DE
M. TERENTI VARRONIS
LIBRIS GRAMMATICIS
SCRIPSIT
RELLIQVIASQVE SVBIECIT
AVGVSTVS WILMANNS
BEROLINI
APVD WEIDMANNOS
MDCCCLXIIII
FRIDERICO · RITSCHL
OTTONI · IAHN
PRAECEPTORIBVS
AMORIS · CAVSA
Cum per tempus aliquod uersato in conligendis et disponendis relliquiis Varronianis specimen studiorum mihi proponendum esset, elegi libros grammaticos; nam eos commode ceteris neglectis tractari et singulorum argumentum paullo quam adhuc factum est accuratius circum scribi posse intellegebam. dispositionem et indolem horum librorum indagare contentus neque uniuersam Varronis grammaticam theoriam explicate studui, quae res necessaria et magni momenti ad cognoscendam historian grammaticae antiquae nitatur in libris V-X de lingua latina nunc a meo consilio alienis, neque in singulis locis inlustrandis omnia quae cum his coniuncta fuisse coiceres congerere, sed in certis testimoniis acquiescere uolui. exclusi uero libros, in quibus praeter alia grammaticae quoque obseruationes legebantur, quales epistolicas quaestiones fuisse scimus, et mera ueriloquia, larga manu ubique a M. Terentio sparsa, quae ex aliis libris repetita sunt.
In componendis relliquiis antiquam librorum formam quantum fieri potuit restitui, ut et singulas libris e quibus sumptae esse uiderentur tribuerem, et pristinum ordinem reuocarem. asterisco signaui fragmenta, quibus Varronis nomen ab auctoribus non adponitur. duas relliquiis subieci adnotationes. altera perscripsi eos scriptorum locos ad eandem Varronis expositionem referendos, qui ad probandam disputationem meam et ordinem singulorum fragmentorum reconcinnandum alicuius sunt momenti. altera ad criticam spectat; qua in re hanc mihi inposui legem, ut quae in codicibus leguntur religiose adnotarem, Putschii vi et aliorum, quorum exemplaria in omnium manibus sunt, nomen singulis locis facili negotio saepe emendatis non semper adscriberem. ut autem paullo emendatiora haec fragmenta prodeant praesertim Henrici Keili liberalitati mea laude maiori debetur, a quo facile Hermannus Vsener inpetrauit, ut quae ad Varronis locos in grammaticis latinis obuios adnotauerat meum in usum describere sibi liceret. de quibusdam uero locis ipse Keilius benigne certiorem me fecit. praeterea Vsener Bernae duos Augustini de dialectica libros nitidissime mihi contulit et multos aliorum scriptorum locos a me rogatus inspexit. Seruianorum locorum lectiones Georgius Thilo liberalissime mecum communicauit. alias alii me instruxerunt quos suo quemque loco nominaui. ne autem quidquam, quod aliis debetur taceam, conmemorandum est Vseneri et Curti Wachsmuthi amicorum beneficium, qui me in Italiam profecto non solum plagularum accuratissime corrigendarum taedium susceperunt uerum etiam conplures locos medicina egentes felici sagacitate emendauerunt. quibus omnibus gratias ago lectoresque mecum agent.
Romae in Capitolio mense Iulio 1864.
Pars Prima: Disputatio
I
II
III
IIII
V
Corrigenda et Addenda
Index Relliquiarum
In Hieronymi catalogo omnis quaestionis de libris Varronianis fundamento (cf. F. Ritschl d. schriftstellerei des M. Terentius Varro in nou. mus. Rhen. VI p. 481 sq. XII p. 150) hi tituli grammatici enumerantur: de lingua latina libri XXV, epitome de lingua latina e libris (X)XV libri VIIII, de sermone latino libri V, de origine linguae latinae libri III, de similitudine uerborum libri III, quibus accedit liber disciplinarum de grammatica. praeterea occurrunt apud grammaticos liber II de antiquitate litterarum (Prisc. I p. 7 Hertz), libri ad Attium (Pompei. comm. art. Don. p. 9. 27), liber IIII de utilitate sermonis (Char. p. 123 K.).
Libros de lingua latina fuisse XXV et praeter quattuor priores (cf. de l. l. V 1 M. p. 12 Sp.) ad Ciceronem ut Caesaris de analogia opus scriptos esse constat, illud ex Hieronymi indice et seuerae dispositionis lege qua Varro non solum in his libris utebatur1)) (cf. Ritschl nou. mus. rh. VI p. 525), hoc e Ciceronis Academ. post. 2 I 1, 2, cp. ad Attic. XIII 12, 3 (cf. O. Muelleri praef. Varr. p. 111), e librorum de lingua latina V-X codice Florentino initio libri III et in fine libri VIIII (p. 3. 542 Sp.), e multis grammaticorum ueterum testimoniis. Libro primo, quem num Septimio miserit scriptor cum libris II III IIII incertum est, quasi prooemio praemisso, reliqui XXIIII libri quattuor effecerunt hexades, quarum prima etymologiam, altera declinationes, tertia et quarta syntaxin tractabant (l. l. VII 110 p. 390, VII 1 p. 391). infra reiectis quae de singulis libris priorum hexadum dicenda sunt, primum de posterioribus hexadibus agam. duobus enim locis s. s., quibus totius operis dispositionem proponit, Varro profitetur tertia parte se disputaturum esse (VII 110 p. 390) quemadmodum uocabula coniungantur, et (VIII 1 p. 391) ut uocabula inter se ratione coniuncta sententiam efferant, quae quamquam certissimum ipsius scriptoris de consilio suo testimonium continent, tamen de omnibus duodecim libris accipere dubitabant uiri docti. incredibile enim uidebatur, tam multos libros ei doctrinae destinatos fuisse, cuius tam exigua uestigia in grammaticis latinis inuenirentur, quam solus Priscianus multo posterioris aetatis scriptor diligentius explicaret, ipse Apollonium secutus Hadriani aequalem, qui primus omnium hanc prouinciam ad artem et praecepta reuocasset. accedebat, quod Varro neque in scribendi genere neque in eis quae occasione data de huiusmodi rebus monuit, magnum subtilioris syntaxis studium ostendit, et quod, fere ubique ad res et facta siue ad historiam gentium et litterarum siue ad naturam spectent intentus et singula conponere atque ex his iudicare solitus, eandem rationem in rebus grammaticis adhibuisse putabatur. parum profecto consentaneum uidebatur talem scriptorem disciplinam tantis difficultatibus obstrictam quasi constituisse et condidisse. neque hoc fecit, id quod apparebit, si breuiter qua conditione Varronis tempore studia grammatica fuerint in memoriam reuocauerimus.
3Alexandrinorum grammaticorum et Pergamenorum studia artissime cum arte critica conexa erant. ut de singulis poetarum locis iudicare possent, leges quae linguam regerent perscrutabantur et deliberationes suas in poetarum commentariis uariisque dissertationibus perscribebant et hoc modo immensa materia multorum sagacitate et diligentia paullatim pertractata uberrimum thesaurum singularum obseruationum de uerborum ui origine declinatione coniunctione coaceruabant. ab his profecti singulas quaestiones ordine et in artis modum exponebant2). scripsit iam Aristophanes Byzantius de analogia3), Apollodorus Atheniensis Aristarchi discipulus (Suid. Apollodôros) peri etumologiôn (Athen. XI p. 483 A. II p. 63 D. al.) eiusque aequalis Demetrius Ixion etumologoumena (Athen. III p. 74B. 4 al.); Dionysius Thrax, hic quoque Aristarcho praeceptore usus (cf. M. Schmidt philol. VII p. 366 sq.) technên grammatikên. primis lineis ductis uarios poetas et dialectos diuersas percensebant et uerborum classes loquendique formulas separatis libris explicabant subtilioremque ita et certiorem earundem quaestionum tractationem incipiebant, quam adsidua scriptorum peruestigatione amplificare studebant. postremo ut rei natura ferebat, syntaxin adgressi sunt neque ante magnum Apollonium quisquam totum argumentum conplexus est. nam Tryphon eiusque discipulus Habron, uterque ab Apollonio haud raro laudatus uel potius inpugnatus, quorum ille Varronis fere aequalis erat (cf. A. de Velsen Tryph. gramm. fragm. p. 1. 33) non nisi de singularum orationis partium constructione scripserunt: Tryphon de articulis aduerbiis coniunctionibus participiis praepositionibus pronominibus personis4), Habron de pronomine (Apoll. de synt. p. 60. B.). Ab Alexandrinis igitur grammaticis Varro, quorum opera eum diligenter tractasse testantur libri de lingua latina, qui ad nos peruenerunt, nec consilium neque argumentum syntaxis suae re 5 petere potuit, licet Tryphonis scripta in usum suum conuerterit, quod neque adfirmari nec negari potest.
Prorsus diuersa ratione stoici in grammaticis studiis uersabantur (cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 72 sq. R. Schmidt stoicorum gramm. C. Prantl gesch. d. logik I p. 414 sq. H. Steinthal gesch. d. sprachw. b. d. Griech. u. Roem. p. 278 sq.), quippe qui a philosophia profecti uniuersam hanc disciplinam ad dialecticam referrent, idcircoque a principio ad leges generales quae de lingua ualerent animum intenderent. dialectica eis secundum Posidonium epistêmê alêthôn kai pseudôn kai oudeterôn (Laert. Diog. VII 62) erat itaque praecipuas quoque grammaticae partes etymologiam declinationes syntaxin, cum linguam tamquam subsidium cognitionis haberent, explorabant quatenus ad uerum percipiendum spectarent. loqui ergo cum to tên tou nooumenou pragmatos sêmantikên propheresthai phônên (Sext. Emp. adu. math. VIII 80 cf. Augustini uerba princ. dial. V loqui est articulata uoce signum dare) acciperent, inde consecuntur quae de etymologia (cf. Orig. contra Cels. I 24) et anomalia, cui patrocinabantur (Varr. de l. l. IX 1 p. 456) docebant. syntaxin, illa dialecticae cum grammatica coniunctione posita, tam arte cum praeceptis de iudiciis et conclusionibus datis coniunxerunt, ut nullum fere inter utramque discrimen seruarent (cf. Prantl l. l. p. 442). duobus prioribus nunc missis, de quibus uiri docti supra laudati bene meruerunt et mihi his illic infra dicendum est, breuissime syntaxeos diuisionem in primis Laertium Diogenem secutus (VII 55 sq.) percurram. prae ceteris autem in hac re excelluit Chrysippus 'homo acutissimus', cuius dialecticam dignam quae deorum esset putabant. mirabili nimirum usus adsiduitate uel potius insatiabilitate scribendi plus trecentis libris, quorum indicem apud Laert. Diog. VII 189 sq. habes, singulos locos solius dialecticae inlustrauit, quorum plurimos ne dicam omnes, cum tota haec dialectica e grammaticis rationibus penderet, non 6 minus ad dicendi quam ad cogitandi syntaxin pertinuisse in propatulo est.
Duas igitur fecerunt partes dialecticae, quae secundum Senecam (epist. 89, 9) proprietates uerborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro uero falsa subrepant, ton peri tês phônês ê tôn sêmainontôn topon, quo de uoce de litteris de uocabulis eorumque pronuntiatione de orationis partibus de rhythmis de poematis de uirtutibus uitiisque orationis agebatur (L. D. VII 44. 55 sq.), alteram quae ad nos nunc pertinet ton peri tôn pragmatôn ê tôn sêmainomenôn topon, qui praeter ton peri tôn phantasiôn topon (L. D. VII 43) conplectebatur to lekton, quod ab Ammonio (ad Aristot. p. herm. p. 100a Br.) meson tou te noêmatos kai pragmatos, a Sexto Empirico (adu. math. VIII 70. cf. L. D. VII 73) to kata logikên phantasian huphistamenon explicatur. erant autem ta lekta aut ellipê aut autotelê. ellipê enuntiata erant ea, quae e solo uerbo, quod nominatiuum ut plenum uel autoteles fiat requirit, constant ut peripatei (L. D. VII 63) eademque et katêgorêmata et sumbamata adpellabant, quibus praeter hoc simplex katêgorêma, uerbum intransitiuum ut nostris terminis utar casu obliquo non egens, etiam transitiuum uerbum adnumerabant sine accusatiuo positum, elatton ê katêgorêma, et duas uerborum inpersonalium classes, alteram quae unum casum obliquum poscit ut metamelei (sc. Sôkratei) parasumbama siue parakatêgorêma, alteram quae duos casus obliquos postulat, ut meleiês (sc. Sôkratei Alkibiadous) elatton ê parasumbama.5) huic loco tribuebant 7 cum uniuersam de uerborum generibus et speciebus doctrinam, tum casuum obliquorum, qui cum uerbis coniunguntur explicationem (L. D. VII 64 sq. Schmidt l. l. p. 57 sq.). in plenis enuntiatis axiômata ponebant. axiôma de estin ho estin alêthes ê pseudos ê pragma autoteles apophanton hoson eph' heautô ê kataphanton, hôs ho Chrusippos phêsin en tois dialektikois horois; hoion hêmera esti, Diôn peripatei (L. D. VII 65). haec iterum aut simplicia aut conposita esse existimabant (L. D. VII 68. Sext. Emp. VIII 93.) simplicibus adnumerabant erôtêma pusma prostaktikon horkikon aratikon hupothetikon ekthetikon thaumastikon epaporêtikon pragma homoion axiômati, quorum definitiones leguntur ap. L. D. VII 66 sq. Ammon. ad Aristot. p. herm. p. 96a Br. Geo. Choerob. p. 1178 B. p. 739 Gaisf. Anonym. Coisl. p. 93a Br. praeterea simplicium axiômatôn erant alia apophantika 8 katagoreutika katêgorêtika huperapophantika arnêtika sterêtika (L. D. VII 69), alia hôrismena aorista mesa (Sext. Emp. VIII 96 sq.). tractarunt igitur in hac parte modos et formulas loquendi ut interrogationem et adhortationem, inter utrumque quidem non magis distinguentes, quam Protagoras fecerat (cf. L. Spengel art. script, p. 44), deinde affirmationes et negationes, enuntiata finita et infinita. Conposita axiomata secundum coniunctiones, quibus formantur (cf. C. F. Iahn grammaticor. graec. de coni. doctr. p. 19 sq.) diuidebant, quorum praecipua haec erant to sunêmmenon (ei) to parasunnêmenon (epei) to sumpeplegmenon (kai kai) to diexeugmenon (ê ê) to aitiôdes (dioti) to diasaphoun to mallon (mallon ê) to diasaphoun to hêtton (hêtton ê) L. D. VII 69. 71 sq. Postremo sequebatur expositio tôn logôn kai sullogismôn, quorum 'ingentem diuisionem' (L. D. VII 76 sq. Seneca l. l.) excribere longum nec necesse est; nam id quod uolui satis elucere confiteor, stoicos magna cum subtilitate argutaque sagacitate de his rebus disputasse uberrimamque materiam hoc argumentum tractantibus congessisse. Vnum adicio Dionysi Halicarnasensis locum ita scribentis de comp. uerb. IIII p. 70 Sch. (cf. V p. 84): Egôg' oun, hote diegnôn tautên tên hupothesin, ezêtoun ei ti tois proteron eirêtai peri autês kai malista tois apo tês Stoas philosophois, eidôs tous andras ou mikran phrontida tou lektikou topou pepoiêmenous; dei gar autois talêthê marturein. oudamê de ouden hup' oudenos heurôn tôn goun onomatos êxiômenôn oute meizon oute elatton sunachthen eis hên egô proêrêmai pragmateian; has de Chrusippos kataleloipe suntaxeis dittas epigraphên echousas 'peri tês suntaxeôs tôn tou logou merôn' ou rhêtorikên theôrian echousas, alla dialektikên, hôs isasin hoi tas biblous anegnôkotes, huper axiômatôn suntaxeôs alêthôn te kai pseudôn, kai dunatôn kai adunatôn, endechomenôn te kai metapiptontôn kai amphibolôn kai allôn tinôn toioutotropôn, oudemian oute chreian out' ôpheleian tois politikois logois sumballomenas, eis goun 9 hêdonên kai kallos hermêneias, hôn dei stochazesthai tên sunthesin; tautês men tês pragmateias apestên ktl. quibus uerbis cum dialecticam stoicae suntaxeos rationem6) cognoscimus, tum illo tempore unicuique qui de uerborum constructione siue rhetor siue grammaticus scribere uellet, primum doctrinam stoicorum in mentem uenire, illorum praecepta circumspici, ab illorum studiis omnes huiusmodi quaestiones proficisci.
Videamus nunc, paucis de Varronis philosophia praemissis, quae ratio inter Alexandrinorum et Stoicorum grammaticam et libros de lingua latina sit. Varro erat auditor et familiaris Antiochi Ascalonitae (Cic. Acad. post. I 3, 12. 4, 13), cuius placita postea quoque probauit (Cic. epist. ad Att. XIII 12, 3. 16, 1) extremisque uitae lustris diligenter exposuit7) (Augustin. de ciu. dei XVIIII 3, 2). 10 Ciceronem qui academica et epistulas modo laudatas a. u. DCCVIIII scripsit acriter inpugnat O. Mueller praef. Varr. p. V sq., quod ne conpertum quidem habuerit, Varronem ex Antiochi academia in stoam transmigrasse, cuius philosophiam in libris de lingua latina eodem tempore conscriptis fere ubique secutus sit. quod parum considerate posuit. M. Tullium enim, licet antiquorum philosophorum graecorum sententias paullo neglegentius et cuiuis proximo scriptori se dedens exposuerit (cf. F. Schleiermacher kritik d. sittenl. p. 157. A.B. Krische forsch. in alt. phil. I p. 33. 444 sq.) de amici et condiscipuli (R. Kuehner Cic. in phil. mer. p. 38) sensu et cogitandi ratione tam grauiter errasse idque publice professum esse, nemo credet, qui magnum discrimen inter scholas illas fuisse putet. Antiochus uero, Philonis qui ipse stoicis nonnulla concesserat auditor, nouae academiae placitum nec sensibus nec ratione cognosci et perspici quidquam ab hominibus posse diu sustinuit ac defendit, deinde de eiusdem infirmitate et peruersitate 'omnium philosophorum concursu' conuictus, stoicorum decreta de conprehensione et adprobatione, ut Ciceronem katalêpsin et sunkatathesin uertentem sequar, adsumpsit (cf. Krische l. l. p. 166 sq. Grysar d. academik. Philo u. Antioch. p. 25) et hanc uiam ingressus eo usque processit, ut non solum Chrysippeam dialecticam toto pectore amplecteretur (Cic. acad. post. II 46, 143), uerum etiam 'si perpauca mutauisset, germanissimus stoicus' fuisset (Cic. l. l. 43, 132. Sext Emp. hyp. Pyrrh. I 235). nempe in philosophiae parte morali sibi constitit (Cic. l. l. 43, 133), in dialecticis autem non potuit stoicis primas non deferre, quorum placita etiam in physicis probasse uidetur. cuius uiri auditorem fidelemque sectatorem cum Varronem fuisse constet, minime mirum esse adparet, quod et in reliquis scriptis (cf. L. Krahner l. l. p. 8 sq. grundl. z. gesch. d. verf. d. röm. staatsrel. p. 51. C. H. I. Francken fragm. Varr. quae inuen. in libr. S. August. de ciu. dei p. 160) multa stoam redolent 11 et in libris de lingua latina, quorum pauca memorasse sufficiat. cum eis quae ibi leguntur de loco (V 14 p. 24) conferas Zenonem apud Stob. ecl. phys. I 19, 1, de tempore (VI 3 p. 186) Apollodorum apud Stob. l. s. I 9, 42, de igni (V 70 p. 76) Chrysippum apud Plut. de stoic. repugn. p. 1053 A, de motu solis (VI 4 p. 186 sq.) Zenonem apud Stob. l. l. I 26, 3, de animae partibus (VIIII 30 p. 476) Laert. Diog. VII 110. 157, quibus conlatis haec e stoicorum mente scripta esse uidebis, et sic multa (cf. V 59 p. 64 sq.) quae ad rerum naturam spectant. perinde non pauca ne dicam omnia ex eorum dialectica Varronem sumpsisse quae modo de Antiocho disputaui docent; in rebus grammaticis eum saepe ab eisdem pendere, itidem exemplis quibusdam ostendam. Chrysippus inter nomina et uocabula distinxit (Laert. Diog. VII 57 sq. cf. G. Schoemann lehre v. d. redeth. p. 79), stoicorum nescio qui pronomina cum articulis articulos, illa finitos hos infinitos, adpellauerunt (Apollon. de pron. p. 48); utrumque habet Varro VIII 45 p. 424, quorum alterum parum ad linguam latinam accommodatum esse uides. stoicos secutus quinque casus (VIII 16 p. 403)8) 12 eorumque primum rectum posuit (VIII 4 p. 393 cf. R. Schmidt l. s. p. 58) et ab eisdem temporum uerbi descriptionem (VIIII 97 p. 529 sq.) mutuatus est (cf. Herm. Schmidt doctr. temp. uerbi gr. et lat. I p. 14. R. Schmidt l. l. p. 68). sed nec talia neque uestigia quaedam intimae dialecticae stoicae (cf. VI 56 p. 232 cl. Prantl l. s. p. 438. 519. X 59 p. 578. L. D. VII 53) ut recte de libris nostris iudicemus sufficiunt. nam stoici in multis rebus grammaticis auctores erant; quorum inuenta omnes grammatici probarent et Varronem in his rebus in uniuersum eorum praeceptis obtemperasse supra uidimus.
Rationem et consilium totius operis perpendentibus longius nobis progrediendum est. quod ad argumentum attinet, eas quaestiones tractandas M. Terentius sibi sumpsit, quae ad interiores linguae leges spectant etymologiam declinationes, quo uocabulo et declinationem proprie dictam et coniugationem et uocabulorum deriuationes conprehendit, constructionem easque ita explicare uoluit, ut et principia generalia diligenter examinaret et singula secundum ea, quae uera esse sibi persuasisset, persequeretur. quem in finem singulas hexades in triades diuisit, quarum prima leges generales; altera copiam uerborum percenseret quod quamquam de prioribus tantum constat nescio an de omnibus probabile sit. hoc consilium adparet non minus ad philosophos quam ad grammaticos pertinere scriptoremque utriusque partis disputationes suum in usum 13 conuertisse exspectari potest.9) et profecto in libris de lingua latina qui extant stoicorum praecepta eo modo memorantur, uel significantur, ut omnis dubitatio tollatur. Priore triade hexadis primae, quae de etymologia est, cum priuati simus, tamen ex altera stoicorum placita illic quoque fundamentum fuisse efficitur. scribit enim Varro V 7 p. 18: nunc singulorum uerborum origines expediam, quorum quatuor explanandi gradus. primus is (Muell. in F.) quo etiam populus uenit, quis enim non uidet, unde aurifodinae et uiocurus? secundus quo grammatica ascendit antiqua, quae ostendit, quemadmodum quodque poeta finxerit uerbum, quod confinxerit, quod declinarit. hic Pacuui 'rudentum sibilus', hic 'incuruiceruicum pecus', hic 'chlamyde clypeat brachium'. tertius gradus, quo philosophia ascendens peruenit atque ea quae in consuetudine communi essent aperire coepit, ut a quo dictum esset oppidum uicus uia. quartus ubi est aditus ad initia rerum (Vertran. regis F.), quo si non perueniam, scientiam ad opinionem aucupabor, quod etiam in salute nostra nonnunquam facit cum aegrotamus medicus. quodsi summum gradum non attigero, tamen secundum non praeteribo, quod non solum ad Aristophanis lucernam sed etiam ad Cleanthis lucubraui. et VI 1 p. 183: in hoc (libro) dicam de uocabulis temporum et earum rerum, quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut sedetur ambulatur loquontur. atque si qua erunt ex diuerso genere adiuncta, potius cognationi uerborum quam auditori calumnianti geremus morem. huius rei auctor satis mihi Chrysippus et Antipater et illi in quibus, si non tantum acuminis at plus 14 litterarum, in quo (cf. A. Nauck Arist. Byz. fr. p. 269. L. Spengel Emend. Varr. p. 7) est Aristophanes et Apollodorus. quae cum demonstrent praeter grammaticorum Varronem etiam Cleanthis 'quasi maiorum gentium stoici' (Cic. acad. post. II 41 126), qui scripsit peri tou logou libros tres (L. D. VII 175), Chrysippi, Antipatri Tarsensis Diogenis Babylonii discipuli, qui peri lexeôn kai tôn legomenôn disputauit (L. D. VII 58. cf. P.A. Wuillot de Antip. Tars. p. 69. 42), libros lectitasse et in altera triade singulorum uerborum originibus destinata adhibuisse, nonne sequitur, multo magis eisdem eum usum fuisse in triade priore, qua philosophicae etymologiae rationes examinandae erant? De analogia et anomalia declinationum, quas secunda hexas tractat, 'Graeci Latinique libros fecerunt multos' (VIII 23 p. 408), et minus necessarium erat ad ipsos stoicorum thesauros confugere. nihilo minus uelut e fonte primo e Chrysippi libris de anomalia Varronem hausisse testantur prima libri noni uerba: ... in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo homine acutissimo, qui reliquit peri anômalias IIII libros, contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita ut scripta indicant eius, ut neutrius uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilite cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similis res dissimilibus uerbis et dissimilis similibus esse notatas, id quod est uerum, et Aristarchus de aequabilitate cum scribit [et de add. F], uerborum similitudinem quodammodo (Sp. quarumdam F) in declinatione (Sp. inclinationes F) sequi iubet, quoad patiatur consuetudo.10) e quo argumento librorum Chrysippeorum 15 facilis est coniectura, huic Varronem quae libro VIII 34 p. 417-43 p. 423 de eadem re disputat debere; alia quoque indidem fluxisse arbitror quod nunc non persequor. In syntaxi uero stoici soli regnabant, ad eos confugere, qui se huic disciplinae darent Dionysi Varrone aetate paullo posterioris scriptoris exemplo supra uidimus, eos igitur etiam Varro sequi debebat. nec mirabere quod his rebus duodecim libros inpleuerit, si uberrimam materiam et ingentem librorum a Chrysippo conscriptorum molem reputaueris. habemus autem praeter ipsius Varronis dispositionem supra indicatam certum testimonium libro XXIIII talia exposita fuisse, Gellius enim scribit noct. att. XVI 8, 6 sed M. Varro de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit 'proloquium est sententia in qua nihil desideratur' (cf. l. l. VI 56 p. 233). Ex illo autem commentario L. Aeli 'stoici'11) qui Varronis magister erat de proloquiis, quem Gellius paullo ante memorat, uides quantum absit, ut haec studia aliena a M. Terentio iudicemus, sed cum potius magistri exemplo incitatum diligentius in rem inquisiuisse. Huius argumenti natura et proprietate 16 etiam factum est ut et grammatici posteriorum temporum, postquam praesertim Apollonius prodiit, hos libros neglegerent, et ipsi libri immature perirent.
Nihilo minus experiri debemus num certius quid statui possit. potissimum sine dubio Chrysippum secutus eius inuenta eodem modo atque in reliquis libris grammaticorum stoicorumque placita refutauit uel probauit uel correxit. paucissimae relliquiae extant nec tales e quibus effici quidquam possit, sed non nullius momenti in hac re Augustini12) libellus est, qui inscribitur 'principia dialecticae'. Augustinus quem Varronis scripta ardenti studio lectitasse constat (cf. L. Krahner de Varr. antiq. libr. p. 31, Francken l. l. p. XV sq.), cum postea nimia pietate haec studia contemneret, ita scripsit et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales uocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum seruus per me ipsum legi et intellexi quoscunque legere potui? et gaudebam in eis et nesciebam, unde esset, quidquid ibi uerum et certum esset (confess. IIII 16, 30. I p. 123 ed. congr. St. Maur.), eumque in his quoque studiis, cum undecunque libros corriperet, Varronem non neglexisse per se probabile est. libellum ipsum inspicienti e stoicorum mente eum scriptum esse apparet, et ad eorum doctrinam explicandam post Th. Stanleium (hist. phil. II p. 166 ed. Venet. p. 566 ed. Lips.) ab Rudolpho Schmidtio adhibitus est, qui quae de etymologia ibi docentur, e Varronis libris de eadem re (libris II-IIII de lingua latina) fluxisse coniecit. quod recte posuisse uidetur. primum enim e ueriloquiis ibi prolatis plurima tamquam Varroniana notanda sunt, aliaque 17 illis tam sunt similia ut ab eodem scriptore in libris qui perierunt profecta uideantur.13) deinde principia etymologica eadem apud utrumque sunt, quod cum unusquisque facile uideat non multis expono. praeterea argumentum eodem modo ac Varro in libris nostris diuidit Augustinus: ergo omne uerbum propter id quod sonat quattuor quaedam necessaria uocat in quaestionem originem suam uim declinationem ordinationem. uis enim uerbi quam arte cum eius origine conexa sit in propatulo est, deque ea in priore de etymologia triade Varronem locutum esse ostendunt quae V 2 p. 13 dicit, Augustinus uero eam pro suo consilio more dialecticorum quorum libros consuluit accuratius tractat. declinatio et ordinatio cum reliquis Varronis partibus conueniunt, quarum altera quid sit Priscianus doceat consequentia ordinationis id est casus casibus et genera generibus et numeros numeris et personas personis et tempora temporibus congrua disponere (XVII 185 II p. 200). denique si unicus terminus, quo Varronem in libris syntacticis usum esse e Gellii testimonio scimus, proloquium his recurrit, quod 18 uerbum praeter Martianum Capellam et Arnobium nemo adhibuit (nam Pseudo-Apul. de dogm. Plat. III p. 262 Hild. nihil nisi Varronem ita dixisse refert), his argumentis coniunctis adducor, ut eas libelli istius particulas, quae ingenium Varronianum prodant, ad libros de lingua latina referam. Ad syntaxin inlustrandam non multum inde lucramur, nam pauca tantum de uerbis et sententiis simplicibus coniunctisque ad firmandam dispositionem suam praefatus est. plura de etymologia discimus de qua infra dicam. Sed hic facile aliquis obiciat, ne confidentius loquere! cum enim Martianus Capella IIII 338 Kopp. p. 97 Grot. non solum eandem totius argumenti dispositionem atque Augustinus (cap. IIII) habeat, sed etiam in eius disputatione de uerbis aequiuocis et uniuocis eadem quamquam multo breuius legantur, quae Augustinus profert,14) praeterea autem et hunc (de ord. II 12, 35 tom. II p. 415 cf. F. Ritschl quaest. uarr. p. 7) et illum (IIII 335 p. 97 cf. C. F. Hermann praef. ed. Kopp. p. XX. Ritschl l. l. p. 5) Varronis disciplinarum libris usum esse constet, nonne multo ueri est similius, illa e libro disciplinarum de dialectica fluxisse, in quo stoicorum placita non neglecta esse uideantur15)? neque sine 19 specie quadam probabilitatis haec opponuntur, praesertim cum ita totum Augustini opusculum ex uno Varronis libro, quamquam magno opere extenuato, haustum esse possit, nam quae de ui uerbi disputat cap. VII-X nullo modo libris de lingua latina, perbene dialecticae apta sunt. Sed praeterquam quod in hac (libro enim singulari tractabatur) unumquemque tam longa disputatio de etymologiis offendet nescio an singularis consensus, quem supra exposui, cum libris de lingua latina hanc dubitationem tollat. ne autem nihil profecisse uideamur, si hoc concedere prorsus recusas, unum adicio. Varronem libros disciplinarum multis annis post illos de lingua latina scripsisse demonstrauit Ritschelius l. l. p. 57, quamuis L. Mercklin (philolog. IIII p. 427) dissentiat; in his igitur sine dubio quae ipse summa industria multaque meditatione congesserat non neglexit, sed retractata passimque mutata et admodum contracta suum in usum conuertit, id quod etiam in aliis libris eum fecisse infra monebo. utcunque igitur statuis, quamquam prius illud mihi multo magis arridere tacere nolo, iure nostro nunc haec fragmina nos in relliquiis de lingua latina posuisse concedes.
Varro, cuius uerba Augustinus multis ambagibus reddidit, de enuntiatis simplicibus et coniunctis egit, quorum haec sententiam aut inplent aut non inplent (fr. 32*). quae inplent iterum affirmari possunt aut nequeunt; priora sunt proloquia, de quorum, coniunctione postremo dixit. haec stoicorum lekta ellipê et autotelê, axiômata hapla et ouch hapla esse uides. in quibus unum notandum est. tertia uerbi persona praeter uerba, quae nos dicimus inpersonalia, in simplicibus uerbis ponitur, prima et secunda persona in con 20 iunctis quae simplicem non habent significationem (cf. Mart. Cap. IIII 388 p. 118), nam ego et tu pronomina tacite subiecta sunt, quod quamquam de stoicis non diserte memoratur16) ex eorum placitis necessario manat, ut in hac quoque re illos Varro secutus sit.
Quomodo uero amplam materiam in duodecim libros distribuerit, conici uix potest. suspicari licet priore hexade eum de casibus obliquis et uerborum formis, quatenus haec cum illis coniuncta sint, altera de proloquiis simplicibus et conpositis disputasse, quod conuenit cum stoicorum diuisione in lekta ellipê et autotelê. neque e Gelli libri XVI capite octauo sequitur (fr. 36), in fine demum libri XXIIII proloquia tractata esse, quod quomodocunque rem disposuerit fieri potuisse nego. quare quod Gellius adicit, Varronem axiômata alias profata alias proloquia uertisse, id non cum Ritschelio (l. l. p. 5) ad dialecticam sed ad ipsos libros de lingua latina referendum duco, ut his uocibus promiscue, ut in aliis terminis fecit, usus sit. profatum enim, quantum sciam, apud nullum scriptorem, proloquium apud Augustinum et Capellam occurrit. quorum hunc librum de dialectica legisse constat, illum eundem fortasse adhibuisse supra uidimus. sed longius progrediendum est. narrat enim hoc capite Gellius, se inspectis dialecticorum eisagôgais, ut de axiomatis a M. Varrone profata uel proloquia adpellatis se edoceret, quaesiuisse commentarium L. Aeli de proloquiis, quem sine dubio in eodem libro Varronis atque illud memoratum uiderat (cf. L. Mercklin d. citiermeth. d. Gell. in Fleckeiseni annal. 21 supplem. III p. 646), sed eo reperto nihil inde didicisse et ad Graecos libros rediisse. ponit ex his sumptam definitionem Chrysippi axiômatos (cf. L. D. VII 65), deinde eam, quam Varro de proloquio in libro 'de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo' protulit. secuntur, interiectis quibusdam proloquiorum exemplis et axiomatis descriptione apud stoicos usitata iterumque nominato Varrone (ut de Ciceronis axiômatos uersione ex disp. Tusculanis I 7, 14 petita taceam), axiômatôn sunnêmmenou sumpeplegmenou diezeugmenou paradiezeugmenou explicationes, adiectis interpretationibus latinis, quas cum e graecis libris quos ante significauit, licet reliqua inde hauriret, sumere non potuerit, ad eundem Varronem referendae uidentur. in qua re incertum est, num utramque quam profert proloquii sunêmmenou et sumpeplegmenou uersionem Varroni an fortasse alteram Aelio debuerit. duo in promptu sunt quibus haec suspitio confirmetur. primum enim Gellium has interpretationes non de suo addidisse, quod hominem philosophiae non ignarum fecisse facile contendas, inde conligendum, quod axiôma diezeugmenon, quod ipse (V 11, 8) 'diiunctiuum' appellat, nostro loco 'disiunctum' uertitur. alterum est, quod proloqui paradiezeugmenou, stoicis ut uidetur adhuc ignoti (cf. Prantl l. l. p. 448. 605), uersionem omnino non proponit, quoniam eam, ut quod prope sua sponte apparet adiciam, in Varronis libro non repperit. cuius paradiezeugmenou usu admoniti, ne quid audacius Varroni adscribamus, num ex reliquis quidquam ad eum referendum sit, in medio relinquimus. qui uero sciunt in his rebus exempla non nullius momenti esse et idem proloqui conexi exemplum si (Plato) ambulat, (Plato) mouetur hic et in Augustini opusculo de dialectica adhibitum uident, non nulla fortasse praeterea ut ipsa exempla e Varrone fluxisse mecum existimabunt. in libro XXIIII igitur de proloquiis conpositis agebatur. hinc progredienti conicere licet Varronem in extremae hexadis triade priore, ut solet in hoc opere, generatim 22 de proloquiis dixisse, in posteriore ad singula explicanda profectum libro XXIII proloquia simplicia, libro XXIIII conposita, libro XXV poetarum usum uel nescio quid tractasse. sed haec pro certis non uendiderim.
Transeo ad priores libros. Hexas prima, ut saepius dixi, de etymologia scripta erat, et libri tres 'priores de disciplina uerborum originis, posteriores de uerborum originibus'. priorum 'in primo uolumine est' ut ipsa Varronis uerba ponam (VII 109 p. 389) 'quae dicantur, cur etymologikê neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo quae sint, cur et ars ea sit et utilis sit, in tertio quae forma etymologiae'. primo igitur libro contra stoicos et grammaticos, qui eorum uel similia praecepta sequebantur, altero ex eorundem mente disputauit, tertio suam de re sententiam exposuit. praeclara sane dispositio! Studia etymologica stoicorum (cf. K. Lehrs de Aristarchi stud. hom. p. 340. R. Schmidt l. l. p. 21. Ch. A. Lobeck de antiphr. et euphemismo in actis societ. gr. II p. 293 sq. C. Wachsmuth de Crat. Mall. p. 13. H. Steinthal gesch. d. sprachw. p. 323) ex interioribus linguae rationibus, quas probabant (cf. p. 5) pendebant eorumque usum in singulis tractandis grammatici secuti sunt, ut nihil fere inter eos intercedat discriminis. et paullatim efflorescente arte, quod iam Plato in Cratylo ioco serioque adgressus erat, certas deriuandi leges proposuerunt, quibus ni mirum usi quodlibet fere uerbum a quolibet ducere potuerunt. et apud Varronem, ne in reliquis commorer, et interiorum rationum et certarum legum specimina, quae satis esse uidentur, deprehendemus. Initio primi libri sine dubio de etymologia in uniuersum, ut initio octaui libri (3 p. 392—24 p. 409) de declinationibus, eadem fere mente disseruit, qua V 2 p. 13 dicit cum uniuscuiusque uerbi naturae sint duae, a qua re et in qua re uocabulum sit impositum—itaque a qua re sit pertinacia cum quaeritur, ostenditur esse a pertendendo, in qua re sit impositum dicitur cum demonstratur, in quo non debet pertendi et 23 pertendit pertinaciam esse, quod in quo oporteat manere, si in eo perstet, perseuerantia—priorem illam partem, ubi cur et unde sint uerba scrutantur, Graeci vocant etumologian, illam alteram peri sêmainomenôn. ipsa etymologiae inpugnatio in duas partes diuisa erat, ut liber octauus (25 p. 409), altera erat generalis, cuius nullum uestigium indagaui, altera singula crimina amplexabatur. quae crimina (V 3 p. 14) tripartita sunt, primo ab inpositione repetita: non omnis inpositio uerborum extat, quae extat non omnis sine mendo inposita, quae recte est inposita non cuncta manet, quia multa uerba commutatis litteris obscurantur; deinde a linguarum diuersitate: non omnis origo est latinae linguae e uernaculis uerbis; denique a ui uerborum: multa uerba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant. haec omnia multis exemplis inlustrauit, qualia facile in libris sequentibus inuenies. neque deerant puto querelae ut (V 5 p. 15) uetustas pauca non deprauat, multa tollit. quem puerum uidisti formosum, hunc uides deformem in senecta. tertium saeculum non uidet eum hominem quem uidit primum. quare illa quae iam maioribus nostris ademit obliuio fugitiua, secuta sedulitus Muti et Bruti retrahere nequit.
Libro altero contra etymologiae praestantiam praedicauit et eodem modo quo libro nono opinor primo quae ad uniuersam etymologiam spectarent, deinde singula crimina 'et ea quae in priore libro essent dicta et ea quae potuissent dici' (VIIII 7 p. 461) perlustrauit. In priore parte recte stoicos artem etymologiam iudicasse eidemque manifestis praeceptis certum fundamentum dedisse disputauit. quae praecepta, si supra Augustini principia dialectica huc pertinere probauimus, ita fere persecutus est. omnium uerborum ratio explicari potest et ab alio ad aliud transeundum est, donec res (nam res et uerba perpetuo confunduntur) similitudinem quandam cum sono uerbi ostendant, ut ouium balatus uel tubarum clangor. huc igitur referendus uidetur Noni locus (p. 450 M. gannire) de 24 animalium uocibus. talia uerba quasi cunabula uerborum esse, dixit ut sensus rerum cum sonorum sensu concordaret. in rebus quae non sonant similitude tactus ualet, ut lene lenem crux asperum sonum habet. inde ad rerum similitudinem progrediendum esse putauit, deinde ad uicinitatem quandam, cuius multos modos enumerauit, fieri per efficientiam et effectum, per id quod continet et continetur, a parte totum et a toto partem, immo per abusionem. postrema ratio progressus ad contrarium est, sed hanc adamasse Varro non uidetur. permultorum uero uerborum originem ostendi non posse Varro concessit, ut Augustinus in his quoque eum sequatur, quod eum concessisse et mediae uiae, quam in libro decimo elegit, exemplum (79 p. 588), et non pauci loci librorum etymologicorum docent. Deinde ad singula crimina eum transiisse postrema Augustini uerba confirmant, ibique redarguit, quae in libro praemisso posuerat, cuius disputationis frustula quaedam initio libri septimi recurrunt. sed hic quoque ut in controuersia de analogia et anomalia non in sophistarum morem nunc hanc nunc illam causam defendisse censendus est, sed duobus partibus constitutis quasi arbiter inter stoicos eorumque aduersarios esse uoluit.
Suam denique sententiam in libro tertio explicauit, etymologiam, ut ex libris sequentibus uidere licet, multis quidem difficultatibus et exceptionibus inpeditam, sed artem esse quae certis legibus et praeceptis niteretur. huc igitur pertinent haec (V 6 p. 17): in consuetudine communi quot modis literarum conmutatio sit facta qui animaduerterit, facilius scrutari origines patietur uerborum, reperiet enim esse conmutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. literarum enim fit demptione aut additione, et propter earum adtractionem aut conmutationem, item syllabarum productione.... loco in codice ita mutilato ex parte O. Mueller succurrit, qui recte membrorum aequabilitatem secutus, aut correptione additit et lacunam homoeoteleuto 25 ortam esse significauit. restabat uero quartum, quo a syllabis ad litterarum transpositionem scriptorem rediisse, quod O. Mueller putauit, minime ueri simile est. nec magis placet, quod facile in mentem uenit, syllabarum uel potius uerborum 'aspiratio aut uoculatio' quo termino Nigidius Figulus (Gell. XIII 26, 1) pro accentu usus est, nam in ipsis deriuationibus, quas in sequentibus libris profert, utrumque nusquam adhibetur. ne 'syllabarum demptio aut additio' uel 'transpositio aut conmutatio' quidem, quae in prioribus legibus de litterarum mutationibus plane generaliter datis, conprehensae erant, accedere potuerunt. quodsi classes uocabulorum, quorum origines explicandae erant, perlustraueris, ualde mirabile tibi uidebitur, nihil de illo genere dictum esse, quod in omnibus linguis latissime patet cuiusque indoles neminem fugere potest, uerba dico conposita, quae iam Plato in Cratylo (p. 425 A. p. 434 A. cf. schol. in Crat. p. 43 Boiss. p. 1163 Bekk. anecd. gr.) explicare periclitatus est et Aristarchus (Charis. p. 117, 4) in analogiae regulam recepit. Varroni non modo uocabulo 'conpositicia' (VI 55 p. 232) uel 'conposita' (VIII 61 p. 436) nota erant, uerum etiam duo talium uocabularum genera distinxit, simpliciter conposita et ea, quae e duobus, uocabulis uel altero uel duobus plus minus mutatis breuiatis contractis orirentur, ut loci infra scripti docent: V 141 p. 143 ab aedibus et faciendo maxume aedificium; V 176 p. 176 detrimentum a detritu ... ab eadem mente intertrimentum ab eo quod duo, quae inter se trita et deminuta; V 178 p. 177 manupretium a manibus et pretio. et sic permulta praecipue in extremo libro quinto. alterius generis haec sufficiant exempla: V 171 p. 171 septem a septem et uncia conlisum; V 37 p. 38 uineta ac uineae a uite multa; X 81 p. 589 quod uocabulum factum ut ex non et uolo nolo, sic ex ne et quidquam, item media extrita syllaba, coactum est nequam. quam ob rem hoc genus in illa regula praetermitti posse nego et Varronem denique uocabulorum conpositione aut conlisione scripsisse censeo. 26 nihili in hac re est, quod ad conpositionem non semper respexit, ut VI 43 p. 222 cogitare a cogendo dictum, mens plura in unum cogit, unde eligere possit. sic ex hominibus contio dicta, sic coemptio, sic compitum nominatum. a cogitatione concilium, inde consilium. nam horum temporum grammatici ei erant, qui nondum usum semper ad artem dirigere didicissent quorumque ars ipsa haud sane perfecta esset.
Altera triade, quae seruata est, 'de uerborum originibus' agitur, primo libro (VII 110 p. 389) de uocabulis 'locorum et earum rerum quae in locis esse solent', secundo 'quibus uocabulis tempora sint notata et eae res quae in temporibus fiunt', tertio 'in quo a poetis sumpta ut illa dixi in duobus libris de (om. F.) soluta oratione'. de his pluribus disputare non magis huius loci est, quam de prima triade alterius hexadis de declinationibus scripta, quae item extat, cuius libro primo exposuit 'quae contra similitudinem declinationum dicantur', altero quae 'contra dissimilitudinem', tertio 'de similitudinum forma' (VIII 24 p. 409), quae diuisio cum dispositioni librorum II-IIII prorsus respondeat (VII 109 p. 389), iam hic expectamus, alteram17) triadem eodem modo illius hexadis triadi secundae respondisse, ut primus liber uocabula, alter uerba temporalia, tertius poetarum usum contineat, quod confirmabitur si diuersas orationis diuisiones a scriptore in libro decimo, quo suam de analogia sententiam explicat, propositas examinauerimus. duae enim sunt quae in censum ueniunt18). prioris hae partes sunt (X 15 p. 552. 51 p. 574. 27 VIII 21 p. 406): uoluntas hominum quae est inpositio uocabulorum, natura quae est declinatio uocabulorum quo decurritur sine doctrina, uoluntatis et naturae coniunctio. inpositionem in his libris non neglectam esse uel inde euincitur, quod analogiam quae in etymologia ualet, in libris etymologicis ne uerbo quidem tetigit et quod scriptor ipse 'de utriusque generis declinationibus' (VIII 24 p. 408) actum iri pollicetur. sed eum hac diuisione in argumentis librorum, ut primum inpositioni, alterum declinationi destinaret, non usum esse, demonstrat arta coniunctio, quam inter uoluntatis et naturae declinationem intercedere fere ubique premit (VIII 5 p. 394. X 51 p. 574 al.) et id docet, quod ita libro tertio primi et secundi libri disputationes recoquere coactus fuisset. accedunt grammaticorum testimonia ex libro undecimo, quae de declinatione non de impositione agunt. Restat igitur altera diuisio saepius obuia (X 17 p. 553. VIII 31 p. 476. VIII 44 p. 424. VI 36 p. 215), quae summa19) partium orationis apud Varronem 28 conprehensio est. ea distinguit quattuor uerborum genera quae habeant casus, quae tempora, quae utrumque, quae neutrum. hanc cum in priore quoque triade ubicunque non generalem doctrinam sed singula tractat, naturam secutus orationis, constanter adhibeat (locis supra significatis, in libro nono lacuna pleraque deuorauit20)), eadem 29 etiam in posterioribus libris quibus singillatim analogiarum 30 genera persequebatur, uti debuit. tractauit igitur libro undecimo uocabula quae casus, duodecimo, quae tempora habent, quod confirmatur ipsius uerbis (VIII 13 p. 401): cum de his nomen sit primum (prius enim nomen est, quam uerbum temporale, et reliqua posterius quam nomen et uerbum: prima igitur nomina) quare de eorum declinatione quam de uerborum ante dicam, quae quamquam alia occasione dicta generalem sententiam continent. ne uero quis miretur, quod uerbis temporalibus, quae antiquioribus grammaticis minus curae erant, totum librum dederit, cum libro decimo (31 p. 562 sq.) et nono (95 p. 527), (in octauo haec interciderunt) breuissime de eis agat et nullae fere huius argumenti relliquiae apud grammaticos extent, monendum est de eisdem etiam maiorem libri sexti partem esse et Varronem tribus locis (VII 90 p. 368.21)) VIII 20 p. 416. X 33 p. 563) profiteri, ipsam hanc rem in sequentibus libris diligenter se explicaturum. uerba quae neque casus neque tempora habent in transcursu si omnino tangebantur, participialia uero non totum librum XIII expleuisse, sed aut cum nominum (ut VIII 58 p. 434) aut cum uerborum (ut VIIII 110 p. 537) analogiis coniuncta fuisse, pro certo sumere possumus. contra hic liber sine dubio de illo dicendi genere erat, quod in libri decimi dispositionibus fere ubique (70 p. 583. 73 p. 586. 74 p. 586. 42 p. 568) seiungitur et premitur, declinationes dico obsoletiores et rariores quibus poetae utuntur, quae ibi eodem modo explicabantur, ut libro septimo poetarum uocabula exposita esse scimus.
Priusquam de libris XI-XIIII disputare pergimus, de relliquiis huc referendis dicendum est. ad librum 31 undecimum omnia apparet pertinere, quae ex libris de lingua latina, certo libri numero non addito, laudantur et ad uocabulorum declinationes spectant. his praemissis ad fragmenta grammatica apud Charisium obuia transeo, quem omnia fere Romano Cominiano Palaemoni Scauro debere constat (H. Keil praef. gramm. lat. uol. I p. XXXXV. W. Christ Philol. XVII p. 120. A. Schottmueller de C. Plini Secundi libr. gramm. p. 7), nec minus Romanum, e quo sumpta sunt caput XVII de analogia et capitis XV ea pars in qua quae ad nos nunc pertinent leguntur, permulta e Plini libris de dubio sermone, alia ex Aspro Capro Helenio Acrone aliis excripsisse. quorum auctorum solus Plinius libros de lingua latina disertis uerbis22) laudat et non nisi hos e libris Varronianis, praeterquam quod semel (uel bis) 'libro IIII de utilitate sermonis' in re singulari usus est, et ex libro de sermone latino quinto later lutum iugmentatum (sic scripsi pro iugmenta) uerba ni mirum non doctrinam grammaticam excerpsit, si alter locus Plini est (cf. Schottmueller l. l. p. 42). probabiliter ergo quae Plinius Varroni debet libris de declinationibus adsignamus, quibus pro suo consilio praecipue uti debuit et ut modo uidimus, usus est (Char. p. 53, 17. 78, 4. 122, 23. 129, 21. 131, 10). praeterea quae Char. p. 73, 13 de deminutiuis habet conlato Pompei commento artis Donati p. 154 e Plinio fluxisse probabile, e Varronis libro XI hausta esse certum est (cf. L. Lersch sprachphil. d. alt. I p. 196), cum quibus locis 32 artissime cohaerent excerpta Pompei p. 143. Cledon. p. 1897 P. cum uero praeterea Romanus Varrone laudato proferat p. 58, 17, quae de l. l. V 118 p. 131, et p. 104, 13 quae Priscian. VII 55. I p. 333 e libris de l. l. esse docent, etiam reliqua quae cum eorum argumento conuenire uidebantur huc traxi, quamquam rem ita ut nulla dubitatio relinquatur non esse conparatam uideo. sed ut hoc semel moneam, in his minutis frustulis, tam multis dubitationibus obstrictis, quas ne enarrare quidem possis nisi intoleranda uolumina conscribere uelis, id unice uerum uidetur, ut testimonia sequaris et externa indicia quibus innixus singula fragmenta distribuas quantum ullo modo fieri possit inuestiges, sed his omnino deficientibus aut dubiis quam paucissima tamquam incerta relinquas et pro indole et ratione uariorum operum singula eis adscribas libris in quorum quadrant argumentum. de quibus autem ne sic quidem constare quodammodo uidebatur, ea ad calcem conposui.
Libro undecimo declinationes ita exposuisse Varro uidetur, ut genera numerum casus deinceps persequeretur, quemadmodum VIII 46 p. 425 sq. VIIII 55 p. 495 sq. (cf. X 22 p. 556) fecit. Genera proprie ea esse docuit quae natura sint (cf. autem VIII 55 p. 495) eamque in animalibus sequendam esse (fr. 69); quando dubium sit genus, cognosci id posse ex deminutiuis (fr. 10) quae paucis exceptis genus uocabulorum principalium retineant (fr. 11). ubique analogiae studium in singulis tractandis conspicuum est, uocabula graeca in -ês, quae antiquorum alii aliter declinauerant, omnia a littera finiri et feminino genere proferri iussit, ut charta cochlea (fr. 14), 'dies' non sine discrimine masculino et feminino genere dicendum esse, sed illud si unum diem, hoc si temporis spatium significet (fr. 12). De numero nihil extat, nisi 'uis' etiam in plurali cum praecepisse (fr. 15), ita enim ut Probum (p. 31, 1 K.) interpreter, alterum fragmentum e libris de l. l. a Probo statim praemissum de 'uade et uase' (fr. 16) me mouet. de uis uocabulo 33 cf. Char. 89, 14 cl. p. 548, l. Priscian. I p. 249, 9. Contra usum constantem (cf. Bentley ad Ter. And. II 1, 20) et Lucili sententiam (cf. Vel. Long. p. 2229. C. Lachmann ad Lucr. p. 329) genetiuum uocabulorum -ius et -ium finitorum duplici I scribere uoluit (fr. 17), ne contra regulam minor nominatiuo fieret, idemque rationem in vocatiuis postulare dixit, sed utilitatis (cf. VIII 10 p. 424 sq.) causa, ut casus discernerentur, hunc uno I proferri (cf. Gell. XIII 26, 1). De ablatiuo singulari tertiae declinationis I aut E finiendo non paucas regulas dederat C. Caesar in libro secundo de analogia, quo opere a Plinio diligenter adhibito num Varro usus sit, quamuis ualde probabile sit, certo dici nequit. statuit enim (Nipperd. p. 756) neutra in E (Char. p. 122, 13) L (Char. p. 119, 5) AR (Char. 122, 16. 133, 18) terminantia praeter iubar (et monosyllaba) ablatiuo in I proferenda esse. eiusdem de eodem I obseruationem Plinius, cui illa quoque debemus, respicere uidetur loco a Romano uel Charisio (18) tam male et breuiter contracto, ut Caesaris praeceptum ad quod Plini uerba referenda sunt in fine lemmatis et insuper misere mutilatum legatur. obseruationem igitur Caesaris de ablatiuo eorum uocabulorum quae similem nominatiuo genetiuum habeant et quae accusatiuum in -im faciant (cf. Charisium p. 47, 14 a Keilio bene conlatum) antiquos damnasse id est loquendo neglexisse Plinius dicit, quos Varro reprehenderit, sed iniuria, nam in quibusdam recte locutos esse, ut ipso teste 'ab hoc canali siti tussi febri' dixerint. Varro autem, quo et exempla (ab hoc cane orbe carbone turre falce igne ueste fine monte fonte ponte strigile tegete aue asse axe naue classe) a Plinio ei opposita ipsiusque uerba l. l. VIIII 112 p. 539 'qui dicit hoc monti et hoc fonti, cum alii dicunt hoc monte et hoc fonte, sic alia quae duobus modis dicuntur, cum alterum sit uerum, alterum falsum, non uter peccat tollit analogias, sed uter recte dicit, confirmat' ducere uidentur, praecepit ut omnia 34 tertiae declinationis nomina substantiua analogôs ablatiuum datiuo similem haberent. ad eundem ablatiuum spectat, quod discrimen inter 'rure' et 'ruri' (fr. 19) exposuit. in his seuere analogiam secutus, alia ad uitae usum, quem etiam in libris VIII-X saepius premit, direxit, ut nos quodammodo constantiam desideremus. Plinius licet ipse quasdam exceptiones admiserit (Char. p. 129, 27) eum uituperat (fr. 20), quod falces axes lintres uentres stirpes urbes orbes uectes quidem in accusatiuo dicere uoluerit, sed in reliquis eiusdem speciei monteis et similia. de neutris graecis ut poema in his libris sic statuisse uidetur, ut ea aut prorsus tamquam latina (fr. 21) aut prorsus tamquam graeca (fr. 22) declinarentur et sic analogia, quae primo obtutu deesset, ualeret. quod illud quasi lex inuiolabilis, hoc ut constans usus a Plinio ponitur, id eo explicatur, quod pro suo consilio cohaerentem expositionem in breues regulas discerpsit, quas Romanum uel Charisium iterum breuiasse uidimus, quod multis exemplis confirmatur. aliter de eadem re in aliis libris scripsit. in IIII de utilitate sermonis (Char. p. 123, 3 cf. Consent. p. 2040 P), ubi consuetudini communi multum concessisse uidetur, uniuscuiusque iudicio permisit, si Plinium Varronis expositionem secutum esse mecum putas, num poematis an poematibus dicere mallet. in libro de grammatica contra (Char. 131, 10 quem locum inde sumptum esse infra exponam) quo certa loquendi praecepta dabantur, poematibus schematibus et quae talia sunt dici iussit, quia nomina latina, et illa tamquam latina tractanda esse, quae ablatiuum singularis in -e formarent, datiuo et ablatiuo pluralis in -bus exirent. ceterum Plinius in hac re Varronis praecepta diligentissime indagasse et quae in uariis libris docuerat conlegisse uidetur, unde uidere licet, doctis Romanis dubium fuisse quid in huiusmodi nominibus sequendum sit. Denique, indeclinabilibus non neglectis (fr. 23), ad declinationem augendi et minuendi transiisse uidetur (cf. VIII 75 p. 447 sq. VIIII 72 p. 509), 35 qua conparatiua et diminutiua, ut cum Prisciano loquar, conprehendit. ibi conparatiua et in maius et in minus fieri dixit, generisque alterius (fr. 24) exempla inuenior non satis iuuenis, senior non satis senex posuit.
De libro duodecimo, cum praeter unum fragmentum fortasse inde sumptum (fr. 27) nihil ex eo seruatum sit, tacere quam hariolari malo. suspitionem uero quandam mouent Diomedis (p. 371, 23) uerba corrupta (fr. 26), in eo capite conscribendo Varronis doctrinam non neglectam fuisse. cum autem quae ex eius libro sumpta sint accuratius circumscribere non contigerit, hoc breuissime monito ad librum decimum tertium transeo.
Perpauca de poeticorum uocabulorum explicatione scimus. in Nelei carmine et Liui Odyssia puellam puera dictam esse uoluit (fr. 28), ubi Aelius Stilo puer retinuit, in quo analogiae studium uides. Varronis sententiam probauit Suetonius (cf. A. Reifferscheid quaest. Suet. p. 465), ut fortasse bonam partem exemplorum (Prisc. I p. 231) de uerbis puellus puerus puer puera prolatorum, cum optime huc quadrent, a M. Terentio acceperit. Mulierum nomina graeca -on terminata ut Leontion Chrysion mire traditur (fr. 29) in ablatiuo et datiuo tantum eum declinare uoluisse, quod per se ineptum est. nescio an potius exposuerit, genetiuum, nam reliqui casus nominatiuo similes erant, in comoediis usitatum non fuisse; quam obseruationem excerptores obscuram fecerunt, ut assolent. et re uera in Plauti Terentique comoediis tales genetiui non, quantum ego quidem sciam23), occurrunt. Praeterea palpetras pro palpebris posuisse dicitur (fr. 30), eodem sine dubio ueriloquio usus quo Lactantius, qui ipsum sequitur (de opific. dei 36 10)24) ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria eos ciliorum tegminibus occuluit unde oculos dictos esse Varroni placet. nam et ipsae palpebrae, quibus mobilitas inest et palpitatio uocabulum tribuit, pilis in ordine stantibus uallatae, septum oculis decentissimum praebent. Denique de oxygaro (Mart. III 50, 4) uel oxycomino (Petron. fragm. Trag. 66 p. 79 Buech.) uel simili liquamine acuto (cf. Cato de re rust. 117. 118) dixisse uidetur (fr. 31). graeco uerbo oxos rarissime scriptores latini usi sunt, oliuum pro oleo antiqui poetae (ut Plaut. Pseud. 301. Lucr. II 391. Catull. 6, 8) dixerunt quod posteriorum aliquot imitantur.
Restat liber ille qui quasi prooemium totum opus exordiebatur. orationem esse natura tripartitam ibi Varronem exposuisse, initio libri octaui probatur ubi hoc in superioribus libris legi dicit, cui rei uix aptiorem locum inuenies. de uniuersa ergo oratione egit; quo loco de ratione, quae inter res et uerba intercedat, in qua re cardo totius doctrinae stoicorum uertitur, non potuit non disputare. peropportune igitur accidit, ut etiam hunc locum quomodo fere tractauerit, ex Augustino (fr. 1*) cognoscere possimus. uerbum uniuscuiusque rei signum esse statuit, quod ab audiente possit intellegi a loquente prolatum, omne ergo uerbum sonare; de sono autem uerbi (stoicorum locus peri phônês) in his libris non esse agendum, sed de uerbo quantum ei res quaedam subiecta sit (stoicorum locus peri pragmatôn). sequitur lubrica illa rerum uerborumque coniunctio, quae quasi per gradus quosdam uerbum dicibile dictionem rem amplectitur, quae uocabula graecis phônê lekton lexis pragma 37 (L. D. VII 57) respondentia, num a Varrone sumpserit Augustinus pro certo adfirmare non audeo. deinde pluribus de uerbis disputare debuit, ibique fortasse unam uel plures etymologiarum posuit, quas Augustinus habet, quarumque illas quae a uero uerbum ducunt huic loco perquam aptas Varronique quasi surreptas esse uides. a uerbo ad tres praecipuas disciplinas, quae ad uerba spectant transiit, cui argumenti quod tractandum sibi sumpserit circumscriptioni breuem sine dubio omnium librorum conspectum subiecit (cf. Augustin. de ciu. dei VI 3. A. Popma biblioth. uarr. p. 500).
De postrema hexade aliter ac nos statuit O. Mueller (praef. p. L); cum enim syntaxin Varronis tempore minus elaboratam fuisse, quam ut duodecim libris a Varrone potuerit tractari sibi persuaserit, 'ad usum uocabulorum et orationis ornatum et similia eum transgressum' esse existimauit. quam sententiam secutus Ritschelius (nou. mus. Rh. VI p. 526), cum ita Varronem promissis tres fore totius operis partes non stetisse uideret, hanc inconstantiam firmissimum argumentum iudicauit ad stabiliendam O. Muelleri coniecturam (praef. p. I sq.), numquam hos libros absolutos et a scriptore editos esse. quem scrupulum nescio an disputatio nostra exemerit. de illa uero sane speciosa coniectura O. Muelleri, libros nostros cum scriptor a. u. c. DCCVIIII proscriptus esset e bibliotheca protractos esse paucis disputabo, nam optime de eadem re nuper L. Spengelium (ueb. d. crit. d. uarr. buech. de l. l. Abhdl. de bayer. akad. I. bd. VII, II p. 443 sq.) dixisse uideo. Primum et de tempore quo hoc opus absoluerit Varro et de ipso opere sagacius iudicauit O. Mueller quam uerius. Cum enim Varronem post pugnam Pharsalicam a. u. DCCVI (cf. L. Roth leben d. Varro p. 21) ad libros et studia reuersum esse ex ipsius Ciceronis testimonio in epistulis ad Varronem (ad fam. VIIII 1, 2. 6, 4) constet, ex eiusdem uero querelis (Acad. post. I 1, 2 et epistula ad Att. XIII 12, 38 quam N. Maduig praef. Cic. de finib. p. LX n. mense Quinctili scriptam censet) a. u. DCCVIIII iactatis, se nescire quid, immo num quid Varro quamuis iamdudum id pollicitus ad se scriberet, nihil efficiatur, nisi tum M. Terentium opus quod moliretur nondum transmisisse et quid elaboraret tacuisse, non erat cur O. Mueller p. V. VI dubitaret, maiorem operis partem iam tum Varronem absoluisse, sed consulto, ut tanta librorum mole simul transmissa inprudenti stimulatori ruborem adferret, retinuisse et biennio proximo (a. u. DCCXI mense Decembri Cicero necatus est) edidisse. et traditum esse uidetur altera demum anni u. DCCX parte uel postea, nisi Ciceronem eadem qua Varronem ad scribendum excitauerit inmodestia de opere sibi misso iudicasse existimes, qui in libro primo de gloria, mense Quinctili anni u. DCCX scripto (cf. E. W. Fischer roem. zeittaf. p. 321), oppida quod opem darent esse dicta (Fest. p. 202 Oppidum) posuit, adiciens ut imitetur ineptias (inertias sch. Laeti) stoicorum. (cf. de l. l. V 131 p. 143). Etiam de 'ingente opere' paullo aliter ac Mueller putauit statuendum est. nam si tantum temporis, quam ille eum in hoc collocasse uoluit, in singulis operibus consumpsisset, uix dimidiam partem quomodo perfecerit librorum, quos eum edidisse O. Muelleri tempore minus quam nunc constabat, uix est perspicuum. huius autem operis indoles profecto non ea est, ut plus laboris quam alia sibi uindicasse concedamus. quae enim graeci philosophi et grammatici de graeca elaborarant lingua in latinam transtulit, quorum uestigia quam arte sequatur uel ex paene puerili modo contra pro de rebus disputandi adparet. singularum rerum autem permultae tritissimae ei erant, alias ex collectionibus non ad hos tantum libros conscribendos confectis hausit, ut totum fere librum septimum ex schedis, in quibus poetarum glôssas conlegerat (cf. O. Mueller praef. p. XI. Ritschl parerga plaut. I p. 77. 180), alias ex libris ab ipso editis repetiit, 39 uelut libri sexti (86 p. 262 sq.) locum de tabulis censoriis, quem ibi positum mirabere, e libro antiquitatum humanarum XX transcriptum esse e Noni (u. sortirent p. 471 M) testimonio (cf. W. Christ philol. XI p. 451), et non pauca de diebus festis in eodem libro ex eisdem antiquitatum libris, ad quos bis (VI 13 p. 195. 18 p. 200) lectores relegat, fluxisse adparet.
Deinde O. Mueller ad indicia partim e natura orationis et expositionis, partim e rebus traditis ducta transit. Duo inuenit e rebus sumpta, quorum alterum nullius est momenti, alterum contra eum pugnat. primum enim, cum inter omnes qui grammaticorum graecorum et latinorum scripta nouerunt, quam saepe eadem repetere et de eisdem inter se pugnantia scribere soleant, constet (cf. K. Lehrs nou. mus. Rh. II p. 119. Herodiani scripta III p. 417 sq.), talia inde (p. VII) effici non possunt. Alterum e temporum rationibus ductum est. cum e mensis intercalaris (VI 13 p. 195) mentione librum ante Caesaris fastorum emendationem scriptum esse uideret, quod conprobauit Th. Mommsen25), repugnare existimauit haece (VI 22 p. 204): Saturnalia dicta ab Saturno quod eo die feriae eius, ut post diem tertium Opalia Opis, quod Varronem Caesaris fastos secutum postea disputationi addidisse putauit. in quo eum non offendit, quod Varro qui etiam de re rust. I 28, 1, quos libros eum DCCXVI uel postea scripsisse constat, de Caesaris fastis loquens adiciat dies qui nunc sunt illud continuo post correctos fastos tam nude posuerit. Saturnalia quidem et Opalia eodem die antiquitus fuisse 40 testatur Macrobius (sat. I 10, 18), quod Caesarem ita mutasse ut illa die quo semper fuerant relinqueret, haec transferret, uereor ne citius Popmae (ad h. 1.) hoc contendenti non demonstranti O. Mueller crediderit. et re uera nihil de tali mutatione traditum est, sed Caesar omnes quantum sciamus dies festos integros reliquit. contra Augustum Macrobius (I 10, 4. 23), cum post Caesarem Saturnalia alii eodem die quo antea, alii eo qui tum ut antea notabatur, deinde omnes pluribus diebus celebrarent, per triduum festos dies instituisse testatur, eundemque ut principium et finem certo definiret, Opalia transtulisse existimo. similiter iudicauit R. Merkel praef. Ouid. Fest. p. XVIII, quem secuntur I. Marquardt R. A. IIII p. 460, L. Preller roem. myth. p. 416. hanc autem Augusti mutationem cum quibusdam aliis coniunctam probabiliter Merkel l. l. p. IIII ad fastorum ordinationem ab eo factam rettulit eamque a. u. DCCXXXXVI adscripsit. quod si uerum est, ilia a Varrone, qui DCCXXVI mortuus est, scribi non potuerunt. sciolus ergo quidam Varronem, non Varro se ipse correxit illiusque uerbis addidit post diem tertium, quibus deletis reliqua ut Opalia Opis optime se habent. hunc autem unicum locum cum adferre posset, ante a. DCCVIII libros scriptos esse constat.
Restant ea quibus uestigia operis nondum absoluti et additamenta posterioris retractationis agnoscere O. Mueller sibi uisus est. ex his uero solis quidquam efficere uelle quam periculosum et lubricum sit apparet in opere tam misere corrupto turbato truncato interpolato, quam uix aliud. sed etiam quae huius generis Mueller in praefatione tamquam grauissima collegit nihil probant. quid eo efficitur, quod Varro in extremo libro septimo post Naeui Enni quoque Plauti aliorum glôssas ponere uoluerit (p. XI), hae autem desint? potuit hoc facere, expectares fortasse factum esse, sed non fecit. nisi forte et hoc loco librarii cuiusdam pigritia reliqua a scriptore addita omisit. nec 41 firmius argumentum esse (p. X) dispositionem libri septimi non prorsus cum diuisione quinti sextique congruentem, uel ex eis quae de libro VIII et VIIII disputaui adparet26). Additamenta uero tria p. VIII sq. significauit (nam e locis VI 70 p. 247. X 18 p. 554 sq. nihil colligi posse quisque uidet), de quorum tertio, nam duos L. Spengel l. l. p. 19 a Muelleri incriminationibus uindicauit, pauca addam, ne quid ab eo prolatum intactum relinquam. recte intellexit (p. VIIII) locum VI 44 p. 222 sq. ut in codice scriptus extat, a scriptore profectum non esse. cum et p. 223 et p. 225 uerba memini et metuere explicari, illius autem interpretationes inter se discrepare uideret, ad coniecturam suam confugit haec altero loco, olim in margine a scriptore addita, perperam in textum inrepsisse et quae in codice ita se excipiunt, ut breuitatis causa eius paragraphis utar, 43. 44-49-46. 47. 48-45-50, sic transposuit ut paragraphorum 49 et 45 sedes inter se permutaret. leguntur 44 p. 222 haec sic reminisci cum ea quae tenuit mens ac memoria cogitando repetuntur. hinc etiam comminisci dictum, a con et mente, cum finguntur in mente, quae non sunt, et ab hoc illud quod dicitur eminisci (M. reminisi cod.), cum commentum pronuntiatur. ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui a mente sua descendit. hinc etiam metuo mentem quodammodo motam uel metuisti amouisti. sic quod frigidus timor, tremuisti timuisti. tremor dictum a similitudine uocis quae tunc cum ualde tremunt apparet, cum etiam in corpore pili ut arista in spica ordei horrent. haec sic ferri non posse uides. accuratius examinanti interpolatoris manu deprauata ex sequentibus esse 42 mihi constabat, quam multa autem librariorum et grammatistarum additamenta in libris nostris lateant docuit Spengel l. l. p. 12 sq. praef. Varr. p. XXXVIII sq. nec desunt exempla locorum ipsius scriptoris uerbis ex alio loco inlatis interpolatorum. ut in uerbis proxime antecedentibus (VI 43 p. 222): cogitare a cogendo dictum, mens plura in unum cogit unde eligere possit, [sic e lacte coacto caseus nominatus], sic ex hominibus contio dicta e. q. s. uncis inclusa ferri nequeunt. plura enim non coguntur in lacte ut caseus fiat, sed ipsum lac cogitur, uox sic ergo inepta. atque Varro semper fere in deriuationibus a praepositione utitur (in sequentibus cur id non fecerit adparet, praeterquam quod interest aliquid inter dicere et nominare) et in omnibus quae hic cum cogere conposuit uocabulis uocalem o seruauit, quod quamuis leuidense uideatur alicuius momenti est. sumpta sunt uerba ex libro V 108 p. 111 caseus a coacto lacte ut coaxeus dictus. similiter in eodem libro sexto 69 p. 246 uerba spondet enim qui dicit a sua sponte: spondeo repetita sunt e praemissis 69 p. 245 spondere est dicere spondeo, a sponte, nam id ualet (ualet et cod. cf. Spengel l. l. p. 29) a uoluntate. et 84 p. 261 quae leguntur indidem puteus quod sic graecum antiquum non ut nunc phrear dictum e libro quinto 25 p. 41 inlata. cf. quae p. 17 de libri quinti 22 p. 31 dixi. sed redeo ad locum suprascriptum. uerbi metuo quae ibi profertur explicatio misere confecta est ex ea quae infra legitur metuere a quodam motu animi cum id quod male (malum F) casurum putat refugit mens (p. 225), sed ita ut neglecto hoc ueriloquio mens uocabulum prematur et tamquam etymon ponatur, a quo reminisci e. q. s. quoque ducta. deinde uerba nec ut scripta sunt sanam praebent sententiam nec quomodo talem efficias facile est dictu, nam uix quod Spengelius proposuit hinc etiam metuisti, mentem quodammodo motam amouisti placebit. grauissimum uero est, quod praeteriti persona secunda nusquam praeterea in uerborum etymologiis ponitur nec cur hic ponatur 43 perspicuum est. eodem modo atque metuendi etiam meminisse uerbi explicatio conglutinata est ex infra scriptis (p. 225) meminisse a memoria cum id quod remansit in mente rursus (mente in id quod rursus male F ut diu intellectum), mouetur, nisi necessitate quadam lectori non plane dormitanti ac stupido, cum reminisci et conminisci uerba a mente duci uiderit, memini quoque uerbi eandem deriuationem in mentem uenisse mauis. haec igitur, adiecta amentis originatione quae in propatulo est et ab antiquis tradita (Fest. p. 158. cl. Paul. p. 23. Isid. orig. XI 1, 11) a librario sagacitate quadam ut ipsi uidebatur haec uerba ad mentem referente in locum nostrum quo uerba quaedam a mente ducta tractari uidit, ut Varronem quasi suppleret, inculcata sunt27). Quod autem ordinem quo singula cognatarum notionum uocabula coniungerentur O. Mueller desiderauit ideoque locorum transpositionem suscepit, ei rei Varronem operam non dedisse, docet uel recordare inter curiosus et curiae (VI 46 p. 424) uel falli inter famam et famigerabile (VI 55 p. 231) interpositum et multi libri quinti praesertim loci.
44Si qui uero abruptum et neglegens scribendi genus premunt, monendi sunt, Varronem omnem ornatum et elegantiorem enuntiatorum coniunctionem consulto uitasse et quasi defugisse (cf. G. Scioppius consult. de schol. et stud. rat. p. 50. Th. Mommsen roem. Gesch. III p. 565) eumque Ciceroni de industria obnixum esse, praeterea autem de omnibus subtilioribus certi quidquam statui (cf. W. A. Becker ztschr. f. altthw. 1845 p. 992. Spengel ibid. 1846 p. 143) ante non posse quam de Florentini codicis (cf. A. Mai praef. ad Cic. de republ. Romae 1822 p. 20; W. Corssen orig. poes. Rom. p. 54; Spengel emend. in Tacit, p. 4) singulis locis constet, quam ob rem uir cl. qui olim et nuper de Varrone optime meruit, ut editionem quam intus seruat in lucem edere uelit, etiam atque etiam rogandus est.
Haec si probabiliter disputata sunt, omnia O. Muelleri argumenta ipsamque coniecturam festinantius quam circumspectius prolatam concidere uidimus. neque uero perspicuum est, quomodo hos libros in lucem rediisse et ad nos uenisse cogitauerit, qui praef. Festi p. XXX Verrium Flaccum eis usum esse negat, 'quia delitescebant etiamtum uel non ea auctoritate in publicum editi erant, ut Verrius Varronis nomini praefixo satis confideret'. plane uero necesse est, eos aut mox post illam spoliationem ab eo qui quominus tum interirent prohibuerat prolatos esse, et Varronem qui tria post hanc calamitatem lustra uidit eos siue agnouisse siue deleuisse, aut nunquam conparuisse. non magis intellegitur quomodo tam mirum fatum eruditis posterioris temporis prorsus incognitum esse potuerit, nam sane Quintilianus, si hos libros nunquam a Cicerone28) lectos, immo diu post eius et si fieri potuisset Varronis mortem protractos esse conpertum habuisset, non scripsisset sed cui 45 non post Varronem sit uenia, qui agrum quia in eo agatur aliquid, et graculos quia gregatim uolent, dictos uoluit persuadere Ciceroni (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex uocibus auium? (I 6, 37. de l. l. V 34 p. 35. 76 p. 81.) Erant autem in Varronis manibus, ut epitome docet, erant in doctorum manibus, ut primus Vitruuius testatur, qui circa DCCXXVII scripsit (cf. Fischer l. l. p. 382. Lachmann ant. mus. Rhen. VI p. 107) praef. libri VIIII p. 241 Schn.: item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio uidebuntur uelut coram de rerum natura disputare, de arte uero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, quibus uerbis nisi libros nostros29) significauit, nullam profecto causam habuit, cur non potius antiquitates laudaret uel Varronem Nigidio Verrioque praeferret, quorum libri Varronianos si nostros excipias numero superabant et pariter aestimati erant. Verrium Flaccum libris his usum non esse O. Muellero concedo (qui quidem paullatim tantum in memoriam reduxisse uidetur hoc solum cum inuento illo conuenire; uid. adn. Festi qu. XI 2, 8. XIII 28, 32. praef. p. XXX n.): quamquam30) enim permulta (cf. praecipue de l. l. VII 32 p. 354 sq. Fest. septentriones p. 339b) prorsus consentiunt, certi quid uix statui potest, cum non modo utrumque opus ualde truncatum sit, uerum etiam uterque eisdem auctoribus, praeterea Verrius multis aliis Varronis libris usus sit, qui fere eadem praebuerunt. sed nihil inde 46 efficitur. consulto enim hos libros neglexit, quos praecipue ad interiores linguae rationes spectare, a suo igitur consilio alienos esse et nihil inde sumi posse quod non melius aliunde intellexerit. in sequentibus temporibus31) nulla librorum nostrorum uestigia indagari posse, quia omnium qui talibus rebus studuerunt omnia scripta perierint, non est quod moneam. postea Remmius Palaemon, cui Quintilianum discipulum Varronis inpugnationes debere existimo, Plinius Gellius eos tractarunt.
Epitomên de lingua latina ex libris (X)XV libros VIIII quam non nisi ex Hieronymi indice nouimus, ita ad maius opus accommodatam fuisse, ut praemisso libro singulari ternis illius libris singuli epitomae responderent Ritschelius nou. mus. Rh. VI p. 527 probabiliter statuit. tales epitomae amplorum operum non raro occurrunt. Philochorus epitomên tês idias Atthidos, Phlegon Trallianus uel duas Olumpiadôn siue Olumpionikôn scripsit, Theophrasti et Chrysippi plures memorantur. grammatici et aliorum opera contraxerunt ut Diogenianus Pamphili lexeis, Aristodemus Herodiani katholikên, Serenus Philoxeni peri tôn par' Homêrô glôssôn, et ipsorum, ut Nicanor ex libris VI peri stigmês tês katholou unius libri epitomen fecit, quod cur ipsum praestitisse dubitauerit Th. Beccard de schol. in Hom. Iliad. Ven. p. 37, qui bene de epitomarum usu disputauit, non uideo. scribebantur, ut opera multorum uoluminum, quae legere multi laboris, quae emere paucorum bene nummatorum erat, quam plurimis patefierent. idem Varro consequi uoluit, ut hi libri optimum documentum sint, quantum ei interfuerit ciues suos linguam intellegere rationemque dicendi plane perspectam sequi. nempe ad uitae usum omnia eius studia spectabant. De libris ipsis nihil constat.
47Libros de sermone latino quinque fuisse testatur Hieronymus et qui hoc opere usi sunt nullum librum supra quintum conmemorant praeter Rufinum in conmentario in metra Terentiana, opusculo perquam turbato (cf. F. Ritschl d. alexandr. biblioth. p. 139), ubi legitur (p. 379. 380 Gaisf. p. 2707 P.) Varro in VII et continuo post idem Varro in eodem libra VII de lingua latina, ad Marcellum. sed corrigendum esse UII in IIII uidit O. Iahn ber. d. saechs. ges. d. wiss. II 1850 p. 114, cui scripturae aliquid probabilitatis infra accedet. titulum operis non esse de lingua latina sed eum quem supra scripsi Hieronymi et grammaticorum scimus testimoniis32) eumque eo consilio his libris inscriptum fuisse consentaneum est, ut pro argumenti diversitate a libris de lingua latina distinguerentur. uocabulum sermo uero scriptores romani pro conloquio posuerunt ut ipse Varro in Parmenone: in argumentis Caecilius poscit palmam, in ethesin Terentius, in sermonibus Plautus (ap. Non. p. 374 Poscere), qui etiam uocem sermo a conectendis uerbis ducit de ling. lat. VI 64 p. 241 sermo opinor est a serie unde serta; etiam in uestimento sartum quod comprehensum; sermo 48 enim non potest in uno homine esse solo sed ubi oratio cum altero coniuncta; cf. Isidor. de diff. uerb. 578. qua explicatione cum doceamur ipsum loqui uel effari in sermonis notione conprehensum esse, idem aliorum scriptorum consuetudo confirmat, praesertim Ciceronis apud quem sermo non solum cotidianum loquendi morem, uerum etiam ipsam uerborum prolationem significat, de orat. III 11, 40
atque ut latine loquamur non solum uidendum est ut et uerba efferamus ea quae nemo iure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conseruemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et uocis sonus est ipse moderandus. nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius, nolo uerba exiliter animata exire, nolo inflata et quasi anhelata grauius. nam de uoce nondum ea dico quae sunt actionis, sed hoc quod mihi cum sermone quasi coniunctum uidetur.
II 59, 241 'est autem haec huius generis (sc. narrationis) uirtus ut ita facta demonstres, ut mores eius de quo narres, ut sermo, ut uoltus omnes exprimantur, ut eis qui audiunt geri illa fierique uideantur'33). eandem quam altero loco pronuntiationis uim sermo habet in Nigidi Figuli, scriptoris in multis rebus Varronem secuti (cf. M. Hertz de Nigid. Fig. stud. et operib. p. 12 sq.), conmentariis grammaticis in Gelli XIII, 6, 3 'rusticus fit sermo si adspires perperam'. ex ipso igitur librorum indice non inprobabiliter efficeres, ibi praecipue eas esse tractatas quaestiones quae ad rectam uerborum pronuntiationem et puram elegantemque latinitatem pertinent. quod si paullo accuratius circumscribimus, Ciceronis uerbis quae modo excripsimus usi, Varroni agendum fuisse de uocis sono de spiritu de 49 litteris recte exprimendis de uitiis orationis uidemus. quod argumentum cum optime conueniat cum eis quaestionibus quas stoici cum rhythmorum poematumque expositione ad dialecticae locum peri phônês referebant (cf. supra p. 6), rationem quae inter libros de lingua latina et eos qui de sermone latino erant intercedat breuiter ita significare possumus, ut illis stoicorum locum peri pragmatôn, his eorundem locum peri phônês scriptor persecutus sit. quae sententia non eo spectat, ut et omnes res quas ibi stoici tractare solebant eosdemque solos uel praecipuos auctores secutus Varro hos libros conscripserit, sed priori illi operi alterum ex mente stoicorum tamquam necessarium supplementum addidit, ne neglectae sint leges quae ad linguam quatenus sonet et audiatur et conloquentium sit pertineant. quae argumenti definitio singulorum fragmentorum accurata examinatione et dispositione, ad quam nunc pergo, egregie confirmabitur.
Incipiam a prosodiis uel accentibus. quas cum certo Gelli XVIII 12, 8 (fr. 61) testimonio constet in his libris explicatas fuisse, ex eisdem sumptum est praeclarum fragmentum exquisitae doctrinae et antiquae artis refertum, quod Seruius quem dicunt seruauit in opusculo post Chr. Wasium in libro cui inscribitur Senarius siue de legibus et licentia ueterum poetarum e Seruii Ms. cap. de Accentibus (Oxonii 1687) p. 62 plenius ab Iosepho ab Eichenfeld et Stephano Endlicher in analectis grammaticis p. 525 sq. e codice Lauantino saeculi VIII uel VIIII (praef. p. XXV) edito. sed non solum codex hic tam neglegenter scriptus est, ut interdum de emendatione misere corruptorum uerborum desperes, uerum etiam libellus ipse magis excerptorum inconditorum quam iustae disputationis speciem praebet. quare primum quae in Seruiano opusculo Varroni tribuenda sint quaerendum est, deinde paucis eius referemus expositionem quorundamque locorum scripturam considerabimus.
50Duae enim potissimum partes distinguendae sunt eaedemque prorsus diuersae et nullo inter se uinculo coniunctae, quarum altera rursus ex duabus particulis constat. primum enim Seruius docet quo accentu uocabula latina et graeca enuntianda sint (§ 1-6), deinde nonnullis de accentus et uocis natura interpositis (§ 7. 8), quomodo romani graeca uocabula extulerint (§ 9-15). altera parte doctissime de numero accentuum eorumque indole multis clarissimorum grammaticorum et philosophorum testimoniis adlatis disputatur (§ 17-30). quae uero priore particula de latinorum uerborum accentu proferuntur non modo similiter a Donato I 5, 1 p. 1741 P. Diomede p. 426 P. Prisciano de accentib. p. 1288 P. Mart. Cap. III 272 p. 62 Gr. exponuntur, ut posteriorum grammaticorum doctrinam hic haberi adpareat, uerum etiam cum Maximi Victorini capite34) de accentibus p. 1942 P. ita rebus uerbis exemplis consentiunt, ut alterum alterius librum expilasse manifestum sit, quem Seruium fuisse non dubium est. nam primum nullo modo explicari potest, qua de causa Seruius haud pauca de graecorum uerborum accentibus additurus in fine huius particulae uerba est autem forma acuti accentus ... posuerit quae leniter mutata apud Victorinum re confecta suo loco leguntur. deinde haec prior disputatio (§ 1-6) cum altera (§ 9-15), ut paragraphos interpositas (7. 8) nunc mittam, non modo nullo uinculo conexa est, uerum etiam ab eodem scriptore profecta esse non potest, quia cum supra (§ 5) de graecorum uocabulorum graecis litteris scriptorum accentu actum sit, de eisdem graecis uocabulis quasi re prorsus integra denuo quaeritur. accedit, quod statim prima alterius particulae (§ 9) uerba quod ad latinos accentus attinet siue statiuos siue commutabiles satis dictum ostendunt hanc ex alio fonte ac priorem particulam fluxisse, nam accentuum 51 mutationes ibi nullo uerbo tanguntur. quem fontem in grammaticorum libris, qui hanc rem aut brevissime ut Seruius § 5 expediunt aut omnino praetermittunt, frustra quaesiuimus. cum igitur de conmuni fonte, e quo Seruius plura pauca Victorinus mutuatus sit, cogitari nequeat Seruique libellum ab excerptore quodam neglegentur conpilatum esse praeter ea quae exposui doceant uerba abrupta paragraphi sextae statimque additum dictum Quintiliani35), quod hoc loco neque intellegi nec ferri potest, alteram particulam Seruium e Victorino sumpsisse alteram e scriptore nunc deperdito transtulisse censeo. neutra uero ex Varrone fluxit, si ea sequimur quae certis argumentis probari possunt. his igitur particulis reiectis ad alteram partem magna eruditione insignem (§ 17-30) transeo, quam praeter aliquot Serui additamenta totam e Varrone haustam esse Seruius ipse satis manifeste declarat, qui eius egregiam harum quoque rerum peritiam magnis laudibus effert eumque plurimis et clarissimis auctoribus usum esse adfirmat. utrumque ad mediam quidem prosodiam spectat, sed reliqua ab eodem esse accepta et res artissime inter se coniunctae et Varronis sententia de flexa prosodia § 22 prolata reconditiorumque auctorum doctrina de eadem prosodia e scriptore quodam doctissimo hausta et testimonia aliquot ex aliis scriptoribus repetenda docent. incipiunt 52 autem Varroniana his uerbis (§ 17) Quot ergo sint prosodiae dicendum est. quae enim praecedunt36), quamuis ea primo obtutu principium huius alterius disputationis esse facile contendas, partim Varronis sententiae repugnant, qui infra (§ 24. 8) uocis altitudinem sed non tempora syllabarum accentibus discerni dicit, partim e paragrapho prima repetita sunt, partim ad superiorem expositionem spectant. reliqua neglectis eis quae Serui esse res ipsa docet ad Varronem refero, cuius praeterea paragraphi illae duae prioribus particulis interpositae (7. 8) sunt, in quibus ex parte eadem doctrina recurrit et interiores uocis et accentuum leges tractantur, quibus cetera nituntur.
Vocem enim corpus esse Varro docuit (fr. 55) eique propterea triplicem obuenire extensionem, longitudinem altitudinem crassitudinem, in utroque stoicorum placita secutus37). longitudinem tempore et syllabis metiri, reliquis duabus conuenire accentum et spiritum dixit. omnia haec tria sine dubio pari subtilitate ac diligentia persecutus est, quorum unum tantum quomodo fere explicuerit Serui opusculo docemur. in accentu enim tria rursus respexit (fr. 59): materiam locum naturam prosodiae. ut omnia neglegenter et parum accurate excerpsit, hic quoque multa omisit Seruius, duo praecipue 53 diligentius excribere dignatus (fr. 60), quot accentus probandi sint et quae eius sit natura in uniuersum et eorum quos omnes agnouerint. quod ad numerum prosodiarum adtinet Athenodorum peripateticum duas, Dionysium Thracem tres secundum M. Terentium probasse legimus, Tyrannionem uero Amisenum quattuor statuisse, praeter tres nimirum notissimas mediam quae inter acutam et grauem interposita sit, eiusque auctoritati Varronem se adplicuisse multaque ad eam defendendam protulisse. seriem argumentorum aut non intellexit Seruius aut inuerecunde confudit, quae haec fuit: cum nihil in natura sine media sit parte, nulli igitur corpori ea desit, uox autem sit corpus, in hac quoque mediam prosodiam esse debere. deinde de musica, quae ei imago prosodiae est, sic fere scripsisse traditur:
neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut uoce tibiarum38) assaue (uoce quarum aliaue cod.) uoce cantantium mesên esse, si non in omni uocis natura esset medium minimeque mirum, ut in 54 hanc multorum sensus non aduertat, cum illum qui (ilia quae cod.) in cithara aut tibia (quia cod.) aliquanto uberior est, saepe totum non sentiat meatum.
minus quidem reliquis prosodiis notam esse pergit, sed primum omnium rerum initia obscura et mesên initium cantus esse, quae nescio an ad concentum fidium spectent, de quo cf. Westphal l. l. p. 109., deinde omne medium non facile cerni. praeterea auctoritatem doctissimorum scriptorum hanc prosodiam tueri eamque conmemorari praeter alios a grammaticis Glauco Samio et Hermocrate Iasio, a peripateticis Athenodoro et Theophrasto. addere poterat Aristotelem (rhet. III 1) nisi hic flexam quam omittit mesên nominauit uel generaliter uocis humanae sonos intellexit39) (cf. classical journ. XI p. 73). praeterea non absimilia apud Aristoxenum repperisse uidetur Vitruuius (de archit. V 4, 2), qui quidem auctorem suum non admodum perspicue reddidit. a media prosodia ad flexam transiit subtilissimeque de eius natura quaesiuit, orsus a Glauci Samii sententia, qui sex protulerit prosodias. tres enim harum tralatitias acutam grauem mediam, reliquas uero diuersas tantum formas unius flexae esse, quam Eratosthenes ex acuta in grauem, Theodorus contrario quoque cursu moueri existimauerit. Theodori decretum Varro adsciuit sed singulari ratione excoluit: 'ceterum (eam) Varro in utramque partem (utraque parte cod.) moueri arbitratur, neque hoc 55 (hic cod.) facile fieri sine media, eamque acutum plerumque esse potius quam grauem, quod ea propius utramque est, quam illa superior et inferior inter se'. in quibus uerba eamque acutam plerumque esse potius quam grauem aut tollenda sunt aut corrigenda, quae et in sequentibus prorsus negleguntur et per se inepta sunt, nam prosodiam quandam, quae plerumque acuta interdum grauis est, peculiarem sane nemo dixerit. acrius locum intuenti et a uerbis quod ea propius utramque est proficiscenti non dubium tibi uidebitur in uerbis illis suspectis aliquid de transitu acutae et grauis ad mediam ut quae utrique propior sit dictum fuisse et tale quid contextui necessarium esse. putabam igitur eamque acutae plerumque coiisse potius scribendum esse, sed cum perfectum nusquam in hac expositione conpareat, tam leni remedio non defungimur, sed aliquanto liberius procedendum et sic fere scribendum est: eamque acutae coniunctam plerumque esse potius, qua ratione si non uerba certe sententiam scriptoris recuperatam esse mihi est persuasum. unum quidem restat. de acuta sola enim dicitur, quamuis ex sequentibus quod ea propius utramque est satis eluceat utrique prosodiae eam propiorem esse quam alteri acutam alteri grauem. sed hoc quominus a librario peccatum mihique sanandum ducam excerptoris prohibeor socordia, qui num haec religiose ut debuit rettulerit uel omnino intellexerit ualde dubito. Varronis autem disputationem hanc fuisse uides, cum media prosodia et acutae et graui propior sit, quam quae utrique est contraria, in flexa prosodia uocem plerumque non magnum illum transitum ab acuta ad grauem, a graui ad acutam facere, sed hunc minorem ab acuta ad mediam, a media ad grauem40). quae 56 quibusdam Serui nugis interpositis proxime de media uix suo loco leguntur, ad Varronem quamquam misere deprauata referenda existimo, quem de singulari natura acutae prosodiae disputasse eique reliquas opposuisse suspicor, ut ita mediam graui potius quam acutae conparauerit, nam altitudine eam non longius ab acutu, quam a graui abesse uidimus cf. Corssenum l. l. p. 24241). his expositis de 57 prosodiarum natura et nominibus grauissimis auctoribus laudatis tractauit. prosodiam cuius uaria nomina apud Gellium XIII 6, 1, uarias definitiones habes apud Theodosium p. 61, totam in altitudine uocis positam ideoque musicis sonis finitimam esse dixit42), unde etiam 58 nomina singulorum accentuum, quotcunque grammatici uel rhetores excogitauerint, facilem explicationem habere. in primis de acutae natura egregie disputauit quam graui breuiorem esse dixit, ut in organis musicis et citharae chorda tenuior acutiorem sonum habeat, et tibiae quo angustiores eo acutiores 'adeo ut corniculo uel bombukiô43) addito grauior sonus reddatur; quod crassior exit in aera'. pariter in pulsu chordarum citius acutam transuolare, et chordas quarum sonus grauior longiores esse, quod laxius tendantur. fistulae quoque calamos breuissimos acutissimos esse et tibias quo acutiores eo breuiores44),
et his (ut Serui uerbis utar) foramina quam sunt ori proxima et breuioris aeris motum persentiscunt, tam uocem reddunt acutam; sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae uelut quaedam istamina, acuta tenuior est quam grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam, quin immo per unum tempus protrahatur.
59 perperam Vindobonenses haec in duo enuntiata discerpsisse uiderunt Weil et Benloew l. l. p. 10, sed quid lateat sub istamina uel stamina, quae frequens corruptio est, non adsecuti sunt. mihi non dubium uidetur, quin discrimina sonorum in uoce humana quibuscum singula tibiae foramina sonosque per ea emissos conparauerit, hic significanda fuerint, quae nos dicimus intervalle (cf. Aristox. l. l. p. 15), ideoque suspicor uocem graecam diastêmata, quam non magis intellexit librarius quam omnia graeca, ita corruptam esse. denique de notis et ordine accentuum Varro disputauit. quod autem supra posui Varronem non solum de accentibus egisse, uerum etiam de spiritu et syllabarum longitudine et breuitate, id extrema libelli Seruiani confirmatur particula, qua de longitudine syllabarum diuersisque metricorum et rhythmicorum rationibus (cf. A. Rossbach griech. rhythm. p. 18) eum disputasse docemur.
Antequam quaerimus quo in libro has res scriptor persecutus sit, pauca de eius auctoribus et nostro Varronianae doctrinae auctore interponenda sunt. usus est Varro Tyrannionis45) libro, quem hanc tenuem theôrian tractasse e Ciceronis epistula ad Atticum XII 6, 2 notum erat; minus certum uidetur num has quaestiones de generalibus prosodiarum legibus in libro peri tês Homêrikês prosôdias, recte ad maiorem Tyrannionem relato ab H. Planero de Tyrann. gramm. p. 7, exposuerit. huius uero sententiam de quattuor prosodiis cum suam fecerit, non inprobabile est eum ex eodem libro haec illa de priorum grammaticorum placitis accepisse. ex his auctoribus non magis constat de Dionysio Olumpio quam de Epicharmo Syracusano 60 46). Glaucus Samius47) idem fuisse uidetur ac Glaucon Teius, ut eius patriam ueteres non certo explorasse uideantur, quem Aristoteles48) de actione uel de usu uocis in dicendo scripsisse testatur eundemque librum uel Tyrannio uel Varro inspexit. Theodori Byzantii, quem Plato (Phaedr. p. 226 E) logodaidalon uocat, artem rhetoricam (cf. Dionys. Hal. de Isaeo 21 p. 211 Sylb. Cic. Brut. 12, 48. L. Spengel art. script. p. 98 sq.) in usum suum Varronem, ut ita breuitatis causa loquar, conuertisse puto, nam Theodorum hou to phônaskikon pheretai biblion pankalon (Laert. Diog. II 103) Gadarenum uel Rhodium (cf. Quint. III 1, 7. G. Westermann gesch. d. beredsk. I p. 186 sq.) fuisse ueri 61 est simile. Ephorus quoque Isocratis discipulus in libro peri lexeôs (cf. Theo progymn. II p. 71, 22 Sp. Cic. orat. 57, 172. 57, 191. 64, 218) de rhythmo oratorio eodemque loco de accentu puto egit. paucissima de grammaticis dicenda sunt. de Hermocrate Iasio nihil conpertum nisi eum Callimachi magistrum fuisse (Suid. Kallimachos cf. Mar. Vict. I 4, 96 p. 2468 P), Eratosthenes Cyrenaeus in libro musico uel mathematico (cf. G. Bernhardy Eratosth. p. 169) suam de flexo accentu sententiam exposuit, Dionysius Thrax de tribus accentibus uolgaribus in arte grammatica (Bekker anecd. gr. II p. 629 sq.) dixit, Ammonium Alexandrinum obseruationes de rebus prosodiacis fecisse scimus (Bekk. l. l. I p. 470. III p. 1006). restant peripatetici Athenodorus et Theophrastus, quorum alterum quamquam summi acuminis uirum usquam memoratum49) non inuenio, alter num de media prosodia in libro peri technês rhêtorikês uel peri lexeôs (cf. Max. Schmidt de Theophr. rhet.50) p. 37 sq. H. Vsener anal. Theophr. p. 20) an in libris peri mousikês locutus sit incertum est, ex his uero tantum non omnia de musicis organis et sonorum rationibus Varronem mutuatum esse admodum ueri simile est. his adnumerare licet Aristoxenum, quem in superioribus interdum testem protulimus; quamquam enim Theophrastus in musicis rebus ab aemulo suo magno non ita longe discessisse uidetur (cf. Aristox. ap. Boeth. de mus. V 3 p. 1288 Mign. Theophr. ap. Porphyr. l. l. p. 241 sq.), Varro sine dubio omnium musicorum principem non neglexit, cuius libros eum 62 lectitasse infra quoque uidebimus. tot antiquissimorum et magnam partem reconditorum scriptorum libros consuluit uel saltem sententias rettulit, ut optime hinc quanto studio et quali eruditione hos libros conposuerit conligamus.
Num uero qui hanc doctrinae Varronianae particulam nobis seruauit ipse ex illius libris eam decerpserit ualde dubium uidetur. homini enim tantae neglegentiae, quantae opusculi nostri conpilatorem esse cognouimus, talem industriam uix tribuerim. uerum potius ex alio scriptore neque indocto homine, fortasse ipso Seruio Vergilianorum carminum conmentatore51), qui hunc antiquae eruditionis pannum cum ipsius temporum doctrina consuit, haec fluxisse existimo. quod etiam suadere uidentur quae de auctorum quorundam uita ut Dionysii Thracis et Tyrannionis (cf. Plut. Lucull. 20) hic leguntur, de qua Varro tacere uel breuissime ingenium scriptoris praedicare solet. talia autem opusculi conpilatorem multo posterioris ut genus scribendi prodit temporis uirum nec nouisse nec conquisiuisse arbitror.
Quaerentibus in quo libro operis de sermone latino haec disputatio posita fuerit quodam modo adiumento nobis est unus Acronis quem dicunt (cf. H. Vsener ind. lect. aest. Bern. 1863 p. VII) locus qui ad Horati artem poet. 202 sic scribit 'Varro ait in III disciplinarum et ad Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos, et se ipsum ait in templo (Apollinis) Marsyae uidisse tibias quattuor foraminum'. (fr. 60A) haec optime conueniunt cum eis quae apud Seruium de diastematis in citharis tibiisque et in humana uoce legimus, quo 63 consensu Varronem in hac libelli Seruiani parte ubique fontem esse uides. numerum uero III Ritschelius quaest. Varr. p. 20 sq. ad libros disciplinarum, quorum tertius de rhetorica52) erat pertinere non posse censuit, itaque aut sic corrigendum ut liber septimus qui musicam tractauerit et sine dubio hic indicatus sit efficiatur aut ad alterum titulum referendum esse. VII autem cum non facile in III corrumpatur, alterum praeferendum est. quo testimonio lubrico quidem et non satis firmo donec idem reliquorum librorum argumento confirmabitur confidere liceat. praeter Acronis uerba cum Serui expositione coniungenda uidentur quae idem Seruius si quidem est idem ad Verg. Aen. VIII 618 (fr. 60B) e Varrone adscripsit (cf. C. Bartholini de tibiis uet. p. 54 sq. R. Volkmann ad Plut. de mus. p. 142 sq.)
In tertio igitur libro easdem res perlustrauit Varro quas antea Aristophanem Byzantium (p. 12 ed. A. Nauck, cf. C. Goettling lehre v. acc. d. gr. spr. p. 10 sq. A. Rossbach griech. rhythmik p. 33. F. A. Wolf proleg. ad Hom. p. CCXVIIII sq.) consociasse Arcadius quem dicunt testatur (p. 212 Schm.): tricha temôn tên kinêsin tês phônês, to men eis chronous, to de eis tonous, to de eis auto to pneuma. kai tous men chronous tois rhythmois êkase, tous de tonous tois tonois tês mousikês (cf. Theodos. p. 204, 6 Goettl.). accentus igitur musicam naturam Aristophanem reliquosque quos supra recensui secutus agnouit neque in legibus generalibus inuestigandis se continuit sed etiam usum prosodiarum in singulis uocabulorum generibus eum explicuisse Gelli locus (fr. 61) a quo orsus sum ostendit. quod 64 in reliquis quoque rebus sine dubio fecit. de syllabarum temporibus53) praeter ea quae Seruius habet quid docuerit dici nequit54). conmunem certe syllabam ab eo mediam esse adpellatam e Mario Victorino I 5 p. 30 G. p. 2471 P. suspicor, quem ne plura hoc capite e Varrone hausisse putes Luciani Muelleri uide disputationem (l. l. p. 16 sq.). ordinem autem rerum si Seruio est fides hunc instituit, ut primo de spiritu deinde de accentu postremo de syllabarum longitudine et breuitate ageret, quae ratio praeterea eo conmendatur, quod ita simplicissimum transitum ad sequentem sibi parauit librum.
Quartus enim liber de rebus metricis erat, quas Varronem explicuisse sat magnus fragmentorum numerus demonstrat, in hoc libro explicuisse euincit Rufini testimonium probabiliter emendatum (cf. supra p. 47). et egregia congruentia qua tam apte et conuenienter argumenta tertii et quarti libri sese excipiunt haud sanemediocriter 65 hanc rerum dispositionem firmare ac munire mihi uidetur.
Versus secundum Varronem (fr. 69) uerborum iunctura est, quae per articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes. quam definitionem qui proposuit praemittere debuit quid sint articuli commata rhythmus. propterea Varroni tribui quae apud Victorinum, quem Aphthonium dici mauolt Th. Bergk philolog. XVI p. 639 sq., hoc fragmentum praecedunt et de colis commatisque agunt (fr. 68). de differentia metri ac rhythmi M. Terentium dixisse certiores nos facit Diomedes (fr. 66), e quo testimonio de utriusque natura eum disseruisse sequitur. quae igitur apud Victorinum et Diomedem, ad quos frustula quaedam huius libri peruenisse iam uidimus, de hac re conuenientia inter se leguntur, probabiliter ad Varronem referemus. confirmatur autem hoc Augustini auctoritate, quem in libris de musica e Varronis libro de eadem re scripto hausisse recte uidit H. Weil in Fleckeiseni annal. 1862 p. 336. 344 cf. Bergk l. s. p. 641, praeterea ad eundem pertinent quae uterque de poetice (fr. 59) habet cl. Isidori orig. VIII 7, 3 et Varronis Parmenone ap. Nonium u. poesis p. 428. circumspecto uero in his rebus iudicio opus est, cum non solum omnes fere scriptores metrici latini a Caesio Basso (cf. O. Iahn conm. in Pers. sat. VI 1 p. 211 sq. H. Wentzel symbola crit. ad hist. script. metr. lat. p. 6. E. a Leutsch philolog. XI p. 739 sq.) pendeant, e quo Atilium Fortunatianum Diomedem Terentianum Maurum hausisse ostendit C. Lachmann praef. Terent. Maur. p. XVI. cf. Wentzel l. l., uerum etiam omnes cum bona et antiqua doctrina posteriorum temporum uana inuenta dubiasque uel falsas obseruationes miscuisse et confudisse constet (cf. A. Rossbach de metr. graec. disp. alt. p. 16 sq. R. Westphal d. fragm. u. lehrs. d. griech. rhythm. p. 102. 113. al. I. Caesar grundz. d. griech. rhythm. p. 273 sq. H. Weil l. s. s. p. 338 sq. Luc. Mueller de re metr. poet. lat. p. 16 sq.). praeterea Mari 66 Victorini ars grammatica de orthographia et metrica ratione et Diomedis liber tertius tam mire inter se consentiunt55), ut conmunem auctorem siue Caesius Bassus siue alius fuit prodant. quibus omnibus consideratis in eis quae necessario uel saltem certis rationibus a Varrone repetenda suat me continere quam omnia quae eo non indigna uidentur credule congerere malui.
In rhythmo definiendo Aristoxenum Varro secutus est. M. Terentio est enim 'rhythmus pedum temporumque iunctura uelox diuisa in arsi et thesi, uel tempus quo syllabas metimur' (fr. 64), Aristoxeno rhuthmos esti chronôn taxis (Max. Planud. in Hermog. id. V p. 454 W. cf. anon. schol. VII p. 892) uel chronos diêrêmenos eph' hekastô tôn rhuthmizesthai dunamenôn (Bacch. p. 22 Meib.), quas generaliter positas definitiones eum ad rhythmum qui in uoce ualet pergentem ita circumscripsisse, ut Varroniana proxime ad eam accedat R. Westphal l. l. p. 86 sq. p. 101. cl. Aristox. rhythm. elem. p. 272. 276 Mor. ostendit 56). etiam 67 in metro explicando, de quo quid Aristoxenus senserit ex Aristide Quintiliano57) (cf. A. Rossbach griech. metr. p. 13 sq.) conligendum est, ab hoc non discessit, nam metrum rhythmum modo finitum dixit (fr. 65), et hac definitione nixus quid inter utrumque discrimen sit accuratius exposuit (fr. 66). cum autem in metri definitione praecipuum ei sit quod finem habet, statim hoc loco eum disputasse existimo de finibus uel clausulis metrorum (fr. 67), de quibus cf. R. Bentley sched. de metr. Terent. p. 8. ad Terent. Adelph. IIII 4,1. G. Hermann elem. doctr. metr. p. 181. 432. deinde partes quasi metri recensendae erant cola commata periodi (fr. 68), cf. Westphal philol. XX p. 79 sq., quorum colon est quod finitis constat pedibus, comma in quo pars pedis remanet, quae nomina constanter confunduntur, ut a Diomede p. 498, 10, immo a Victorino ipso qui statim post has definitiones (I 13, 2 p. 2498 p. arma uirumque cano colon adpellat, cum sit comma, cf. Atilium Fortunatianum quem dicunt II 28, 8 p. 2699 P. utrumque igitur ad caesuram spectat, quae si cum fine pedis conuenit colon, si in pedem incidit comma efficit58). uersum 68 autem a metro ita distinxit, ut eum caesura in duas diuidi partes diceret, quod in definitione uersus supra scripta a (fr. 69) Victorino ut omnia fere quae ad nos nunc pertinent obscuratum quamquam non prorsus deletum, manifestis uerbis Augustinus et Victorinus aliis locis tradunt (cf. H. Weil l. l. p. 336); eumque uocari a uersura et a dimetro ad hexametrum progredi uoluit. qui uero uersus faciant uates a uersibus uiendis nuncupari uel graece poetas a poiein (fr. 70), unde poetice quoque et poesis et poema sint ducta, quorum illa ars ipsa, altera perpetuum argumentum uersibus tractatum ut Enni annales, tertium carmen quodque uel minus uel maius sit. hoc secundum stoicos dictum esse docet Posidonius apud Laert. Diog. VII 60: poiêma de estin, hôs ho Poseidônios phêsin en tê peri lexeôs eisagôgê, lexis emmetros ê erruthmos meta skeuês to logoeides ekbebêkuia; to erruthmon de einai to 'Gaia megistê' kai 'Dios aithêr'. poiêsis de esti sêmantikon poiêma mimêsin periechon theiôn kai anthrôpeiôn (cf. R. Schmidt stoic. gramm. p. 50. Lucil. ap. Non. u. poesis p. 428). breuiter tum quibus uersuum generibus poetae latini59) usi sint significant, ut mihi 69 quidem uidetur. ad hunc igitur locum Rufini testimonium (fr. 71) de fabulis Plautinis et Terentianis (cf. F. Ritschl parerga Plaut. et Terent. I p. 359) refero.
His praemissis ad singula versuum genera transiit, quae eodem quo plerumque ea metrici latini ordine proferre solent, eum recensuisse puto, ut primum genos ison diplasion hêmiolion, deinde uersus conpositos tractaret. diligenter haec omnia persecutus est, ut fragmenta quae huc pertinere docuit Ritschl quaest. Varr. p. 34 sq. demonstrant. quid uero de singulis statuerit relliquiarum paucitas disceptare uetat. nam nihil fere de metris dactylicis traditum, pauca de iambicis, paucissima de conpositis. quamuis enim in Diomedis expositione de hexametro dactylico quaedam a Varrone repetita esse credam, praesertim quae de nominibus eius p. 494 sq. et incisionibus p. 497 (cl. Victorino I 19, 2 p. 2508 P.) leguntur, tamen minus certa sunt, quam quae in fragmentorum seriem recipienda duxerim. unum tantum superest frustulum quod huc spectat (fr. 72). Archilochum enim trimetro dactylico uel heroo unam syllabam addidisse et talem uersum effecisse tradidit 'omnipotente parente meo' quod metrum Seruius (centimetr. p. 369 Gaisf. p. 1820 P.) Alcmanium60) dicit, Archilochium contra tetrametrum dactylicum acatalectum spondeo finitum Seruius et Victorinus l. l. adpellant. e iambicis metris Varronem de senario locutum esse scimus, e quo additis tribus syllabis septenarius (fr. 73), praepositis duobus 70 pedibus iambicis octonarius (fr. 75) fieret. praeterea de nota quadam transuersa breuibus syllabis pro longis positis in septenario adscribenda egit (fr. 74), quod praeceptum apud Rufinum Diomedis de septenario testimonium excipit, nullo tamen cum hoc uinculo coniunctum est. 'non potest enim' ut Ritscheli uerbis (quaest. Varr. p. 35) utar,
non hic esse utriusque nexus, ut a modo, quo septenarius fieret e senario, transiretur ad talium septenariorum commemorationem, quorum media syllaba breuis haberetur: qualium constat non minorem esse multitudinem, quam quorum media syllaba admisit hiatum. in huiusmodi igitur locis h. e. cum in mediis septenariis tum ubicunque breuis est pro longa syllaba, ut in extremis uersibus arsi terminatis, Varro poni iussit hanc notam metricam;
cf. G. Hermann l. l. p. 149 sq. ex senario iambico alium uersum nasci uoluit (fr. 76), quem Marius Plotius p. 270 G. p. 2642 P. dimetrum iambicum catalecticum Anacreontium dicit (cf. Serui centimetr. p. 366 G. p. 1818 P. Terent. Maur. 2480 sq.). si nouum carmen hoc Diomedes nuncupat id non de aetate qua primum eo usi sint ualere docet priscum carmen populare uirginum Bottiacarum iômen eis Athênas (Plut. quaest. gr. 35 cf. Rossbach u. Westphal l. l. p. 197) et Simonidis ebombêsen thalassa (fr. 1 Bergk.), sed cum Ritschelio l. l. p. 36 carmen nondum conmemoratum intellegendum est. uersuum conpositorum a Varrone explanatorum unum extat exemplum (fr. 77). paroemiacum cum ithyphallico coniunctum (cf. Hermann l. l. p. 592. Rossbach u. Westphal p. 358) Archilochium metrum dixit (cf. Seru. cent. p. 376 G. ubi pessime Putschius p. 1825 partheniaco pro paroemiaco edidit). hae exiguae relliquiae disputationis Varronianae supersunt61), qua singula uersuum genera haud paucis sine 71 dubio poetarum potissimum latinorum, ubi fieri potuit, exemplis additis percensuit.
Quem uero in rebus metricis auctorem praecipue M. Terentius secutus sit ex tam paucis relliquiis expiscari difficile est. si magis de Heliodori metrici aetate, de qua post Ritschelium d. alexandr. biblioth. p. 138 sq. nuper in uarias partes discesserunt H. Keil quaest. gramm. p. 14 sq. C. Wachsmuth philol. XVI p. 618 sq. H. Lipsius in Fleckeiseni ann. 1860 p. 609 sq., constaret, de hoc cogitauerim. eundem metricum ac rhetorem Horati comitem in itinere Brundisino (sat. I 5, 2. cf. I.G.F. Estrée Horat. prosopogr. p. 195) esse mihi quoque (cf. Th. Bergk nou. mus. rhen. I p. 374 sq.) ualde ueri simile uidetur et temporum ratio ut infra uidebimus non obstat, quominus huius uiri scriptis Varro usus sit, nam Horati saturam illam anno u. c. DCCXVII scriptam esse probauerunt C. Kirchner quaest. Horat. p. 58 sq. C. Franke fast. Horat. p. 96 sq. Varro autem artem metricam, quam praeterea in transcursu quasi tractauit, si magna Hephaestionis uolumina (cf. A. Rossbach d. Hephaest. Alexandr. libr. p. 8 sq.) conparamus, uix ipse primus constituit atque elaborauit, sed ut solet a graeco quodam scriptore transtulit, Heliodorus autem princeps tôn sumplekontôn tê metrikê theôria tên peri rhuthmôn (Arist. Quint, p. 40 Meib. cf. I. Caesar grundz. d. gr. rhythm. p. 226) fuisse uidetur, et 'inter graecos huius (metricae) artis aut primus aut solus est' (Mar. Vict. II 9, 8 p. 2541 P. cf. Westphal d. fragm. d. gr. rhythm. p. 12 sq.) quam ratiocinationem si non prorsus aspernaris addiderim, quod per se non magni momenti esse concedo, Heliodorum uersus iambicos de quibus Varronem quoque diligenter egisse uidimus, magna subtilitate persecutum esse, id quod demonstrat Prisciani libellus de metris Terentianis (cf. H. Keil l. l. p. 13), eundemque de dimetro catalectico disputasse eiusque exemplum Simonidis uersum supra conmemoratum (Prisc. l. l. II p. 428, 7) proposuisse, qui cum 72 exemplo quod Varronem adtulisse Diomedes testatur (fr. 76) etiam in spondeo secundo loco posito conuenit (cf. C. L. Schneider lat. gramm. I 1 p. 683).
Hoc uero argumento subtiliter tractato, satis amplo profecto et inpedito, Varronem totum librum quartum expleuisse arbitror. accedebat autem ni uehementer fallor aliud. non erat enim, cur in opere de sermone latino, quo tam accurate poetarum metra scriptorem inlustrasse uidimus, solutae orationis numeros neglegeret. in quibus explicandis antiquos haud mediocriter uersatos esse et inde a sophistarum Hippiae et Gorgiae temporibus praesertim qui de arte dicendi scripserunt huic doctrinae operam dedisse notum est (cf. Aristot. rhet. III 8. Cic. orat. 41, 140 sq. Quint. inst. orat. VIIII 4, 45 sq. E. M. Cope journ. of class. a. sacr. philol. III p. 51 sq.). Varronem autem non solum talia scripta ut Ephori peri lexeôs et Theophrasti libros in quibus prosae numeros tractauerat (cf. supra p. 61. Max. Schmidt l. l. p. 45 sq.) in hoc opere conscribendo consuluisse supra uidimus, uerum etiam ipsum opus siue titulum spectamus siue argumentum admodum simile et propinquum est eis libris, qui peri lexeôs inscripti artis rhetoricae partem de elocutione (cf. L. Spengel ueb. d. stud. d. rhetorik b. d. alt. p. 26) docebant (cf. E. Meier opusc. II p. 18. G. Westermann gesch. d. bereds. I p. 138. 171). in quibus cum orationis solutae numeros exponere solerent ex argumenti simillimi indole id Varronem quoque fecisse probabile est. grauius autem est, quod ab opere in quo puri sermonis praecepta danda erant prosae numeri, quorum scientia unicuique publice dicenti necessaria erat, non magis alieni erant quam poetarum metra. haec igitur cum a Varrone tractata esse sciamus, de illis satis probabiliter idem conligere possumus. testimonia certa et manifesta huius rei non repperi. non autem inconsiderate contendere mihi uideor alicuius momenti in hac quaestione esse Rufini locum qui in libello de metris oratorum e Cicerone et 73 Victorino maximam partem excerpto Varronem de numeris scripsisse testatur (fr. 78), quod in illo opusculo et rerum conexu de prosae tantum numeris accipi potest. Rufinum excerptorem quidem neglegentissimum et stupidum cum libris nostris uel ipsum uel quod magis placet aliis intercedentibus usum esse uiderimus ad eosdem hoc testimonium spectare existimo.62) quod fortasse aliquo modo Diomedis confirmatur auctoritate qui in libri secundi capite de conpositione, quamuis ibi constanter Ciceronis et Quintiliani libros rhetoricos adhibeat, haec scribit (p. 465, 1):
nam structurae obseruatio bipartita tam ad oratorias uirtutes quam ad partes grammaticas pertinet. et alterum quod ab genere rhetorico trahitur trina ratione colligitur et est primum incisum, hoc graeci comma nominant; ex commatibus [hoc est incisis] membrum fit, quod illi colon appellant; ex commatibus et colis periodus constat, quam nostri conprehensionem dicunt. alterum ad officium artis grammaticae refertur hoc est ad pedes, si quidem adsumpta pedum imagine omnis orationis clausula struitur; quare (quod codd.) genus hoc possis grammaticum, illud rhetoricum magis dicere.
Pergo ad librum quintum. huc referendum est teste Romano, cui omnia horum librorum frustula Charisius debet, fragmentum de interiectione (fr. 81), de quo optime disputantem audi Ottonem Iahn in conmentatione ueber die kunsturtheile bei Plinius (ber. d. saechs. gesellsch. d. wiss. II 1850 p. 114):
das ungeschickt wiederholte ut ait Varro, inquit Varro beweist, dass wir es hier mit einem excerpt zu thun haben, welches aus einer laengern auseinandersetzung die hauptpunkte zusammengerueckt hat, 74 aus der auch die zunaechst folgenden bemerkungen entlehnt sein werden. ohne zweifel gehoert alles genau zusammen. Varro handelte von den interiectionen, durch welche ganz vorzugsweise ein characteristischer ausdruck der gemuethsstimmung hervorgebracht wird, und zugleich von andern mitteln der sprachlichen darstellung, um diese wirkung zu erreichen. dabei hatte er vom êthos und pathos gesprochen und die dichter auf deren beispiel er sich berufen musste, nach dieser richtung kurz charakterisirt. so erklaert sich die sonst auffallende erscheinung in einer grammatischen schrift de latino sermone eine bemerkung dieser art zu finden.
artem êthê et pathê recte et pulchre exprimendi et oratoribus et poetis esse maxime necessariam Cicero orat. 37, 128.63) Quint. inst. orat. VI 2, 8 sq. Macrobi quae ex libro saturnaliorum IIII extant satis ostendunt, in his igitur libris, quibus quid pura et elegans latinitas postularet docebatur, rem tam magni momenti intactam relinquere non licuit. e loco nostro uero facile intellegitur in libro quinto continentis sermonis uirtutes expositas fuisse, quod argumentum quam prope ad rhetorum praecepta de eisdem rebus accedat sua sponte adparet. nemo ignorat, quanta subtilitate et rhetores et grammatici de uirtutibus et uitiis orationis disserant et infinitas eorum partitiones et definitiones proferant. longum est nec necesse pluribus de hac re agere quae Ciceronem uel Quintilianum, Diomedem uel Donatum, ut taceam posteriores rhetores graecos et latinos, inspicienti obicitur. propagata 75 erat harum rerum expositio ad utriusque artis auctores inde ab eo tempore quo sophistae utrique studuerunt (cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 23 sq. L. Spengel art. script. p. 39 sq.), quod ueteres quoque grammaticos Romae fecisse Suetonius64) narrat, et quamquam postea schemata lexeôs quae aut ad grammaticum aut ad rhetorem pertinerent inter se distinguere uoluerunt (cf. Quint. inst. orat. VIIII 3, 2. Donat. III 5, 1 p. 1773 P.), tamen easdem maxime figuras apud utrosque enumeratas inuenies. de eadem re, uirtutes dico et uitia sermonis, Varronem dixisse Romani testimonium indicat, quod quomodo, quamquam sine dubio multo simplicius et doctius quam posteriores, in singulis instituerit non liquet. loco nostro (cf. Ritschl parerg. Plaut. et Ter. I p. 194 sq.) Titinnius Terentius Atta pulchrae êthopoiias uel morum descriptionis causa laudantur, Trabea contra Atilius Caecilius adfectus facile mouere dicuntur, quarum rerum exempla, a Varrone certo non parce adposita, paucissimis exceptis Romanus uel Charisius omisit. e Terentio enim êthopoiias principe (cf. Varr. Parmen. ap. Non. u. poscere p. 374) adfectus exemplum profertur, quod ex meris exclamationibus constat. addit scriptor, tale enuntiatum, quamquam interiectionis particula desit,65) tamen 76 interiecti animi causa ita uocari. secuntur quaedam irascentis amantis dolentis exempla.66)
In eodem libro de tribus dicendi generibus a poetis et oratoribus usurpatis dixit. Gelli enim libri sexti caput XIIII sumptum esse ex libris de sermone latino Ritschelio non inprobabile uidebatur, qui quaest. Varr. p. 15 et nou. mus. rhen. VI p. 524 diiudicare noluit, utrum hoc testimonium ad libros de proprietate scriptorum an ad nostros spectaret. prius illud non ita ueri simile est, postquam reperto Hieronymi indice libros peri charaktêrôn (Char. p. 189) non eosdem atque eos de proprietate scriptorum esse, sed potius conuenire cum libris de descriptionibus Ritschelius l. l. p. 520 perspexit, nam nunc in hac re disceptanda nomen charaktêres a Gellio initio capitis positum nullius momenti est. accedit quod libros de proprietate scriptorum numquam Gellius conmemorat nihilque fere adhuc de eis constat, ut dubium et lubricum uideatur unum fragmentum ad eos referre. maximi contra ponderis est, quod genera dicendi tamquam orationis uirtutes praedicantur (fr. 80) 'quibus uitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.' his rebus cum librum quintum 77 destinatum fuisse uiderimus, haec67) indidem fluxisse confidenter adfirmo. tria igitur genera dicendi sunt (cf. Cic. orat 5, 20. Quint. XII 10, 58) a Graecis hadron ischnon meson, quae Theophrastum primum agnouisse sequitur e Dionys. Hal. de Dem. ui dic. 3. Lys. 6 (cf. Westermann l. s. p. 170), a Romanis uber mediocre gracile adpellata, quae uirtutes si modum excedunt uitia fiunt. latinorum poetarum exempla esse ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium, eandemque orationis diuersitatem teste Polybio et Rutilio prae se tulisse claros legates quos a. u. DLXXXXVIIII Athenienses Romam miserint (cf. Cic. acad. pr. II 45, 137), Carneadem academicum Diogenem stoicum Critolaum peripateticum. cum uero hoc fragmento iterum uideamus, quam arte ubique oratorum et poetarum loquendi morem coniunxerit, iure nostro in hoc libro de discrimine solutae et poeticae orationis actum esse expectamus ideoque huic libro uindicamus quae Isidorus I 37 habet (fr. 79). quamquam non sine ulla haesitatione hoc factum esse fateor. non desunt quidem uestigia Isidori auctores libros nostros adhibuisse, quod adnotatione nostra discas, sed parum liquet, quibus operibus Varronianis illi omnino usi sint, quam ut certo demonstrari possit cui libro singula frustula debuerint. quare etiam omnes fere Isidori etymologias nisi aliorum testimoniis tribuuntur grammaticis libris neglexi, nec dubium est quin eae omnes uel saltem longe maximam partem ex aliis libris excerptae sint, nunquam uero eis de librorum indole ac ratione quidquam doceatur. fragmentum de quo nunc loquor e quodam libro sumptum esse oportet, in quo de prosa et eloquentia disputabatur, quod etiamsi in pluribus fieri potuit ut in libris rhetoricorum, tamen librorum nostrorum 78 uestigia quae hunc locum apud Isidorum excipiunt68) et poetarum et prosae scriptorum conparatio ut ad eosdem hoc frustulum referam me mouent. initio igitur libri quinti de hac re Varronem disseruisse breuiterque quo tempore utrumque ortum sit adiecisse credo. carmina enim inde ab antiquissimis temporibus esse cantata existimauit, et soluta oratione primum apud graecos Pherecydem Syrium (cf. Suid. Pherekudês. F. G. Sturz Pherecyd. fragm. p. 11 sq. ed. alt.), apud Romanos Appium Claudium Caecum (cf. Cic. Brut. 16, 61. H. Meyer orat. rom. fragm. p. 1 sq.) scripsisse. deinde ad genera dicendi transiit et ubi et quatenus adhibenda in sermone urbano sint exposuit, quo facto singulas virtutes orationis et uitia recensuit. denique de uocabulorum significatione (fr. 83. 84. 85. 86) secundum usum elegantioris latinitatis69) deque aliorum formis praestantioribus70) (fr. 88. 89) locutus est, sed ex paucis et exiguis relliquiis nec ordo rerum nec ratio expositionis indagari potest.
79Perlustratis posteriorum librorum relliquiis totiusque operis peculiari indole quodammodo perspecta ad priores libros transeo quos adhuc neglexi. quale et quid eorum in uniuersum fuerit argumentum non ita difficile est demonstratu, sed singula multo obscuriora quam in illis sunt, nam paucissima tantum frustula aetatem tulerunt. initio libri primi necesse erat ut de consilio et argumento operis disputaretur, praesertim quid sit sermo latinus uel pura latinitas accurate circumscriberetur. Varro hoc generaliter definiuit atque addidit ducibus natura analogia consuetudine auctoritate quid bene dictum sit iudicandum esse. discimus hoc ex Diomede p. 439 (fr. 41), qui cum in libro tertio non solum omnia quae sub Varronis nomine profert (exceptis eis quae Suetonio eum debere supra dixi), uerum etiam haud pauca praeterea e libro de sermone latino quarto habeat, reliqua quoque, quae in libro secundo e Varrone laudat, ex eisdem libris sumpsisse putandus est, siquidem fragmenta ipsa cum argumento librorum conueniunt. uix ac ne uix quidem ipse libris Varronianis usus est, sed ex aliis auctoribus sua hausit, ut praeter externa indicia in primis librorum natura et ratio respicienda sit. ex tribus autem fragmentis (p. 426, 21. 428, 22. 439, 15), quae in secundo Diomedis libro leguntur, duo ex eodem fonte fluxerunt atque illa quae supra tractauimus, tertium ad librum de grammatica pertinere infra demonstrabitur. alterum, de quo modo dicere coepi, apud Charisium quoque p. 50, 34 Varrone non nominato71) legitur, 80 ubi prima uerba sunt constat ergo latinus sermo natura analogia consuetudine auctoritate. haec igitur tanquam quattuor fundamenta et principia bonae latinitatis posuit, ut quid eorum uni repugnaret reiciendum esset. natura uerborum ipsa materia uel potius peculiaris uerborum forma et figura est, quae constanter eadem manet, ut scribo non scrimbo dicat qui intellegi uelit necesse sit. eam autem artissime cum origine uerborum conexam esse et ex hac pendere manifestum est et confirmatur Varronis uerbis (de l. l. V 2 p. 13) uniuscuiusque uerbi naturae sunt duae a qua re et in qua re uocabulum sit impositum. analogiae interpretatio sermonis a natura proditi ordinatio secundum technicos vix integra e Varrone translata est, quod pluribus inter scriptorem primum et grammaticum nostrum intercedentibus auctoribus non ualde est mirum. ordinationem uero si summam spectas rei non alienam esse ab analogia testatur Vitruuius, qui de suis rebus ita scribit (I 2, 2): 'ordinatio est modica membrorum operis commoditas separatim uniuersaeque proportionis ad symmetriam comparatio', cuius definitionis pars altera ostendit quomodo hoc nomen ad analogiam explicandam adhiberi potuerit cf. Varro de l. l. X 37 p. 565: 'sequitur tertius locus, quae sit ratio proportionis72); ea graece uocatur analogon; ab analogo dicta analogia', cl. X 42 p. 568. 65 p. 581. consuetudo in multorum consensione et usu loquendi uersatur et eadem ui non raro in libris de lingua latina analogiae opponitur ut VIII 26 p. 410 sq. VIIII 2 p. 458 sq. X 73 p. 585, auctoritas uero, qua ueterum usum loquendi uel scribendi significat, in illis libris non occurrit.73) paucis mutatis eandem de sermone 81 obseruationem Quintilianus (inst. orat. I 6, 1) profert, qui pro analogia rationem (cf. de l. l. X 36 p. 564) quam praecipue analogia, interdum etymologia praestet, pro natura uetustatem ponit quae quasi pars auctoritatis est, nam 'uetera' ait 'maiestas quaedam et ut sic dixerim religio74) commendat'. similiter Maximus Victorinus (p. 272 L. p. 1938 P.) et Augustinus de grammatica (p. 7 Web. p. 167 Mai nou. bibl. patr. I 2) Varrone nituntur quorum uterque naturam simpliciter omittit, Probus contra (inst. art. p. 47; 19 K.) analogiam tantum et anomaliam retinuit.
His praemissis in libro primo copiose de uocis natura disseruit ut Seruius de accentibus paragrapho octaua docet, e quo Varronem breuissime de hac re in libro tertio egisse uidemus, quem ibi quae ad sequentia probanda necessaria erant ex initio operis repetiisse consentaneum est. secutus est ut uidimus stoicos (cf. R. Schmidt stoic. gramm. p. 16 sq.) quorum sententiam, quam iam supra (p. 6. 47) indicaui, nunc satis habeo breuissime Gelli (V 15, 3 sq.) uerbis proferre:
corpus est quod aut efficiens est aut patiens. id graece definitur to êtoi poioun ê paschon. quam definitionem significare uolens Lucretius poeta ita scripsit tangere enim aut tangi nisi corpus nulla potest res (I 304). alio quoque modo graeci dicunt to trichê diastaton. sed uocem stoici corpus esse contendunt eamque dicunt ictum aera.75)
his coniuncta erat distinctio uocis in articulatam 82 et confusam, quam apud omnes fere grammaticos latinos reperimus, praeter alios apud Diomedem (p. 420, 9) et Marium Victorinum (I 2, 1 p. 2451 P.). recepi autem Diomedis uerba inter relliquias (fr. 42), non quo eum doctam Varronis disputationem integram reddidisse crediderim, sed quia multa uestigia horum librorum apud eum inuenimus Varronemque talia, quamuis alia profecto doctrina, dixisse nullus dubito. ab articulata uoce rei natura76) fert ad litteras eum progressum esse, quod quomodo fere instituerit, bene opinor intellegimus Audacis fragmento quodam ab Angelo Mai e 'glossario maximae molis Vaticano perantiquo' in classicorum auctorum uolumine sexto p. 589 edito:
uox est aer ictus auditui sensibilis. uocis autem duae sunt partes, articulata et confusa; articulata est hominum 83 tantum, quae scribi potest id est orator uenit et docuit, et dicta articulata quod articulo [sic] scribentis conpraehendi possit. confusa est quae scribi non potest, ut puta uelut ouium balatus, equi hinnitus, mugitus bouis, latratus canis et cetera, sed articulata uox, quamquam sit prolixa oratio, soluitur et facit sermonem. iterum sermonem soluis et facit syllabam. si uero syllabam soluas, remanet littera, et iam non procedit ultra (ultro cod.) resolutio.
singularum litterarum potestatem ac pronuntiationem Varronem subtiliter explicasse credo et huic argumento totum librum dedisse. de cuius disputationis relliquiis, quae probabiliter ad hunc locum referri possint infra dicam. in aliis quoque libris non pauca, quae bene huc quadrent disputata esse infra adparebit.
Libro secundo alterum quod in Diomedis libro secundo (p. 428, 22) legitur fragmentum (fr. 49) tribuo, misere excerptum ex longiore disputatione de uariis syllabarum generibus. duae praesertim classes discerni possunt. nam sunt aut barbarae aut graeculae aut quod addere licet latinae, deinde aliae asperae aliae leues, aliae procerae aliae retorridae, aliae durae aliae molles. singula satis copiose persequi debebat, uix enim quid praeterea in hoc libro tractauerit inuenies, quocum, si in hoc argumento acquieuit, optime conuenit liber tertius quem de spiritu accentu longitudine syllabarum fuisse scimus. neque ex duobus fragmentis, quae Gelli diligentiae debemus quidquam conligi potest, nisi quod uberius de praestantioribus formis uocabulorum egisse et multis exemplis rem scriptorem inlustrasse demonstrant. altero (fr. 53) aeditumum non aedituum Varroni placuisse discimus, quia ueterum auctoritas illud exegerit, alterum (fr. 54) continet bellum aenigma de Termino, ut dudum intellectum est, quod qua occasione adtulerit coniectura adsequi nequeo. argumentum uero libri ut aperte quod significaui dicam, syllabarum et uocabulorum pura et emendata pronuntiatio (cf. Quint. 84 inst. orat. I 4, 6 sq. 11, 1 sq.) erat. tales autem quaestiones orthoepicae quam saepe ad formas uocabulorum perscrutandas et explicandas eum deduxerint, res ipsa et ex tribus fragmentis unum docet. pronuntiatio in sono uocabulorum uertitur, de quo ita fere Varronem dixisse Augustinus (princ. dialecticae V p. 40 B ed. congr. S. Maur. p. 7, 18 ed. Creceli) testatur
de sono uerbi agitur cum quaeritur uel animaduertitur, quanta uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat, item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium tractantur negotia.
quibus uerbis cum breuiter locus peri phônês circumscribatur, quanti ponderis in his rebus pronuntiatio apud Varronem fuerit optime ostenditur, ut per totum librum de hac re eum disseruisse minime sit mirum.
His expositis subicienda est quaestio de relliquiis ad hanc partem operis pertinentibus quae quidem non minus ad librum primum et tertium quam ad secundum spectat, sed in singulorum librorum argumento restituendo non commode tractari potuit, quia res artissime inter se cohaerent. qui enim Veli Longi uerba statim adponenda legit non cogitare de libris nostris non potest. reprehendit Longus quod orthoepeia et orthographia a plerisque confundantur et deinde pergit (p. 2232 P.);
nam orthoepeia non quaerit quomodo scribendum sit, cum ad uocis legem adlegatus sit ille qui scribit (scripsit P.), sed est quaestio in loquendo, ut forcipes et forpices, et arcesso et accerso (his enim minimum erit dignoscere quomodo dicantur) proinde ac dixero scribes mihi ... at proprium orthographias est, quotiens in uocis enuntiatione nihil uidemus ambiguum, ut in scriptione tota haesitatio est posita, ut cum dico Troia per I unum an per duo scribere debeam ... sed (nec P.) potest in quibusdam orthographia cum orthoepeia misceri, ut enuntiatio cum scriptione pariter 85 titubet, ut in accusatore comisatore, ubi quaeritur geminatis consonantibus an simplicibus scribendum et enuntiandum ... nec non et ibi orthoepeia orthographia coniuncta est ubi quaeritur foenoris an foeneris77) dicant, quoniam nomen inde tractum dicimus foeneratorem, item facinoris an (non P.) facineris, quoniam facinerosum uocamus. sic etiam delirus placet Varroni non delerus. non enim ut quidam existimant, a graeco tracta uox est para to lêrein, sed est latina a lira id est sulco (a lira id est inseruit Ritschelius quaest. Varr. p. 29) ... hinc nascuntur (noscuntur P.) etiam quaestiones interdum, quibus noua a ueteribus discernantur (cf. adnotatio ad fr. 47) ... mihi uero placet ut in latino sermone antiquitatis religio seruetur ut potius sorbui secundum auctoritatem eruditissimorum et eloquentium uirorum dicamus, quam sorpsi, cum recens haec declinatio sordidi sermonis usum receperit ci. Vsener ... hinc nascuntur etiam diuersarum significationum quaestiones, actarios an actuarios et dicere et scribere debeamus, cum actuarios canes quidem ab actu appellemus, actarios uero scriptores actorum.
excerpsi longum Longi locum, ut non solum generalia cum Varronis libris conuenire, uerum etiam quam arte cum tali argumento quaestiones de antiquis formis et significatione uerborum, ad quas Varronem saepe transiisse dixi, coniunctae sint ostenderem. similis disputatio Veli p. 2228 sq. legitur et ibi quoque, paucis interpositis, Varronis quoddam praeceptum orthographicum uel orthoepicum de harena adfertur (p. 2230). priore loco e Varrone non modo obseruatio de deliro fluxit, sed plura huic deberi ostendit meridies (p. 2232) ex eius mente explicatus, cf. de ling. lat. VI 4 p. 186, et iudicium de adspiratione in uocabulis uehemens et reprehensus p. 2234, quod Terentius Scaurus p. 2256 aperte Varroni tribuit. cum hoc 86 loco quaedam de Cilone et Chilone, de cohortibus et coortibus coniunxit, quae omnia recurrunt altero Longi loco p. 2229, ubi de multorum uerborum agitur adspiratione. de harena ipse Velius Varronis profert auctoritatem (cf. Seru. ad Verg. Aen. I 17278)), praeter uehemens et prehensus etiam Pulcher et Gracchus Scaurus l. s. s., Pulcher Gracchus hortus Charisius79) p. 73. 82 tamquam Varroniana tuentur. confidenter igitur hanc uniuersam disputationem Varroni adscribo, non quidem arbitratus Longum eum in singulis semper secutum esse, sed omnia haec uocabula uno eodemque loco tractata repperisse et inde transtulisse. atque de singulorum uocabulorum adspiratione plerumque Varronis sententiam accepit, interdum suum iudicium edixit. de qua re infra accuratius dicam. Terentius uero Scaurus80) non illis tantum locis cum Velio congruit sed permultis, e quibus Varroniana eligere satis habeo. Scaurus tradit p. 2255, Varronem 87 Lucili doctrinam de I et EI inprobasse, p. 2261 eundem urbs et Pelops scribi iussisse; utrumque non ita quidem copiose habes apud Velium p. 2220. p. 2233 cf. Papirianum Cassiodori p. 2291. non minus conspicuus est consensus eorum quae ex Annaeo Cornuto excerpsit Cassiodorius81) cum Velio Longo. quae e Varrone profert Cornutus p. 2282 de litteris V et F et p. 2284 de I pingui recurrunt apud illum p. 2222 et p. 2216 (cf. p. 2228. Scaurus p. 2259). praeterea Cornutus p. 2285. p. 2286 Varronis de adspiratione praecepta inpugnat, de qua re Velium e Varrone hausisse modo uidimus. contra Cornuti antiquos p. 2286 inter alios Varronem esse ostendunt Velius Longus p. 2229 et Terentius Scaurus p. 2256. grauissima delegi ut singularem horum scriptorum consensum demonstrem, plura in locis diserte Varroni adscriptis adnotatio nostra suppeditat. ex hac uero egregia congruentia eodem opere Varroniano omnes usos esse non audacius conligere mihi uideor82), nam alter alterum, Varronis nomine ab alio huic, ab alio illi obseruationi adposito, non excripsit. neque dubito quin scriptores de orthographia, qui bona doctrina instructi et aptis auctoribus usi rem tractarunt (nam posteriores priores mere excerpserunt neque sunt respiciendi) permulta 88 eorum quae ad cognoscendam linguae latinae historiam maximi momenti sunt, e Varrone transtulerint. sed quamuis fines quos mihi constitui in hac re non inuito animo transgrederer, tamen in certis uel simplicissima argumentatione huc referendis acquiesco.
Si uero Veli Longi disputationem quam supra excripsi percurrentibus ueri erat nobis simile libros de sermone latino scriptorem in manibus habuisse, duo nunc accedunt, quibus omnes hos grammaticos ex his libris hausisse confirmatur. primum enim scimus Varronem in horum librorum tertio de adspiratione egisse, quod quin satis copiose et accurate fecerit dubitare non poterit, qui quanta doctrina et diligentia elaborarit de accentibus meminerit. optime igitur hae relliquiae quae ampliorem expositionem produnt illi libro apta sunt. alterum ad temporum rationes spectat. Cornutus enim Cassiodori haec scribit (p. 2284): 'lacrumae an lacrimae, maxumus an maximus et si quae similia sunt scribi debeat (debeant P.), quaesitum est. Terentius Varro tradidit Caesarem83) per I eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere. inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam'. de consuetudine uero C. Caesaris auctoritate orta Caesare adolescente uel potius, ut dicam quod sentio, uiuo Caesare uix quisquam loqui potuit. opera autem Varronis grammatica quae hic in censum ueniunt aut multo prius scripta sunt, quam in quibus 89 scribendi ratio a Caesare instituta posteaque peruolgata conmemori potuerit, aut propter alias rationes in hac quaestione neglegenda sunt. nam libri de antiquitate litterarum primis iuuentutis annis a scriptore editi sunt, libri autem de origine linguae latinae ut uidetur ad Cn. Pompeium missi ideoque aut antequam talia continere potuerunt conscripti aut si posterioribus temporibus conpositi sunt, non debuerunt talia continere, in quibus Pompeius merito offendisset. denique ex libro de grammatica haec sumpta non esse demonstrauit; si praeterea consensum illum orthographicorum respicis, Ritschelius quaest. Varr. p. 23. restant, nam de libris de lingua latina nemo cogitabit, nostri libri cum quorum argumento haec optime conueniunt et qui eo tempore scripti sunt, quo talis consuetudinis mentio nemini mira uel temerarie iacta uidebitur. his igitur omnia quae modo conposui adsigno eaque inter libros distribuam, prout singulorum argumenta quae supra stabilire studui postulant.
Incipiam ab eis quae ad librum primum pertinere uidentur. notum est grammaticos latinos multum quaesiuisse de diuersis I litterae sonis uariasque rationes quomodo haec discrimina notanda essent excogitasse (cf. Schneider lat. gramm. I 1 p. 19. 63 sq. W. Corssen ausspr. uocal. u. betong. d. lat. I p. 142 sq. Ritschl nou. mus. rhen. XIIII p. 298. 378 sq. G. Schmitz studia orthoep. et orthogr. lat. I p. 6. 13 sq.). breuiter summam rei conprehendit quamquam non admodum acute diuersas res confudit Velius Longus (p. 2216):
I uero littera interdum exilis est, interdum pinguis, ut in eo quod est prodit uincit condit exilius uolo sonare, in eo uero quod significatur prodire uincire condire aeque usque pinguescit. utiamin ambiguitatem cadat, utrum per I quaedam debeant (habeant P.) dici an per V, ut est optimus maximus. in quibus adnotandum antiquum sermonem plenioris sonus fuisse et ut ait Cicero rusticanum, atque illis fere placuisse per V talia scribere et enuntiare. 90 errauere autem grammatici, qui putauerunt superlatiua per V enuntiari
e. q. s. de his superlatiuis Varronem egisse e loco supra posito (fr. 43) Cornuti, quem excripsit Isidorus orig. I 26, 15, uidemus eumque inter grammaticos a Longo uituperatos fuisse existimo, nam Caesaris aequalis uiri auctoritatem opposuit antiquae consuetudini, quam sine dubio defendit. etiam alteram de I exili et pingui quaestionem teste Scauro (fr. 44) non neglexit, et ita quidem tractauit, ut a Lucili praeceptis orsus ea maximam partem inprobaret, unum tantum retineret. Lucilius (cf. Ritschl nou. mus. rhen. VIII p. 487 sq. monum. epigraph. tria p. 31 sq. C. Lachmann ad Lucr. p. 244 sq.) ubicunque pinguiorem uel ut ipsum sequar pleniorem sonum longae huius uocalis audire sibi est uisus, et profecto talia discrimina in pronuntiatione audiebantur, EI scribere uoluit, ita in nominatiuo pluralis secundae declinationis (Vel. Long. p. 2220) et datiuo singularis tertiae declinationis (Quint. inst. orat. I 7, 15. Vel. Long. l. s.), praeterea (quod apud Scaurum legitur) in nonnullis uocabulis ut meile meiles meilitia, in quibus interdum et pluralem a singulari eodem modo distinxit, ut pilum quo pinsitur peila iacula militaria. non ualde accurate haec et reliqua Terentius e Varrone excerpsit. primum enim Varro plura e Lucilio adferre, ut illius doctrina cui suam opposuit patefieret, et cum in scribendis nominatiuis pluralis secundae declinationis per EI cum illo consentiat84), hanc praecipue legem auctoris uerbis proponere debuit, euius rei apud Scaurum nec uola 91 reperitur nec uestigium. deinde reliquas quidem orthographiae mutationes Lucilianas propter inconstantiam Varronem respuisse refert, sed de rationibus quibus ductus unum illud probauerit, prorsus silet. ipse rursus Varronem inpugnat, eo argumento nixus, quod in uerbis temporalibus quoque diuersus I litterae sonus in singulari et plurali non notaretur. haec enim sententia loci esse uidetur, quem a Putschio male editum duce codice Bernensi sic fere legendum esse puto:
quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia delabitur, dicens in plurali quidem numero debere I litterae extremae E praeponi, in singulari uero non. minime, cum et alioqui aliter in singulari quam in plurali syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, dicimus enim mitto emisimus. nisi aliam hic uult esse rationem, quod absurdum est, [ut] cum uerba quoque ex syllabis constent et diuersa regula corrigantur.85)
eodem loco etiam uocabula quaedam conmemorasse 92 uidetur, in quorum pronuntiatione non prorsus constiterit num per I an E litteram enuntianda sint (fr. 45). mium pro meum, commircium pro commercium, Mircurius pro Mercurius audiri dixit. hanc pronuntiationem si tuebatur in Mercurio86) quod mirandarum rerum esset inuentor, alteram profecto Mercurio a merce ducto (cf. Paul. p. 124) tacere non potuit. nam licet sonus I litterae in talibus uocabulis paullo obscurior fuerit (cf. Quint. inst. orat. I 4, 8. 17. Paul. amicitiae p. 15. Gell. X 24, 8) Varronis tempore non magis elegantiorum hominum erat, I in his enuntiare, quam Velio Longo placuit. et ipse Varro (de ling. lat. V 178 p. 177) mercedem a merendo ducit.
V litteram ante uocalem positam cum digamma Aeolico conparauit (fr. 46)87) eundemque ei sonum tribuit (cf. Schneider l. l. p. 357. Corssen l. l. p. 193 sq. F. Buecheler 93 de Ti. Claudio Caesare gramm. p. 7 sq.) et antiquis temporibus Romanos pro V consonante *digamma uel potius ipsorum F scripsisse addidit, quod Priscianus quoque testatur I 4, 12 p. 11 H.: '*digamma Aeolicum digamma, quod apud antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit'. pro graecorum Psi in fine uocabulorum posito Varro praecepit (fr. 47), ut in nominatiuo bs scriberetur, si genetiuos in bis, ps si in pis exiret ut urbs et stirps (cf. Schneider l. l. p. 218. Corssen l. l. p. 60 sq.), etymologiam et antiquom graecorum morem secutus (cf. Mar. Vict. I 4, 74 p. 2466. I. Franz elem. epigraph. gr. p. 20 sq.). posteriores grammatici ubique ps scribere uoluerunt analogiae cuidam simulatae qua et Cinyps Cinyphis (siue Cynips illius Libyae fluminis nomen est) scriberetur obtemperantes, ut Terentius Scaurus p. 2261, Papirianus p. 2291, Marius Victorinus l. s., Curtius Valerianus p. 2289, unus Velius Longus p. 2233 ueterum auctoritati obedire mauolt.
Ad librum secundum refero quae apud Longum Cornutum Papirianum de uerbis delirus (fr. 50) interuallum (fr. 51) naro (fr. 52) leguntur, de quibus cum fragmenta quid scriptor docuerit ostendant pluribus loqui non opus est.
Denique pauca de adspiratione quam in libro tertio tractatam fuisse scimus adicio. adspirationis enim notam non litteram H esse Varro88) uoluit, quod in his quidem libris dictum fuisse non disertis uerbis testantur, sed et ex eis sequitur quae statim referam, et in libro de grammatica aperte positum erat. contra hanc sententiam magna cum subtilitate et doctrina pugnauerunt posteriores grammatici, ante alios Velius Longus (p. 2217) et Scaurus (p. 2258). Longi adponam prima uerba, e quibus qua ratione fere Varro illud statuerit discimus. 'H littera' inquit
94tanquam sonus magis fit, quam litera et accedens literae. et utuntur auctoritate graecorum apud quos ut superuacua sublata est. fuisse tamen et apud illos manifestum est ex ueteribus scriptis et ex eo quod hodie, cum apud illos numeri prima semper litera nominis quo significantur notentur, ut Δ deka, Π pentêkonta, Η hekaton notentur (ut deka pentêkonta hekaton P.). unde adparet hanc literam loco adspirationis non fuisse, alioquin per E notaretur.
uidebatur Varroni autem haec nota ut uocalibus ita consonantibus quoque (fr. 56) praeponenda, R uero littera contra graecorum usum adspiranda non esse (fr. 57). spiritum quem adflatum ipse dicit rerum rusticarum III 1, 6, flatum ex eo ut uidetur Scaurus p. 2252, quantum fieri posset reprimere studuit (fr. 58) et in eis tantum uocabulis admisit, ubi etymologia eum postularet, itaque scribi iussit ortus non hortus ab oriendo, alica ab alendo, alicula ab alis. idem etiam ad peregrina uerba transtulit ut sine dubio in Cilone eam originem secutus est, qua homo angusti capitis et oblongi est, non eam qua inprobioribus labris esse dicitur (cf. Vel. Long. p. 2234). contra cum adspiratione ei placuit dicenda esse harena, quae a Sabinis fasena, haedus hircus hordeum hariolus hostis, quia ab antiquis qui eidem Sabini sunt (cf. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 sq.) faedus fircus fordeum fariolus fostis (cf. Paul. p. 84 M.) pronuntiabantur89). adspiratio in mediis uocabulis ei quam maxime coercenda uidebatur, ut Scaurus p. 2256 demonstrat 'et Pulcrum (negat Varro adspirandum esse), quamuis 95 in consuetudine adspiretur. nihilo minus tamen ratio exiliter C enuntiandum et scribendum esse persuadet, ne una omnino dictio aduersus latini sermonis naturam in media adspiretur', quae licet tamquam sua Scaurus posuerit a M. Varrone accepit. consentaneum uero est ex hac lege eum excepsisse ea uocabula quae necessario H poscunt, ut ueho traho. scripsit autem uemens a ui mentis, prensus a prendendo, Graccus a gerendo, coors a coercendo, quamquam alii cohortem militum a mutua cohortatione, coortes uillarum unde cooriantur homines dicere maluerunt. in graecis quoque eundem spiritum amouere studuit, ut coclea eum protulisse scimus. ad Varronem quoque spectare uidentur extrema Longi uerba de hac re, non firmum est catholicum grammaticorum quo censent aspirationem consonanti (adde in medio uocabulo, ut Varronis mentem restituas) non esse iungendam, cum et Carthago dicatur et Pulcher et Gracchus et Otho et Bocchus, nam et Pulcrum Graccumque Varronem praecepisse, et reliqua cum eius legibus conuenire uidimus. cum uero parcissime ueteres Romanos spiritu usos esse testantur Quintilianus inst. orat. I 5, 20 et Terentius Scaurus p. 2249 (cf. Mommsen l. s. p. 33. Ritschl l. s. p. 53), Varro his legibus datis in uniuersum urbanum sequebatur dicendi usum, sed ad certas eum reuocare studuit regulas.
Loco Varroniano ab Augustino seruato reuersus eram ad illud a quo proficiscebar et nunc singulis perlustratis satis perspicuum et manifestum esse opinor libros de sermone latino stoicorum loco peri phônês respondere, quod cuicunque Laertii Diogenis epitomen (VII 44. 55 sq.) inspicienti se offert. latinitas conuenit cum hellenismo: hellênismos oun esti phrasis adiaptôtos en tê technikê kai mê eikaia sunêtheia (L. D. VII 59 cf. Sext. Emp. adu. gramm. 176 sq.), qua definitione analogiam maxime et consuetudinem attingi uides. in eadem dialecticae parte actum esse de uoce de litteris de pronuntiatione de accentibus de rhythmis de orationis uirtutibus et uitiis partim 96 Diogenes l. s. s., partim Varro ipse uerbis quae supra excripsi narrat90). desunt contra omnia uestigia in his libris partes orationis tractatas esse, quas stoicos eidem loco tribuisse non dubium est. has autem Varronem hic neglexisse puto, quia cum reliquo argumento non satis apte conuenire ei uidebantur, eumque eas in libro de grammatica exposuisse statim uidebimus. praeterea uero libros nostros ad rhetoricos libros peri lexeôs prope accedere nonnullis locis monui. qui libri perierunt omnes, sed quales fuerint cum ex libri Theophrastei peri lexeôs fragmentis quae conposuit Max. Schmidt l. s. l. p. 37 sq.91) intellegitur, tum ex Dionysii Halicarnasensis opusculi eximii de conpositione uerborum parte secunda (p. 112-286 Schaef.), in qua Theophrasto et Aristoxeno, e quibus Varro quoque hausit, auctoribus usus quaerit quae potissimum curae esse debeant tô boulomenô tên lexin eu suntithenai eademque omnia tractauit, quae M. Terentium tractasse uidimus. quam arte in hac re coniunctae sint rhetorica et grammatica M. Antoni Gniphonis quoque grammatici, Ciceronis magistri, exemplo confirmatur, de quo Suetonius (de gramm. et rhet. 7) 'docuit autem' ait 'et rhetoricam, ita ut quotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret uero nonnisi nundinis'. scripsit uero teste Ateio Philologo (ap. Suet. l. s.) nihil nisi libros II de latino sermone (cf. Quint. inst. orat. I 6, 23), 97 in quibus illud quasi confinium duarum disciplinarum explicuisse congruentemque rei titulum inscripsisse existimandus est.
Restat, ut quo tempore Varro hos libros conposuisse uideatur paucis significem. epistola illa Ciceronis (XII 6), qua Atticum rogat ut Tyrannionis librum modo absolutum sibi mittat, ad annum u. DCCVIII refertur. hoc ipso tempore uero eum in conscribendis libris de lingua latina occupatum fuisse eosque uix ante annum DCCX transmisisse uidimus (cf. supra p. 38). post hunc igitur annum libros in quibus Tyrannionis uolumen adhibebatur esse scriptos necesse est, nam eodem tempore duo amplissima opera inter manus eum habuisse non est cur statuamus. angustioribus finibus temporis spatium quo editi sint circumscribere ante non audeo quam quibus annis quodque opus sit tribuendum accurate quaesitum sit. quod nunc quamquam multa certa sunt alia probabiliter conici possunt longum neque huius loci est. cum uero Tyrannionis aequalis scriptoris librum Varronem excussisse constet Heliodori quoque, cuius Horatius anno u. DCCXVII mentionem fecit, encheiridion in usum suum conuertere potuit, quod num ante uel post hunc annum ille, si quidem metricus est, scripserit sciri nequit. Marcellus autem ad quem haec uolumina misit quis fuerit nescio. de M. Claudio Marcello consule anni DCCIII, Pompeianarum partium cum Varrone socio, cogitarem, quem exercitationibus oratoriis studuisse bonarumque artium cupidissimum fuisse audimus (cf. Cic. Brut. 71, 249 sq. Seneca cons. ad Helu. 9, 4. W. Drumann gesch. Roms II p. 393 sq.), nisi temporum ratio obstaret. interfectus est enim anno u. DCCVIIII. reliquorum Marcellorum quemnam tali honore dignum M. Terentius iudicauerit prorsus incertum est.
Operibus duobus, quorum argumenta indagare et restituere adhuc studuimus, leges quae uniuersam linguam regerent anquirere et inlustrare uoluit scriptor, altero philosophicis rationibus deditus, altero uocalem orationis partem persecutus. in reliquis libris, qui nunc recensendi sunt, aut particulam quandam eiusdem uberrimae materiae accuratius tractandam delegit, aut praecipua doctrinae grammaticae capita docendi magis quam quaerendi causa adumbrauit.
Alterius classis est liber de grammatica, quem disciplinarum primum fuisse Ritschelius (quaest. Varr. p. 6 sq.) demonstrauit. non autem quae modo dixi intellegenda sunt quasi maiora illa opera hic in usum discentium contraxerit, uerum ex uniuerso horum studiorum ambitu eas quaestiones, quae illo consilio proposito grauissimae uidebantur, explicandas prompsit. supra iam significaui hunc librum uertisse inter alia in orationis partium expositione, quam Pompeius, infimae quidem aetatis scriptor sed in hac re non male doctus, proprie grammaticorum esse adfirmat (p. 4 Lind. cf. Seru. in Donat. 1779): 'de uoce tractare quid est? (male additur uox) hoc philosophorum est; de litteris tractare omnium est, nam et orator quaerit litteras discere et ludi magister idem. de partibus (orationis) tractare hoc grammatici est'. constare uidetur non nisi de pronominibus a Varrone expositis. cum enim Probus eum inter artis latores numeret (inst. art. p. 48, 37 K.), hunc librum indicauit, nam maiora opera longe ab eo aberant, 99 quod hi scriptores artem dicebant. ex eodem libro mutuatus est quae in eisdem institutis artium (p. 152, 30) de aduerbiis a pronominibus deriuatis leguntur92), quibuscum conponenda sunt quae Cledonius p. 1905 et Pompeius ad Donatum (p. 239) e Varrone de pronominibus proferunt.
Orsus est, ut uidetur a grammaticae definitione, quam hanc esse uoluit: grammatica est scientia eorum quae a poetis historicis oratoribusque dicuntur ex parte maiore (fr. 91). eam egregie conuenire cum Dionysi Thracis definitione initio technês grammatikês proposita: grammatikê estin empeiria tôn para poiêtais te kai sungrapheusin hôs epi to polu legomenôn93) uidit Elink Sterk de parapleromat. in symb. litt. Belg. VIII p. 6 cf. M. Schmidt philolog. VIII p. 235. 247 et profecto prorsus eadem est, praeterquam quod pro sungrapheusin accuratius locutus historicos et oratores dicere maluit. duos autem huius scientiae gradus eum distinxisse, quorum alterum litterationem alterum litteraturam nuncupauit, coniuncta Augustini de ord. II 12, 35. 37, quem ex parte excripsit Isidorus orig. I 3, 1, et Martiani Capellae 100 III 229 p. 50 Gr. testimonia (fr. 92) euincunt, quos disciplinarum libros in usum suum conuertisse supra (p. 18) conmemorauimus. cum uero Augustinus Martianus Isidorus inferiorem grammaticae gradum, grammaticae quasi infantiam, litterationem a Varrone dictam fuisse testentur, hinc corrigendus est Asper I 2 p. 1725 P. ibi enim legitur in codice Vaticano 1492 teste Henrico Brunn: grammatica est scientia recte scribendi et enunciandi interpretandique rationem uerborum. quam Terentius et Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litteraturam. definitio mutila esse uidetur K. Lehrsio (anal. gramm. post Herod. scr. tria p. 389) neque ex Varrone translata est, reliqua uero sic scribenda sunt: quam Terentius Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litterationem; errauit autem F. Lindemann (ad Asprum p. 309), qui ex Aspro Isidorum corrigere uoluit, litteratura enim erat altera maior et quasi superior grammaticae forma. idem discrimen fecerunt graeci, quod praeter alios testatur Philo Iudaeus peri tês eis ta propaid. sunod. I p. 540 Mang.: to ge mên graphein kai anagignôskein grammatikês tês atelesteras epangelma, hên paratrepontes tines grammatistikên kalousi; tês de teleioteras anaptuxis tôn para poiêtais te kai sungrapheusin.94) copiosius eandem rem tractat Sextus Empiricus adu. gramm. 44 sq., alteriusque to ta stoicheia kai tas toutôn sumplokas didaskein esse dicit, in altera uero tê teleiô uel 101 bathutera grammatikê Aristophanum Aristarchorumque ingenium atque studia uersari. cum hac uero diuisione, quam secundum graecos Varronem protulisse uidemus, conexae esse debent duae expositiones de grammaticorum officiis95), quae inter se diuersae nec altera ex altera deriuanda et graecorum explicationibus in uniuersum respondentes a grammaticis traduntur. grammaticae enim officia sunt secundum alteram scribere legere intellegere probare (fr. 91), secundum alteram lectio enarratio emendatio indicium (fr. 93). rationem, quae inter has intercedat, breuiter sic possumus significare ut priorem ludimagistri, alteram philologi quem hodie adpellamus munus continere dicamus. priorem autem num Marius Victorinus I 1, 6 p. 2451 P. recte tradiderit dubito, cum et graeci scriptores de legendo tantum et scribendo in hac re loquantur et latini, qui eundem Varronis librum ante oculos habuerunt, ut Diomedes p. 426, 18, quem excripsit Seruius in analectis Vindobonensibus p. 512, Maximus Victorinus 2 p. 1937 P. recte scribendi loquendique rationem conmemorent et Martianus Capella III 230 p. 51 Gr. haec duo disertis uerbis ab reliquis secernat: officium uerum meum tunc fuerat docte scribere legereque. nunc etiam illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque. quare nescio an Victorinus, quem duas illas officiorum explicationes apud auctorem suum repperisse ueri simile est, eas confuderit, quae dubitatio augetur si singula perlustramus. in scribendo non uideo cur offenderit Lehrs l. s. p. 437, cum id graecorum grammaticorum uerbis confirmetur; legere hic simpliciter litterarum peritiam significat, qua instructi pueri scriptum quoddam recitare possunt; intellegere quoque quodam modo ad inferiorem grammaticam referre possimus, nisi accederet probare. hoc autem 102 uereor ut in priore diuisione Victorinus inuenerit, nam uix quomodo id a iudicio quod ad alteram spectat discernas praesto est96), etiamsi Diomedem secutus aestheticam quam dicunt aestimationem segregaueris et illud tantum iudicium respexeris quo omnem orationem recte uel minus quam recte pronuntiatam specialiter iudicamus (p. 426, 29), hoc quoque non puerorum esse fatebere. quibus omnibus consideratis Victorinum uel errore uel neglegentia peccasse et duo priora tantum Varronem posuisse persuasum mihi est. quis uero primum huius grammatisticae, quam uitae usus a grammatica distinxerat, officia data opera circumscripserit quaerenti certi quid respondere tibi non licet; suspicor uero Asclepiadem Myrleanum97) hoc fecisse. neque a quo altera diuisio profecta sit dici potest. prope quidem accedit 103 ad eam, quam Dionysius habet (p. 629 Bekk. cf. Sext. Emp. adu. gramm. 252): prôton anagnôsis entribês kata prosôdian, deuteron exêgêsis kata tous enuparchontas poiêtikous tropous, triton glôssôn te kai historiôn procheiros apodosis, tetarton etumologias heuresis, pempton analogias eklogismos, hekton krisis poiêmatôn. ho dê kalliston esti pantôn tôn en tê technê. pro qua deinde98) hanc ualuisse testatur scholiasta p.736, 5: to palai merê tês grammatikês ên tessara kai eisi tauta; diorthôtikon anagnôstikon exêgêtikon kritikon. hanc igitur Varro secutus est et singula quo fere modo definierit e Diomede, qui hoc fragmentum (93) seruauit conligendum, nam non modo ipsius Varronis uerba mutauit et satis neglegenter rem egit, uerum etiam de suo haud pauca addidit. explicationes enim omnium quattuor officiorum e duobus membris constant, quorum priora aut ipsum excogitasse aut ex alio scriptore sed minime Varrone adiecisse non dubium est. id quod statim in primo officio conspicuum est. dicit enim: 'lectio est artificialis interpretatio 104 uel uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati personarum exprimensque animi habitum cuiusque', quae inter se non conuenire adparet priusque illud male huc inlatum et eiciendum est. alterum conuenit cum Dionysio p. 629: anagnôsis esti poiêmatôn ê sungrammatôn adiaptôtos prophora. anagnôsteon de kath' hupokrisin, kata prosôdian, kata diastolên, ut non dubitem quin artificialis interpretatio accentum et discretionem expulerit. enarrationis explicationem uel latinitas arguit non accurate secundum Varronem positam sed generaliter ex eius mente perscriptum esse, qua in re hic quoque quaedam omissa esse uidentur. respondet enim Varronis enarratio Dionysii glôssôn te kai historiôn apodosei, e quibus historiam id est fabulam poetae argumentumue scriptorum, quod Varronem neglexisse nego, frustra quaeris, de emendatione haec habet Diomedes: 'emendatio est qua singula pro ut ipsa res postulat dirigimus aestimantes uniuersorum scriptorum diuersam sententiam uel recorrectio errorum qui per scripturam dictionemue fiunt'. ut primum de secundo membro loquar, mirum sane est, cum in tota hac expositione de ea agatur grammatica, quae in legendis interpretandisque poetis uertitur, quid sibi hic uelit dictio. dictio Diomedi idem est quod lexis,99) lexis autem aut uitiosa aut iusta est, et error qui per dictionem fit in libro scripto idem est atque is qui per scripturam fit, nisi non aptis scriptor utitur uerbis, quae corrigere non licet, ne arbitrariae rationes ualeant et scriptorum proprietas extinguatur. quare dictionem ferri non posse maleque scriptam esse pro dictatione censeo, quod uocabulum apud scriptores posterioris aetatis non raro occurrit (Paul. digest. XXVIIII 1, 40. Hieronym. adu. 105 Vigilant. 3: dictatiuncula. Symmach. epist. VI 4). errores autem in antiquorum libris aut praue scribendo aut praue dictando nascebantur. alterum membrum ad res a scriptoribus traditas spectat, quae secundum singulorum sententiam et auctoritatem accipiendae sint, quod historici uel mythologi, sed non emendatoris est. iudici membrum secundum de aesthetica scriptorum aestimatione quae Dionysii krisis est, agere uidimus, prius autem si pronuntiationem premis ad lectionem referendum est, si pronuntiatum pro dictum accipis, idem fere quod alterum membrum continet; uera enim carminis cuiusdam uel scripti aestimatio non perficitur nisi singulis ponderatis, num recte an praue dicta sint. cum uero in lectione emendatione iudicio priora membra male se habere uel saltern ad Varronem referri non posse nunc manifestum sit, idem de enarratione ualet, ubi 'obscurorum sensuum quaestionumue explanatio' et barbare dicta et superuacanea est (cf. Sext. Emp. adu. gramm. 93). sic quantum fieri potuit Varronis doctrina100) recuperata, adparet quam arto uinculo cum Alexandrinorum praeceptis ea coniuncta ac copulata sit.
Paucis nunc quaerendum est, num haec harum rerum coniunctio quae nititur in fragmento 91, fortasse aliis rationibus defendi possit. Ritschelius enim, cum has duas diuisiones inter se non conuenire uideret, priorem ad grammaticam, alteram ad aliud quoddam opus rettulit (quaest. Varr. p. 7). primum autem Victorinum et Diomedem, apud quos haec testimonia extant, multis rebus ita consentire uidimus, ut necesse sit eundem auctorem usurpauerint. ille igitur auctor initio operis sui Varronis grammaticam consuluit et inde quae apta ei uidebantur satis accurate transtulit. ex eo (nisi quod in his rebus ubique 106 dubium est num alii quoque praeterea intercesserint) Diomedes p. 426 primum Varronis definitionem paullo mutatam sumpsit: tota grammatica consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et historiarum prompta expositione101); cum hac priorem officiorum enumerationem, hanc quoque non inmutatam, coniunxit: et in recte loquendi scribendique ratione, ubi Varronem recte legendi scribendique rationem posuisse ueri simile est. deinde sequitur altera officiorum diuisio, quam supra tractauimus. sin Diomedes haec omnia apud auctorem suum repperit, quod non est cur dubitemus, admodum probabile fit eundem auctorem a Victorino, qui post integram Varronis definitionem turbatam illam seriem officiorum habet, neglegentius excriptum esse. accedit autem aliud. si enim has officiorum enumerationes diuersis operibus tribuere uis, priorem cum grammaticae definitione a Victorino coniunctam grammaticae adscribere, alteram ad libros de sermone latino, quos a Diomedis auctore saepe adhibitos esse constat, referre debes. tum uero cum definitione e Dionysio Thrace sumpta, grammaticae diuisio quae ab eo aliena est coniungitur, altera contra quae ab eodem repetita est ideoque si ueri similia sequimur, cum illa definitione conexa erat, ab ea abscinditur. quod cum aduersus probabilitatem pugnet, ratio nostra hac uia confirmatur. qui uero his contemptis argumentis secundam diuisionem libris de sermone latino adsignare uolt, adminiculum quoddam huius sententiae in Maximi Victorini capite de lectione (p. 272 Lind. p. 1938 P.) inueniri facile sibi persuadeat. ibi enim post eandem alteram officiorum enumerationem quam Diomedes habet haec leguntur: partes lectionis sunt quatuor: accentus discretio pronunciatio modulatio, eaedemque partes102) subtilius quam a Maximo explicatae 107 recurrunt apud Diomedem p. 430, 29. 436, 24. 436, 19. 439, 11. quae adprime apte in libro de sermone latino ita legi potuisse manifestum est, ut neglectis ceteris grammaticae partibus lectio accuratius tractata sit et ab hac praefatione transitus ad librorum argumentum, quod magna ex parte arte cum his rebus cohaereat, sit factus. sed quamuis hoc facile placeat103), uerum non est. nam eodem modo atque apud Maximum Victorinum (et Diomedem) a Dionysio Thrace cuius arti Maximi libellum perquam similem esse M. Schmidt l. s. p. 421 ostendit, anagnôsis exponitur, cuius diuisioni104) modulatio addita est. etiam hac igitur uia ad Dionysium repellimur, ut nihil iam restet, quam ut in ea quam supra proposui dispositione acquiescamus. ex illo autem consensu Maximi Victorini cum Diomede ualde ueri simile est, Varronem etiam in hac re Dionysium secutum et post grammaticae diuisionem lectionis partes accurate persecutum esse, sed uereor ne in singulis Varronis doctrina admodum obscurata sit, ut eius uestigia105), 108 quae in hac expositione lateant, felicioribus expiscanda relinquam.
De litteris in grammatica actum esse res ipsa postulat et testatur Cornutus Cassiodori p. 2286 P. eidemque tribuo quod Probus tradit, nomina litterarum indeclinabilia esse (fr. 94). de litteris autem teste Cornuto (fr. 95) haec Varro scripsit 'litterarum partim sunt et dicuntur ut A et B, partim dicuntur et non sunt ut H et X, partim sunt neque dicuntur ut Φ et Ψ'. deinde de uocalium et consonantium natura et coniunctionibus agere debuit, ut Dionysius Marius Victorinus Martianus Capella. ex huius uero uerbis III 263 p. 59 Gr.: haec cum grammatica diceret, eamque progredi Iuppiter Deliusque praeciperent, hic Pallas 'de iunctura syllabarum' inquit 'dum haec litteratura deproperat, partem historicam praetermisit' fortasse conligendum etiam historicas de litteris obseruationes a Varrone additas fuisse, nam quanti momenti talia in Martiano sint, docuit C. F. Hermann praef. ed. Kopp. p. XX, cui accedit quod etiam Marius Victorinus I 4 p. 2456 P. multa de eadem re profert; quid uero ex hoc libro sumpserit eo incertius est, quia praeter Varronis de H et X doctrinam, ad quam I 3, 8. 10 p. 2455 P. cf. Mart. Cap. III 259 p. 58 Gr. spectat, etiam quae cum libris de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae conueniunt habet. sequebantur sine dubio syllabae, fortasse etiam breuis disputatio de uocabulis et enuntiatis. sed haec etiamsi ueri similia incerta sunt, cum nec quatenus Dionysium Varro secutus sit sciamus, nec Martiano Capellae satis confidere licet, ut eo solo auctore nisi aut disertis uerbis Varronem excitat aut alia accedunt de qualibet re a Varrone tractata quidquam statuamus. denique de partibus orationis egit.
Quot autem partes statuerit extra dubitationem positum non est. crederes eum cum Dionysii artem legerit; hunc uel potius Aristarchum (Quint. inst. or. I 4, 20) secutum esse, qui has posuerunt; nomen uerbum participium 109 articulum pronomen praepositionem aduerbium coniunctionem (cf. Apoll. de constr. I 3 p. 10 Bekk.). sed hoc incertum est, etiamsi e libris de lingua latina et quibusdam aliis testimoniis constat, plerasque Alexandrinorum partes ei notas fuisse. in quattuor partes eum orationem in libris de l. l. diuisisse supra (p. 28) exposui: uocabula quae habent casus, quae tempora, quae utrumque, quae neutrum, quarum tres priores respondent Alexandrinis praeterquam quod prima etiam articulos et pronomina conplectitur, quarta Varronis Alexandrinorum praepositionem aduerbium coniunctionem conprehendit. hanc diuisionem secutus pauca quae huius generis extant percurram, deinde num eandem disputationis suae fundamentum Varro esse uoluerit dicam.
Primae classis
partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam prouocabula quae sunt ut quis quae, uocabula ut scutum gladium, nomina ut Romulus Remus, pronomina ut hic haec. duo media dicuntur nominatus, prima et extrema articuli. primum genus est infinitum, secundum ut infinitum, tertium est finitum, quartum ut finitum.106)
nomina et uocabula, quae duae diuersae orationis partes stoicis erant, sine dubio in grammatica quoque distinxit. ad alterum genus duae spectant obseruatiunculae. primum enim praecepit (fr. 97) lact in nominatiuo dici debere,107) cuius genetiuus sit lactis. quamquam enim Probus scribit (cathol. I p. 7, 3 K.): e littera unum nomen reperitur terminatum generis neutri declinationis tertiae, is enim facit genetiuo: hoc lac lactis. quidam putant hoc lact debere dici, sed non legi nisi in Varrone de lingua latina, et Spengelius philologi XI 110 p. 402 codicem Florentinum de lingua latina V 104 p. 106 lact praebere testatur, obtemperandum esse duco Diomedi p. 303, 7 qui lac exterminasse Varronem tradit, et Pompeio XVIII 2 p. 233, qui de certo quodam Varronis praecepto in hac re loquitur. aliter Varronem statuisse narrat Cledonius p. 1904 P.: 'lact (lacte cod. Bern. 380. Putsch.) ait Varro non dici, numquam enim nomen ex duabus mutis terminatur aut currit: hoc lacte'. sed aperte confudit Varronem cum Caesare qui teste Pompeio (cf. supra p. 55) nullum uocabulum duabus consonantibus terminari uoluit, ut Cledonius aut Pompeium aut eius auctorem male excripsisse uideatur. omnino enim Donati interpretes in tot rebus congruunt, quod exigua ex parte docet adnotatio nostra ad fragmenta 99. 100, ut omnes ex uno eodemque doctiore conmentario hausisse aliumque plura alium pauciora inde sumpsisse existimem. in eo autem conmentario conscribendo Varronis grammaticam adhibitam esse ex fragmentis modo adlatis conligendum ideoque hanc quoque obseruationem de forma lact codem refero, quod Martiani (III 256 p. 57 Gr.) consensu confirmatur. praeterea huc spectare quod Charisius (p. 131, 10) de graecis uocabulis -a terminatis tradit (fr. 98) supra (p. 34) iam indicaui, cum in libro de grammatica breuia de iustis uocabulorum formis praecepta dari oporteret, quale hoc fuisse uidetur.
Pronomina prouocabulis Varro non opposuisse (quamquam in ipsis rerum nominibus posterioribus grammaticis non ualde confido), sed duas has classes pronomina nominasse uidetur. diuisit ea in primigenia et deductiua (fr. 99), ut quis et quisquam quispiam. primigenia autem erant uiginti unum, quorum quattuor classes, quas contra Donatum duas tantum proferentem108) Pompeius Sergius Cledonius 111 enumerant, ad Varronem pertinere credo. adferunt quidem huius rei auctorem Probum, in cuius institutis artium p. 131, 25 hoc legitur, sed primum Varro accurate quae pronomina essent primigenia indicare debuit, deinde hoc prope ad stoicorum doctrinam accedit,109) talesque partitiones Varronem adamasse uel locus suprascriptus e libris de lingua latina docet. uoluit enim pronomina aut finita (ego tu ille110)) aut minus quam finita (ipse iste is hic idem sui) aut infinita (qui uel quis qualis talis tantus quantus quotus totus) aut possessiua (meus tuus suus noster uester) esse, 112 ut ex eo Probum et Isidorum orig. I 7, 2. 3. 6 hausisse existimem. hanc autem diuisionem a Varrone profectam esse confirmant quae Probus instit. art. p. 151, 30 ex eodem de aduerbiis a pronominibus deriuandis profert (fr. 102). aduerbia enim e sedecim pronominibus fieri docuit, quae secundum illam partitionem enumerantur: ex ille, ex iste hic idem, ex qui (quique quicunque quidam quispiam aliquis) qualis, ex possessiuis.111) in hac quidem re duorum scriptorum auctoritati cedendum erat, non tamen credo Cledonio p. 1905 P., qui omnia pronomina succedanea Varronem dixisse contendit. ita enim optime correxit Petrus Bondam uar. lect. II 2 p. 115 cf. L. Lersch sprachphil. d. alt. II p. 151 quod in codice Bernensi 380, quo ipso Putschius usus est, legitur: 'pronomen quia non (non om. cod.) fungitur officio nisi praemisso nomine, ideo haec pars a Varrone succedat in ea dicitur' (fr. 100). succedaneum bene adpellari potuit relatiuum, ut is et ipse a Prisciano (I p. 579, 20. 580, 14), is et tantus a Diomede p. 329, 20. 331, 5. cf. Char. 163, 28 subiunctiua nuncupantur. cum autem nomen pronominibus personalibus nunquam praemittatur, ea tantum pronomina succedanea Varro dicere potuit, quae re uera nominibus succedunt.
De uerbis et participiis (de l. l. VIII 58 p. 434) uel participialibus (de l. l. X 34 p. 564) cum nihil e grammatica seruatum sit ad quartam orationis partem transeo, quae praepositiones aduerbia coniunctiones conprehendit. quorum nominauit quidem copulam (de l. l. VIII 10 p. 399) uel iungendi partem (de l. l. VIII 44 p. 424). sed praeterea 113 nihil de hac traditum est. praepositiones contra non agnouisse uidetur; quamuis enim ad ab in ex, sed re quoque et ut uidetur dis praeuerbia dicat (de l. l. VI 38 p. 217 sq.), ea in libro nostro aduerbia localia adpellauit. ad hunc enim pertinere arbitror quae ad calcem Scauri de orthographia p. 2262 sq. leguntur nulloque uinculo cum praemissa expositione coniuncta sunt. ad finem enim iam antea Scaurus librum perduxerat p. 2262 'haec sunt quae urgenti tempore complecti tibi in praesentia potui Theseu; si quid exemplis defecerit uel quaestionibus subiungetur, nam, quod ad rem maxime pertinet regulam uides'. deinde continuo secuntur quaedam de scriptura aduerbii temporis cum, quae excipiuntur longiore disputatione de aduerbiis localibus e Varrone exscripta, denique adiectae sunt breues obseruationes orthographicae et secunda clausula, qua iterum breuitatis ueniam petit qui earn scripsit. uix credibile est Scaurum tam neglegenter libros suos conposuisse, quam ob rem ab alio quodam homine, qui simul Scauri epilogum discerpsit, illa interposita esse suspicor. sed quisquis ille erat, bene de nobis meruit, quod tam luculentum pannum doctrinae Varronianae nobis seruauit. expositio illa de aduerbiis Varroni diserte adscribitur eamque totam interiectis quibusdam alienis e Varrone fluxisse uidit C. Lachmann ad Lucr. III 835 p. 186: 'sunt autem illae tres Putschii paginae excerptae e libro Varronis, sed interpolatae iis quae alio modo concepta leguntur in grammaticis Eichenfeldii p. 452'. optime enim intellexit a Varrone non profecta esse quae nimia uerbositate de scribendis e uel ex, a uel ab p. 2262 sq. leguntur et similiter e codice Parisino 7520 a Vindobonensibus edita sunt. his igitur reiectis112) reliqua libro de grammatica (fr. 101) tribuo, 114 quia ex disputatione de aduerbiis temporum et locorum, quae igitur ordinem orationis partium sequebatur, sumpta sunt taliaque breuia praecepta recte loquendi perbene huic operi conueniunt. de temporum aduerbiis nihil excripsit ille nisi cum per c scribendum esse; quae secuntur aliis tribuuntur et Varrone indigna sunt. etiam expositio de locorum aduerbiis interpolationibus quibusdam et lacunis turbata et mutilata est; et praeterea ille prout aliquid ei in Varronis libro notabile uidebatur transcripsit, ordine rerum prorsus contempto, quod in tali fragmento ab homine quodam non indiligenti suum in usum alii libro addito non admodum mirum est. exposuit igitur Varro satis eopiose de usu horum aduerbiorum, ubi adhibenda ubi uitanda essent, semper eonparatis similibus loquendi formulis. ita cum uerbis mouendi e aduerbium, ut eius termino utar, non de coniungi iussit, ut e prouincia, e senatu redeo, 'nam de prouincia existimamus cum de ea bene aut male praedicamus'. qua in re reliquorum quoque aduerbiorum significationem respexit et explicuit, ut e contione uenit, in contione stat, de contione loquitur, item e scena uenit actor, a scena spectator, contra spectator e theatro, actor a theatro, de scena loquitur, in scena pronuntiat actor secundum graecorum loquendi morem, secundum latinorum pro scena, 'nam exiit e scena'. similiter pro rostris 'is contionatur qui his dicit qui ante rostra sunt, pro rostris enim et ante idem sunt'. ut e prouincia uenire, ita etiam e tabulis recitare, e senatus sententia dicendum esse censuit, sed litteris perperam inscribi datae e Gallia uel in Roma, nam in loco dari. etiam de his aduerbiis cum uerbis conpositis 115 locutus est ut de discrimine inter describere et transcribere, et scribendi rationem non prorsus neglectam fuisse ostendit id quod ebibit pro exhibit scribi conmemorauit.
In explicandis igitur orationis partibus nec Dionysium cuius praepositiones et pronominum diuisionem neglexit, nec stoicos, quorum terminos frustra quaeris, secutus est, quantum ex relliquiarum paucitate conligi potest, etiamsi in singulis exponendis, ubi fieri potuit, et illius et horum doctrinam respexit atque transtulit. itaque eandem diuisionem, quam in libris de lingua latina protulit, repetiisse et pro fundamento adhibuisse censendus est. idem Cledonius p. 1861 P. significat, e cuius testimoniis quattuor Varronianis duo ad grammaticam pertinere exposui, unum quamquam probabiliter supra ad librum undecimum (fr. 9) de lingua latina relatum, eodem fere iure grammaticae tribui poterat113). itaque ad eandem quartum quoque Cledoni fragmentum spectare ueri simile est, quo quattuor orationis partes Varronem statuisse diserte adfirmat (fr. 96), quam partitionem eandem fuisse, qua secundum naturam diuisa (cf. C. Lachmann ad Lucr. V 1006 p. 328) in libris de lingua latina utitur, res ipsa clamat. cum uero omnes posteriores grammatici latini octo habeant partes orationes, antea id a Varronis114) in libro de grammatica auctoritate repetendum esse existimaui, nunc omnibus consideratis hanc sententiam abicio primumque a quo posteriores pendent Palaemonem fuisse conicio memor Quintiliani ita scribentis (inst. or. I 4, 20): 'alii tamen ex idoneis duntaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et 116 aetate nostra Palaemon, qui uocabulum siue appellationem nomini subiecerunt tanquam species eius'. cum Aristarcho enim, qui primus omnium hanc diuisionem protulit, ne praeceptorem quidem suum ita conponere Quintilianus potuit, nisi re uera ante eum nemo Latinorum idem fecerat. quod autem in breui talium diuisionum historia quam Quintilianus l. s., Priscianus II 16, I p. 54 sq., Pompeius ad Don. p. 82 sq. habent, Varroniana partitio non conmemoratur, id factum esse adparet, quia haec noua et minime usitata erat, illi autem generalia tantum et notiora persecuntur. sin hunc fructum ingeni Varroniani contempserunt qui post eum uixerunt, in multis singulis eum secutos esse posteriores uel exigua uestigia, quae nominatim ad eum referuntur, docent. de grammatica igitur idem, quod de omnibus disciplinis (cf. L. Mercklin philol. IIII p. 427. F. Ritschl quaest. Varr. p. 1 sq. O. Iahn ueb. roem. encyclop. in ber. d. saechs. ges. d. wiss. II 1850 p. 272 sq.) dicendum est, Varronem graecas litteras retractatas correctas amplificatas quantum fieri potuit cum ciuibus suis communicasse, quo facto plurimum in posteriorum temporum studiis eius auctoritas ualuit, ut permulta in medii aeui doctrina ab eo repetenda sint.
Absoluisse Varronem octoginta tres annos natum a. ab u. c. DCCXXI libros disciplinarum Ritschelius l. s. p. 53 cl. L. Roth leben d. Varro p. 31 sq. docuit. hinc autem, ut illius uerbis utar, fieri coniectura potest, quam maturae et tanquam consummatae eruditionis thesauris hi potissimum libri referti fuerint.
Quam egregiis ac paene singularibus ingeni facultatibus ad tractandas quaestiones historicas cuiusque generis Varro praeditus fuerit quantoque studio et amore se conlocauerit non solum in inuestigandis ac perscrutandis antiquorum romanorum moribus et institutis, uerum etiam in exquirenda et inlustranda litterarum scriptorumque historia demonstrat longa series operum doctissimorum et amplissimorum, quam de his rebus conposuit. non mirum igitur est, quod etiam in rebus grammaticis partem historicam, quam alioquin in deliciis habuit, respexit et pro uirili parte in his quoque studiis, quae hodie demum recte aestimantur, elaborauit. etiamsi uero in ceteris libris grammaticis has quaestiones ubicunque non ab argumento alienae erant magno cum gaudio uel attigit uel accuratius tractauit, duo tamen potissimum opera sunt, quae eis instituendis destinauit, libros dico de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae. illis enim de inuentione et propagatione litterarum exposuit, in his primordia et progressus patrii sermonis persecutus est.
Libros de antiquitate litterarum uno nouimus Prisciani testimonio, qui I 3 p. 7 eorum secundum adhibet. quot igitur fuerint nescimus, sed minimum tres fuisse ex more uiri polugraphôtatou conligendum est. eosdem autem hos libros esse atque libros ad Attium, quos bis Pompeius ad Donatum I 7. 17 p. 9. 27 Lind. profert, tam firmis argumentis conprobauit Ritschelius nou. mus. rh. VI p. 530, ut non ueri simile sed certum sit. primum enim talia ex libris 118 ad Attium Pompeius excribit quae nulli operi melius quam huic si titulum spectas conueniant. deinde ni omnia fallunt ex alio libro omnino sumpta esse nequeunt. quamquam enim e libris de origine linguae latinae similia traduntur, felici casu accidit, ut in unico fragmento (Prisc. I 39 p. 30) ex hoc opere seruato Attius noster conmemoretur, quod secundum antiquorum morem fieri non potuit, si illi libri ad eundem missi erant. de his igitur cogitare non licet, reliquis uero omnibus quorum omnino tituli ad nos peruenerunt, non Atti sed aliorum nomina inscripta fuisse constat. in primis hic in censum uenire possent, si argumentum respiceremus, libri de sermone latino et liber de grammatica, in quibus de litteris actum esse certum est; sed illi ad Marcellum scripti erant, grammatica unum tantum librum expleuit, cum Pompeius de libris ad Attium loquatur. praeterea autem quam maxime probabile est hunc Attium115) tragicum illum clarissimum fuisse, quem in scribendi ratione emendanda elaborauisse (cf. Mar. Vict. I 4, 4 p. 2456 P.) et geminatis uocalibus natura longas syllabas scribere uoluisse (cf. Vel. Long. p. 2220. Ter. Scaur. p. 2255. Ritschl mon. epigr. tria p. 22 sq. prisc. lat. mon. epigr. enarr. p. 52) scimus, cum quibus studiis argumentum nostrorum librorum tam egregie conuenit, ut hoc casu tribuere 119 temerarium esset. non uero dubium est, quin tragico Attio disciplinarum libri propter temporum rationem mitti non potuerint.
Cum uero neque quot fuerint libri sciamus et duo tantum uel tria fragmenta supersint, ordo disputationis uel singulorum librorum argumenta nequeunt indagari, sed acquiescendum est in eis quae Pompeius ibi exposita fuisse testatur, qui non solum obseruationem de numero litterarum inde excripsit, sed breuiter quid omnino Varro ibi docuerit significauit. primum de inuentoribus singularum litterarum Varronem tractasse tradit (fr. 104), de qua re multum quaesitum ab antiquis et in uarias partes discessum esse notum est. quot autem et quam ineptae maximam partem doctorum sententiae fuerint ut ostendam quam breuissime, adponam particulam disputationis e Lucii Tarrhaei libro116) peri grammatôn excerptae: tôn stoicheiôn ho Kadmos heuretês estin, hôs phêsin Ephoros kai Aristotelês; alloi de legousin hoti Phoinikôn eisin heurêmata, Kadmos de tauta dieporthmeusen eis tên Hellada. Puthodôros de phêsi; kai pro Kadmou ho Danaos ekeithen auta metekomisen. enioi de Mousaion heuretên legousi tôn stoicheiôn ton Mêtionos kai Steropês, genomenon kata tous kairous tou Orpheôs. Antikleidês de tois Aiguptiois tên heuresin anatithêsin. Aischulos de Promêthea phêsin heurêkenai auta. Dôtiadês (i.e. Dôsiadês) de en Krêtê legei heurethênai auta. Stêsichoros de Palamêdên heuretên autôn poieitai, hô sumphônei kai Euripidês. Mnaseas de kata panta topon heuretas gegenêsthai tôn stoicheiôn. prudentiores quidem non dubitabant, quin in Aegypto aut Assyria siue Syria inuentae essent litterae et postea a Cadmo uel Phoenicibus in Graeciam translatae (Herod. 120 V 58. Diodor. III 67. Plin. VII 192 sq. Tacit. annal. XI 14 cf. F. A. Wolf proleg. ad Hom. p. L sq.). ita Varro Chaldaeos primos litterarum esse auctores iudicauit, eo usus argumento, quod earum nomina, quae a singularum figura repetenda essent, ad Chaldaeorum linguam spectarent (fr. 103). has litteras a Phoenicibus cum Graecis communicatas sedecim fuisse tradunt, quibus Palamedes Simonides Epicharmus reliquas addiderint. ualde discrepat inter scriptores quas quisque eorum adiecerit (cf. I. Franz elem. epigr. gr. p. 14 sq.), quod partim ad diuersas sententias pertineat, partim fortasse librariorum culpa est. satis sit conmemorasse, plerumque Palamedi (cf. O. Iahn Palam. p. 25 sq. E. Curtius nou. mus. rh. VII p. 455 sq.) tribui consonantium adspiratarum, Simonidi inuentionem litterarum Η Ω Ξ Ψ; sed haec non modo confunduntur et inuertuntur, sed etiam aut alterum aut singulae harum litterarum Epicharmo adscribuntur. quid in hac causa Varro statuerit ex contrariis narrationibus scriptorum latinorum inuestigari non potest, nec magni momenti est, cum in hac re omnes fere antiquos errasse satis constet. in rebus autem historicis parum interest priorum hominum errores exponere, si uerum inuentum est, cum in eis rebus, quae in cogitandi ratione nituntur, etiam errorum historia non solum sapientem uehementer adliciat, sed perquam utilis sit. in Italiam omnes consentiunt (cf. Tac. l. l. Dion. Hal. ant. rom. I 33), Euandrum Arcadem (cf. R. H. Klausen Aeneas u. d. penat. II p. 889 sq.) eiusque matrem Carmentem graecas litteras adtulisse117), quod Varroni quoque placuisse 121 Pompeius (fr. 104) docet. nam haec quin ex eodem fonte fluxerint atque ea quae de numero litterarum secuntur noli dubitare, cum ex Liuio quem profert sumta esse non possint.
Praeterea teste Pompeio (p. 9) exposuit Varro cur tot sint litterae et quare eo ordine positae et cur isdem nominibus uocentur. antiquitus litteras latinas sedecim fuisse existimauit (fr. 104) totidemque suas antiquissimas Graecos putauisse supra dixi. cum uero nec graecae litterae unquam (cf. Franz l. l. p. 17) nec latinae (cf. Franz l. l. p. 27 sq. Th. Mommsen unterital. dial. p. 33 sq.) sedecim fuerint sed plures, in hac re facta ignorauerunt uel neglexerunt et ficticiam doctrinam protulerunt grammatici. eundem quem Varro statuit litterarum numerum sumpsit Marius Victorinus I 4, 95 p. 2468 ex historicis ipsasque litteras enumerat. quos auctores cum facile conicias idem atque Varronem docuisse adscribam Victorini uerba, quae non leuiter interpolata mutilata corrupta sunt:
Repertores litterarum ... Cadmus ex Phoenice in Graeciam et Euander ad nos transtulerunt a b c d e i k l m n o p q r s t litteras numero XVI. postea quasdam a Palamede et alias a Simonide adiectas implesse numerum XXIIII [in comoedia scriptum erat ellum, non recte uos fecistis illum, est enim en illum] grammatici praeterea Demetrius Phalereus, Hermocrates, ex nostris autem Cincius Fabius Gellius tradiderunt. ex quibus Cincius paucis, inquit, commutatis ut ad linguam nostram peruenirent, eas namque Cadmus in Graeciam, unde ad nos Euander transtulerat.
cum non repertores litterarum sed litteras Cadmus in Graeciam transtulerit, post litterarum minimum Chaldaei, quod propter similitudinem sequentis uocis facile neglegi potuit, uel Phoenices erant nisi plura interciderunt. taceo de additamento uncis incluso, quod a Gaisfordio ut haec omnia bona fide prolatum (cf. M. Hertz de Luciis Cinciis p. 59) medium enuntiatum dissecat. etiam praeterea aut eiciendum aut uestigium est historicorum 122 quorundum grammaticis praemissorum et illa interpolatione submotorum, sicut statim latini historici secuntur. extrema dubito utrum pro Cinci uerbis, a Victorino male excerptis, accipienda an prauo Victorini generi dicendi indulgenda sint, sed non dubito, quin pro peruenirent scribendum sit conuenirent. ex auctoribus a Victorino prolatis Demetrius et Hermocrates de graecis litteris antiquissimis locuti sunt, latinique (cf. Hertz l. l. p. 82) easdem XVI ab Euandro in Italiam aduectas esse dixerunt, praeter Cincium, qui paucis conmutatis hoc factum esse uoluit. graecas litteras omnes scriptores una mente has fuisse tradunt α β γ δ ε ι κ λ μ ν ο π ρ σ τ υ, easdem igitur pro latinis acceptas fuisse consentaneum est, praeterquam quod pro Υ poneretur V, quod primitus idem atque Υ esse Verrius Flaccus apud Velium Longum p. 2215 intellexit, easdemque apud Victorinum, ubi congruentia graecarum et latinarum litterarum premitur, propositas esse expectares. sed Υ simpliciter reiectum est et numerus XVI addito Q expletur118). cum uero Victorinus eo loco, quo eas posuit, de communibus graecorum et latinorum litteris loquatur, itaque hoc contra omnem rationem pugnet, facile contenderes, illam seriem litterarum turbatam esse, quod L omissum et H ab hac re prorsus alienum, inlatum confirmare uideretur, nisi I 4, 20 p. 2458 easdem ac nostro loco enumeratas litteras uideres. itaque fortasse secutus est in hac re Cincium eiusque enumerationem ibi quoque posuit ubi non prorsus apta erat.
Varro autem aliter statuit. cuius libros de antiquitate litterarum cum a Prisciano semel proferantur, et aliud 123 fragmentum quod idem (I 16 p. 13) librorum nostrorum argumento bene aptum habet119) ad eosdem referre et quaerere licet, num alia praeterea uestigia eorum apud illum indaganda sint. sine dubio uero huc pertinent, quae I 12 p. 11, 1 leguntur:
apud antiquissimos graecorum non plus sedecim erant literae, quibus ab illis acceptis latini antiquitatem seruauerunt perpetuam. nam si uerissime uelimus inspicere eas, non plus duas additas in latino inueniemus sermone: *digamma Aeolicum digamma, quod apud antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit ... X etiam duplicem loco C et S uel G et S postea a graecis inuentam assumpsimus.
adparet igitur Priscianum eiusque auctorem V eandem litteram atque Υ accepisse120). ceterum discrepantiam antiquarum et recentiorum litterarum non accurate persequitur. antiquis enim C media ut graecis, K tenuis erat, deinde G addito C pro tenui ponebatur, K paullatim neglegebatur, quod Varronem praetermisisse nemo credet, Priscianus praetermisit cum diceret (I 14 p. 12, 5): 'K et Q, quamuis figura et nomine uideantur aliquam habere differentiam, cum C tamen eandem tam in sono uocum 124 quam in metro potestatem continent. et K quidem prorsus superuacua est' e. q. s. quae cum ea quae supra scripsi excipiant, ne intellexit quidem hanc sententiam cum illa de sedecim litteris non conuenire, Varro autem G et Q postea addita esse docuit. quam Prisciani inconstantiam qui considerauerit non dubitabit, quin ipse Varronis libros non legerit sed apud alium quendam scriptorem fortasse Censorinum eos adhibitos inuenerit. confudisse enim uidetur cum illa de antiquissimis litteris aliam Varronis disputationem, quam in fine operis uel alio idoneo loco posuit, de litteris e numero uolgo traditarum re uera necessariis. ad talem enim expositionem alterum Prisciani locum (fr. 115) spectare arbitror, quo Varronem K et Q superuacaneas duxisse, H reiecisse sine dubio tamquam adspirationis notam tradit; praeterea X quoque ut duplicem sicut in grammatica (fr. 95) repudiasse censendus est121). in illa uero de antiquis litteris disputatione neque ab antiquissimorum monumentorum scriptura profectus est Varro, ut debuit, cognatarumque litterarum apud reliquas gentes conparatione, neque arbitrariam doctrinam excogitauit, sed simpliciter graecorum scriptorum de graecis litteris sententiam secutus easdem ad latinam scripturam transtulit. scripserunt autem non pauci graeci de hac re, quorum non nullos a Lucio Tarrhaeo conmemorari uidimus. sed primus erat ut uidetur122) Aristoteles.
De ordine litterarum multa docte disputari potuerunt 125 (cf. Th. Mommsen l. l. p. 30 sq. nou. mus. rh. XV p. 463 sq.), sed talia quomodo cum numero litterarum a Varrone posito coniuncta fuerint, non facile est dictu. uereor autem ne similia quoque protulerit eis, quae multo quidem ineptius graeci posterioris temporis habent (cf. Bekkeri anecd. gr. III p. 1171. Theodos. p. 6 sq.). nomina litteris a Chaldaeis singularum formis congruentia data esse scripsit (fr. 103) et sine dubio addidit, haec nomina indeclinabilia esse (cf. de l. l. VIII 64 p. 439), de qua re et Priscianus eodem loco nonnulla dicit, et graecos diligenter quaesiuisse ostendit Lucius Tarrhaeus l. s. p. 319 cf. schol. Dion. Thr. p. 781.
Valde dolendum est quod non plura ex his libris seruata sunt, nam etiam in Prisciani libro primo praeter ea quae supra significaui uix aliquid inde ductum est. quam ob rem admodum inpeditum est iudicium de ratione quae inter eos et posteriorum grammaticorum libros intercedat. ante alios hic in censum ueniunt scriptores de orthographia, quorum Velius Longus p. 2215 haec scribit:
Verrio Flacco uidetur, eandem esse apud nos V litteram quae apud Graecos Υ ... graecorum uero qui de antiquis literis scripserunt commentaria, ii item latinorum qui illos secuti sunt, eadem litera ueteres solitos scribere ostendunt makros makrou makrô et confusas fuisse Ο et Ω.
latinorum uero qui de antiquis litteris scripserunt neminem nouimus praeter Varronem, quamquam multi in libris aliter inscriptis de eadem re egerunt123). non inprobabiliter igitur libros nostros a Velio adhibitos esse conligeremus et cum Varronis si certas spectamus litteras de H Q K tantum supersit doctrina, quid de his Longus docuerit quaerendum est. de 126 H littera eum Varronis sententiam inprobasse supra (p. 93 sq.) vidimus, de K p. 2218 cum eo consentit, Q litteram ex C et V conpositam esse putat. quae uereor ut satis firma sint quibus alia superstruas, nam de his litteris non agere non potuit, qui de recte scribendi ratione scripsit et omnes fere grammatici hanc rem attigerunt (cf. Donat. I 2. 3 p. 1736. Max. Vict. p. 277 L. p. 1945 P. al. cf. adnotationem ad fr. 105). praeterea Longi disputatio ad plures auctores spectat, inter quos num Varro fuerit dubium et eo incertius est, quia certa testimonia Varronis quae profert e libris de sermone latino hausit. similia de Mario Victorino ualent qui in capite de orthographia permulta habet quae apprime apte huc quadrant.
L. Attium poetam probabiliter statuunt fere anno u. DCLXX mortuum esse (cf. Ritschl mon. epigr. tria p. 30. G. Bernhardy roem. litt. p. 391) ideoque ante hunc annum Varronem hos libros scripsisse necesse est, quod etiam a ueri similitudine non abhorret. natus enim erat anno u. DCXXXVIII, triginta igitur annos egressus uel hac fere aetate opus nostrum conposuit (cf. Ritschl n. m. rh. VI p. 557).
Transeo ad libros de origine linguae latinae, quos tres fuisse Hieronymi indice scimus. antea de libro primo tantum semel a Prisciano I 39 p. 30 conmemorato constabat, quem primum esse de lingua latina uoluerunt (cf. L. Spengel ed. Varr. p. 7. 592. O. Mueller ed. Varr. p. 264. cf. paed. phil. litt. bl. d. allg. schulzeitg. 1827 II p. 4), quam coniecturam per se parum probabilem (cf. G. Pape lect. Varr. p. 41. ztschr. f. alterth. 1834 p. 215 sq.) Hieronymi testimonium explosit. fragmento uerum a Prisciano seruato (fr. 107) in hoc quoque opere de litterarum quarundum scriptura et pronuntiatione actum fuisse docemur. teste enim M. Terentio Ion, quem Chium esse probabiliter suspicatus est F. W. Schneidewin n. mus. rh. VII p. 463 (cf. B. ten Brink Varr. locus de urb. Roma p. 2. 127 C. Mueller hist. gr. fr. II p. 44 sq.), uoluit sonum illum peculiarem, quem Γ ante Γ Κ Χ haberet, angma124) nuncupari et hanc litteram, etiamsi nota eius non in promptu esset, uigesimam quintam esse. addidit Varro eundem sonum eisdem locis in uocabulis latinis audiri ideoque Attium125) talia uerba duplici G scripsisse. uerba tradita sunt haec: in eiusmodi graeci et Attius noster bina G scribunt, alii N et G, quod in hoc ueritatem uidere facile non est. additis uerbis 'quod ... non est' non id agit Varro, utra sententia uera sit, utra falsa; nam deinceps relicuam Attianae sententiae partem memoratus est: similiter agceps agcora, quibus quo conpleretur dictio haec fere adiecisse scriptor uidetur per GC Attius, illi per NC. itaque non illam Varro dicit ueritatem quae grammatici iudicio conprobatur, sed eam quae in ipso loquentium sermone est et auditur; ab hoc autem sermonis sono dissociat signum soni quod in litteris cernitur: prorsus simili ratione atque artis rhetoricae scriptores ueritatem actioni forensi tribuunt, procul habent ab umbratica declamatione exercitationis causa instituta; cuius rei exempla suppeditabent Ernestius lexic. technol. latin. 128 p. 417 et Ellendtius ad Ciceron. de orat. II 23, 94 uol. II p. 217 sq. quam ob causam dubitari nequit quin Marius Victorinus I 4, 71 eandem Varronis sententiam siue expresserit siue interpretatus sit, cum 'anceps' et similia uerba per NC non GC scribi ideo iubet 'quoniam ... familiarior est auribus nostris N potius quam G'. rectissime igitur Ritschelius mon. epigr. tr. p. 24 sic locum scripsit: quod in hoc ueritatem facile uidere est, in illo non est. ex illa uero conparatione graeci sermonis et latini, facile est intellectu in hoc libro non numerum et historiam litterarum, ut in libris de quibus modo dixi, persecutum esse scriptorem, sed quid antiquitus utrique linguae commune fuerit inuestigasse, quod quanti momenti sit ad origines linguae latinae indagandas manifestum est.
Cum hoc argumento optime conueniunt, quae Ioannes Lydus126) de magistr. I 5 profert, Romulum eiusque aequales bene calluisse sermonem graecum, nempe aeolicum, quem Euander Arcas (cf. de l. l. V 21 p. 31) in Italia peruolgasset. tradidisse haec Varronem ton polumathestaton dicit en prooimiois tôn pros Pompêion autô gegrammenôn. unde sequi uidetur libros nostros Pompeio127) missos fuisse. 129 multis quidem libris Varro Pompei nomen inscribere pariterque in multorum operum praefatione de cognatione aeolicae linguae et latinae loqui potuit, sed haec singularis argumentorum congruentia, praeeunte Ritschelio n. mus. rh. VI p. 531 sq., me mouet ut ad eosdem libros utrumque testimonium referam, donec constat de opere quodam ad Pompeium misso, cui tale prooemium aptum est. hodie autem praeter isagogicum ex quo disceret Pompeius consul, quid facere dicereque deberet cum senatum consuleret (Gell. XIIII 7, 2) et ephemeridem naualem (itiner. Alexandri 6 ed. pr. Mai. 3. p. 5 class. auct. uol. VII), de quibus in hac re nemo cogitabit, ad Pompeium librum aliquem scriptum esse nescimus. egregie uero illa (fr. 106) habent locum suum (cf. Spengel l. s. p. 7) in prooemio librorum de origine linguae latinae, ubi igitur Euandrum eum esse dixit, a quo linguae aeolicae et latinae similitudo repetenda sit. cum aeolico sermone latinum saepius contulerunt uolgaremque de hac re sententiam profert Quintilianus (inst. or. I 6, 31): 'continet (etymologia) in se multam eruditionem, siue ex graecis orta tractemus, quae sunt plurima praecipueque aeolica ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, siue' e. q. s. etiam I 5, 55 latini et graeci sermonis similitudinem premit:
uerba aut latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut instituta etiam multa uenerunt. taceo de tuscis et sabinis et praenestinis quoque ... plurima gallica ualuerunt ... sed haec diuisio mea ad graecum sermonem praecipue pertinet, nam et maxima ex parte romanus inde conuersus est, et confessis quoque graecis utimur uerbis, ubi nostra desunt,
cf. Varr. de l. l. V 10 p. 22. X 69 p. 582 sq.
Ita uia munita aliud quoque Lydi testimonium his libris tribuendum est. scribit enim in eodem opere II 13 haec: tên de holên kataskeuên tou perizômatos hoi Galloi kartameran (legousin), hên to plêthos kartalamon ex idiôteias onomazei. hoti de ou Rhômaikon touti to rhêmation, martus ho 130 Rhômaios Barrôn en bibliô pemptô peri Rhômaikês dialektou, en hô diarthroutai poia men tis lexis estin Aiolikê, poia de Gallikê, kai hoti hetera men hê Thouskôn, allê de Etrouskôn, hôn sunchutheisôn hê nun kratousa tôn Rhômaiôn apetelesthê phônê. unus quisque uidet hanc rem, uestigia dico aliarum linguarum in latino sermone indaganda, quam maxime ad hos libros aptam esse. in qua re nullius momenti est, quod Lydus titulum non accuratius indicat, cum ipse hos libros haudquaquam legerit et insolita neglegentia stupiditate uanitate praeditus fuerit128). grauius fortasse est quod quintus liber in opus nostrum non quadrat, sed non dubito quin in hac quoque re Lydus peccauerit. quinque enim libros uel plures, ut libros de antiquitate litterarum mittam, non nisi opera de lingua latina et de sermone latino conplectebantur. ad eum librum de sermone latino haec, si ueri similia sequimur, spectare nullo modo possunt. ad quintum de lingua latina relata sunt ab I. D. Fussio, primo librorum Lydianorum editore (de magistr. p. 118), cui adsenserunt L. Spengel ed. Varr. p. 5. 121 et R. Merkel praef. Ouid. fast. p. CVI. generalia autem, quae Lydus profert, minime huic libro accommodata esse, perspexit O. Mueller ad de l. l. V 116. nihilo magis in hoc libro locum habet uox kartamera, quam V 116 p. 121 excidisse putabant. leguntur ibi in codice Florentino haec: lorica quod e loris de corio crudo pectoralia faciebant. postea subcidit galli e ferro sub id uocabulum ex anulis ferream tunicam, ubi siue cum O. Muellero ex anulis ferrea tunica siue cum Lachmanno (ad Lucr. VI 954 p. 404) ex anulis fere iam tunica 131 scribis, de re non de gallico nomine agi concedendum est. nam loricam romanam antiquitus e loris factam indeque nominatam fuisse dicit, postea idem nomen in ferream e Gallia translatam transiisse. ex eo autem quod apud Varronem baltei explicatio sequitur, apud Lydum praemittitur, noli efficere Lydum eo loco usum esse, nam magna uerbositate de uestimentis magistri equitum locutus singula percensere debuit, Varroni autem nihil adscribit nisi kartameran (cf. L. Diefenbach orig. europ. p. 285 sq.) et illa generalia, quorum omnium in libro de lingua latina quinto nec uola nec uestigium. quare ad libros nostros (fr. 108) ea refero contentus, quod non solum in titulo et numero Lydus peccauit, sed etiam inpudenter res a Varrone expositas auxit. nam neque ille docuit e linguis gallica aeolica etrusca inter se mixtis latinam linguam ortam esse, id quod quaeuis pagina librorum de lingua latina ostendit, sed nonnulla ex eis sumpta esse existimauit, quae sine dubio accuratius pertractauit, neque facile dixeris quae discrepantia inter Tuscos et Etruscos intercedat (cf. O. Mueller Etrusk. I p. 100. C. Wachsmuth l. s. p. XXXI). parui sane tale testimonium aestimandum est, sed etiamsi omnia finxit Lydus, haec in libris nostris exposita fuisse reliqua testimonia probant.
Praeterea de eis nihil constat: neque quo tempore scripti sint dici potest. nam cum Pompeio (cf. L. Roth leben d. Varr. p. 11 sq.) per triginta annos, inde ab a. u. DCLXXVIII usque ad cladem Pharsalicam, coniunctus erat, sed artiores fines nullum indicium prodit.
Non mediocris relliquiarum copia ex Apulei libellis de nota aspirationis et de diphthongis (cf. I. N. Madvig opusc. acad. p. 3) accedere uidebatur, qui de nota asp. p. 107 Osann. Varronem in libro de origine l. l. et de diphth. p. 125 eundem in libris de origine l. l. adfert. accuratius tamen inquirenti non dubium est, quin sic libros de lingua latina V-VII significauerit (cf. Spengel. ap. Ritschelium 132 l. s. p. 531. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 n.), siue ita argumentum librorum de origine uerborum indicare uoluit, siue codex quo usus est hunc titulum habuit. in Florentino quidem codice libris V-VII inscribitur de lingua latina de disciplina originum uerborum, in Gothano (cf. Iacobs u. Vkert beitr. z. alt. litt. I p. 270) de uerborum origine129), aliis uero de origine linguae latinae inscriptum fuisse ostendit catalogus bibliothecae coenobii Fesulani (cf. F. Blume iter ital. II p. 31. 47), quem Montfaucon diar. ital. p. 393. bibl. biblioth. I p. 418 edidit. hunc enim nemo de ueris libris de origine l. l. accipiet, quos uix Priscianus legit. interdum uero neglegenter uel cum suis additamentis Varronis uerba posuit Apuleius, quare breuiter testimonia percurram130). ex uno autem loco ipse Varro corrigendus esse uidetur, nam cum Apulei uerbis (de not. asp. p. 107) M. Varro in libro de origine latinae linguae ab hordeo horreum deriuatum aspirat, hordeum uero ab horrore tractum dicitur (dicit? Osann) si contuleris locum de l. l. V 106 p. 109 hordeum ab horrido ibi aliquid excidisse putabis et scribendum esse horreum ab hordeo, hordeum ab horrido, quod confirmat Augustinus de dial. VI p. 11, 5 Crec., quem e Varrone hausisse uidimus: aut per id quod continetur (dictum), ut si quis horreum mutata littera adfirmet ab hordeo nominatum. quae leguntur de not. asp. p. 94. p. 107. de diphth. p. 125 sumpta sunt e libro V 97 p. 99, inepte adiectis p. 94 trahere, p. 125 uehere, cf. 133 Mommsen l. s. p. 358. de diphth. p. 127: ae ante d reperitur in aedes quod ab edendo secundum Varronem deriuatum est conlatis de l. l. V 160 p. 160 aedes ab aditu quod plano pede adibant scribendum est ab adeundo131). p. 129 scribit aes aeris quod Marcus Varro ab asse, alii ab auri similitudine dictum putant, contra Varro V 169 p. 169 as ab aere.
A certis uel probabilibus uenio ad dubia et obscura. duo enim restant opera, de quibus cum praeter titulum nihil fere traditum sit uix habeo quod dicam.
Libri de similitudine uerborum III in Hieronymi indice exstant et semel a Charisio p. 91 conmemorantur. similitudo quid sit et quid de ea Varro iudicauerit ut quam breuissime ostendam duos adponam locos e libris de lingua latina. X 3 p. 545:
de similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum, quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac continet rationem uerborum. simile est quod res plerasque uidetur habere easdem quas illud cuius est simile. dissimile est, quod uidetur esse contrarium huius. minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile quin addatur cuius sit dissimile.
VIII 23 p. 407:
cum utrumque nonnunquam accidat, ut et in uoluntaria declinatione animaduertatur natura et in naturali uoluntas (quae cuius modi sint aperietur infra132)), quod utraque declinatione alia fiunt similia alia dissimilia, de eo graeci latinique libros fecerunt multos, partim cum alii putarent in loquendo ea uerba sequi oportere, quae a similibus similiter essent declinata quas appellarunt analogias, alii cum id neglegendum putarent ac potius sequendam dissimilitudinem quae in consuetudine est quam uocant anômalian, cum ut 135 ego arbitror utrumque sit nobis sequendum, quod in declinatione uoluntaria sit anomalia, in naturali magis analogia.
de eadem igitur re133) hos libros conscripsit. num uero eis quasi praeparauerit libros de lingua latina an fortasse quod illic docuerat contra aduersarios, qui eum inpugnauerant, defenderit perspici non potest. e libro secundo (fr. 109) picem134) singulariter tantum dici legimus, quod olim Spengelius ed. Varr. p. 594 ad librum de lingua latina nonum, quamuis ibi non occurrat, referre uoluit (cf. O. Mueller ed. Varr. p. 264. Ritschl l. s. p. 528). pertinet autem hoc praeceptum ad ea quae de l. l. VIIII 37 136 p. 482. X 83 p. 590 exponuntur, quod enim natura non subest deest multitudinis casus.
Contrariam partem eiusdem quaestionis Varro tractauit in libris de utilitate sermonis, quorum notitiam ad nos pertulit Charisius p. 123, 3, qui Plinio auctore unum uerbum (fr. 110 cf. supra p. 34) ex libro quarto seruauit. utilitatem similitudini opponit Varro de l. l. VIIII 48 p. 490:
cum, inquiunt, utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quae habebit similitudinem sed quae utilitatem. ego quidem utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut uestimentum, quare, ut hic similitudines sequemur, ut uirilis tunica sit uirili similis, item toga togae, sic mulierum stola ut sit stolae proportione et pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen uirilia inter se similia, item muliebria inter se sequi debemus,
quibuscum confer quae VIII 26 p. 410 sq. in contrariam partem disputata sunt. ueram Varronis sententiam de hac re et prior locus et quae supra ex libro octauo adscripsi et totus liber decimus ostendit. persuasum ei erat, in declinationibus analogiam, quam quid esse uoluit nunc non persequor, regere, praeterquam quod aliquid perspicuitati et similium uocabulorum distinctioni concedendum esse censuit. idemque hic quoque docuisse uidetur. in libris enim de lingua latina, ubi omnia conplectitur, quae contra analogiam et pro ea dicenda sint, utramque partem quam firmissime defendere non solum licebat, sed necesse erat; postremo autem suum pronuntiauit iudicium idque conprobauit ualidissimis argumentis, quo facto neque ipse incertus inter utrumque fluctuari uidebatur, et lectores quid de his rebus existimandum sit discebant. nimium uero Varroni tribuimus, si eum in illo opere alterum, alterum in hoc defendisse in morem sophistarum putamus, sed eandem sententiam ubique tueri debuit, nisi forte pluribus praeterlapsis annis antea se errauisse intellexit, quod cum posterioribus demum uitae annis his quaestionibus studuisse uideatur, 137 et certos auctores tamquam duces in plerisque sibi sumpserit, non ita ueri est simile. nihilo minus in prioribus libris formas declinationesque quatenus analogiae aut respondeant aut repugnent considerasse, in his contrariam uiam persecutus esse uidetur, si titulos spectamus. in utroque igitur opere unam earum quaestionum, quas in libris de lingua latina generaliter exposuit, accuratius tractauit, qua ex re quanti momenti et Varroni et aequalibus eius hae res fuerint intellegitur.
Superest ut uno uerbo tangam perpaucas relliquias, quarum sedem indagare non contigit. ablatiuum Varro teste Diomede (fr. 111) casum sextum uel latinum adpellauit. curculionem pro gurgulione per antistoichon uel antithesin (cf. Char. p. 279, 16. Diom. p. 442, 28) dictum esse (fr. 112) uoluit.
Hae sunt relliquiae quas probabiliter libris grammaticis tribui posse arbitror. nemo enim hic talia expectabit, qualia Gellius habet (IIII 16, 1. cf. Don. in Ter. heaut. II 3, 46) Varronem genetiuos senatuis fluctuis domuis similia uel (V 21, 6) formas pluria et conpluria probasse. sciens etiam ut Isidori ita omnes neglexi reliquas etymologias, quas huc pertinere non certo constabat, qualia sunt ut paucis exemplis defungar: ualuae sunt, quae reuoluuntur et se uelant (Seru. in Aen. I 449), amoena quasi amunia hoc est sine fructu (Seru. Aen. VI 638. cf. thes. nou. lat. in Mai class. auct. VIII p. 5) freni a frendere dicti (Seru. Aen. VIII 230), hilum Varro ait significare medullam eius ferulae quam graeci asphodelon uocant, et sic dici apud nos nihilum, quomodo apud graecos oude gru (Isid. orig. X 1, 85. XVII 9, 95). prorsus praeterea contempsi testimonia ficticia et aut neglegentia aut stupore deprauata, quorum quaedam protulisse exempla satis sit. ut uix crederes apud Nonium u. protinus p. 376 haec uel protinam uel protinus continuationem uel praeteritae uel futurae longitudinis eadem esse ac protinam 138 a protinus continuitatem significans nisi ipse adscripsisset librum de l. l. VII (107 p. 385), ita diu quaesiui, unde haec explicatio esset scholiastae qui dicitur Cruquiani ad Horat. epist. I 2, 28 Varro nebulones uocat obscuro loco natos, donec in hunc Columellae locum (VIII 16, 4) incidi: itaque Terentius Varro nullus est inquit hoc seculo nebulo ac rhinton, qui non iam ducat nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus an ranis frequens habet uinarium, quae excripta sunt, si tale quid excribere dicere fas est, ex Varronis rer. rust. III 3, 9: quis contra nunc rhinton non dicit, sua nihil interesse, utrum iis piscibus stagnum habeat plenum an ranis? primae in hac re deferendae sunt Pomponio Sabino et Cynthio Cenetensi in conmentariis Vergilianis, quos primo obtutu singularibus fontibus usos esse putares, deinde neglegentiae has copias deberi intellegis. Varro scribit de l. l. V 72 p. 77: Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, a nuptu id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia Neptuni a salo. inde effecit Pomponius ad Verg. Aen. I 125 p. 236 ed. Bas.: Varro ait Neptunus dicitur a neptu id est optione, quod ut coelum nubes, ita mare terras obnubuit. declinatur neptus tus tui. eius sacrificia dicuntur salatia a salo. e Varronis (V 73 p. 78) uirtus ut uiri uis a uirilitate primum fecit Cynthius (ad Aen. V 344 p. 112) uirtus a uiriditate, deinde uirgo dicitur a uiriditate (ad Aen. VI 45 p. 128 cf. VII 72 p. 162). Pomponius (ad Geo. I 166 p. 78 ed. Bas.) habet: mystica dicuntur a mysterio, ut inquit Varro, ad eundem uersum Seruius: uannus: legimus tamen et uallus secundum Varronem (de l. l. V 138 p. 141. rer. rust. I 23, 5. 52, 9), quod idem nihilo minus significat. mystica autem Iacchi ideo ait (Vergilius), quod Liberi patris sacra ad purgationem animae pertinebant, et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut uannis frumenta purgantur, quem quam egregie interpretatus sit Pomponius uides. sed nolo coaceruare plura eiusdem generis.
1 1) cf. praeter libros de re rustica de antiquitatum libris Angustini de ciu. del VI 3, fr. antiquitatum human. lib. XX ap. Non. quadrifariam p. 92, fr. de uita populi Romani lib. I ap. Non. uictuis p. 494.
3 2) Hoc loco haec tetigisse et contrariam rationem Alexandrinorum et stoicorum significasse satis est. qua in re quanti momenti ad studia grammaticorum philosophorum inuenta fuerint, me non fugit. sed haec ut omnia longiora praetermittenda erant.
3) cf. A. Nauck Aristoph. Byz. fragm. p. 267. Charisii locum p. 116 specialis (analogia) est, quae spectatur nunc in rebus nunc in dictionibus (Christ münchn. gel. anz. 1859 p. 221 e Donatiano, rationibus cod. Neap.) occupata; cui Graeci modum istius modi condiderunt analogia estin sumplokê logôn akolouthôn en lexei. huic Aristophanes quinque rationes dedit uel ut alii putant sex; primo ut eiusdem sint generis de quibus quaeritur, dein casus, tum exitus, quarto numeri syllabarum, item soni uereor ut recte Curtius Wachsmuth meus de Cratete Mall. p. 11 explicuerit. genus enim etiam in Varronis loco quem confert X 21 p. 556 ex Ed. Luebberti emendatione (thes. V quaest. pontif. adn.) id est quod M. Terentius interdum sexum uocat. casus autem licet a Varrone nonnunquam generaliter positum sit, a Romano multo posteriore nec indocto scriptore, cui haec Charisius debet, hoc modo usurpari non potuit si intellegi uoluit. reliqua cum generalia sint et Varro quoque l. s. de nominum tantum analogia loquatur, nullam dubitationem mouent, de eadem (cf. Varr. de l. l. VIII 13 p. 401) Aristophanem egisse; quod si huius disciplinae progressus spectas, non nullius momenti est.
4 4) De singulis Tryphonis libris recte iudicauit A. de Velsen l. l. p. 24 sq. Qui praeterea de his rebus scripserunt post Varronis, immo Apolloni tempora uixerunt, ut de Herodiano (cf. Michael Syncellus in Bachmanni anecd. gr. II p. 424 cl. E. Egger Apoll. Dyscole p. 234) taceam, Telephus Crateteus, qui teste Suida peri suntaxeôs logou Attikou biblia ε' edidit, post Augustum floruit (cf. Preller ztschr. f. alterthw. 1837 p. 499) et L. Veri praeceptor fuisse uidetur (Iul. Capitol. Veri 2. Ebert dissert. Sic. I p. 147), et Arcadius Antiochenus, Herodiano inferior (Choerob. Bekk. anecd. gr. III p. 1193), qui peri suntaxeôs tôn tou logou merôn scripsit. reliqui praeter Byzantinos grammaticos (de quibus Egger l. l. p. 234. 265) rhetores posterioris aetatis erant, ut Gaianus Arabs Theon Alexandrinus Pausanias Caesariensis (Suid.), qui uestigia Dionysi Halicarnasensis et auctoris libri peri hupsous, qui duos libros peri suntaxeôs conposuit, ( p. hupsous 39, 1) sequebantur.
6 5) In his secutus sum Porphyrium ap. Amm. in Arist. p. herm. p. 104b Br. et Apoll. d. synt. I 8 p. 31 B. III 32 p. 299. de pronom. p. 146. cf. Lucian. uit. auct. 21. R. Schmidt l. l. p. 64. Prantl l. l. p. 439 sq. Steinthal l. l. p. 298. Suidas u. sumbama nescio quem exscripsit non accuratius quam u. katêgorêma Laertium Diog. VII, 63 sq., in quo ipso lacunam esse diu intellectum est. Priscianus uero 7 XVIII 4. II p. 211 H., qui quidem locus tam turbatus est, ut neque a librariis ita corruptum neque a scriptore rem tam male perspectam esse, sed lectorem eumque non optime doctum haec adiecisse crediderim, ita scribit: et sciendum quod has quidem constructiones quae per nominatiuum absoluuntur, stoici axiômata uel sumbamata, id est dignitates uel congruitates, uocabant, ut ego Priscianus scribo, Apollonius ambulat, Plato philosophatur, illas uero quibus transitiones ab alia ad aliam fiunt personam, in quibus necesse est cum nominatiuo etiam obliquum aliquem casum proferri, parasumbamata dicebant, hoc est minus quam congruitates, ut Cicero seruat patriam, quando uero ex duobus obliquis constructio fit, asumbama id est incongruitatem dicebant ut placet mihi uenire ad te, siue nominibus ipsis tamen seu uerbis hoc exigentibus. uides hic non solum axiomata et sumbamata confundi, uerum etiam transitiua uerba (de genere loquendi cf. XIII 23 p. 15 H.) cum nominatiuo et accusatiuo, quae axiomata sunt, parasumbamata dici. praeterea tertiae constructionis, quando ex duobus obliquis fit, exemplum nullo modo aptum est, expectares pudet me illius, uel tale quid. ceterum dummodo tali loco aliqua fides habenda esset, a quibusdam stoicorum asumbama quod ab aliis elatton ê parasumbama dictum est, quod eo est incertius, quia appellatio pessime in rem quadrat.
9 6) Praeterea Dionysi loco euincitur, et illos Chrysippi libros de rhetorica non egisse (rhetoricam uero stoici ad dialecticam referebant L. D. VII 41), et si Dionysium bene elegisse credimus quod in conscribendo opere adhiberet, in aliis quoque libris hanc a Chrysippo esse neglectam, quod in plerisque factum esse index ille confirmat Laertianus.
7) Non recte L. Krahner de Varronis philos. p. 3 Ciceronem illius libro de philosophia (Augustin. l. l. XVIIII 1, 1) usum esse et academicorum sententias illius uerbis introduxisse sibi persuasit. nam primum si res ita esset, Cicero Acad. post. I 1, 3 dicere non potuit quaero cur cum multa scribis genus hoc praetermittas, de rebus philosophicis loquens; deinde Varro apud Ciceronem I 2, 8 saturas laudationes antiquitatum prooemia perhibet, nihil de philosophico quodam libro memorat; denique nonnisi ita fere ut l. l. I 2, 4 sq. Varro exponit de philosophia et his rebus latine scribendis re uera cogitauit, aptus erat cuius exemplo Cicero ciues suos meliora edoceret. accedit, de quo optime A.B. Krische ueb. Ciceros Acad. in Goetting. stud. 1845 p. 175 iudicauit, quod fragmentum ex illo Varronis libro ab Augustino seruatum libro Tulliano de finibus quinto respondet, post annum igitur 709 scriptum esse oportet (cf. N. Madvig praef. Cic. de finib. p. LVIIII).
11 8) Verba sic leguntur in codice Florentino quantum sciamus propter eorum qui dicuntur sunt declinati casus, uti is qui de altero diceret, distinguere posset cum uocaret cum daret cum accusaret, sic alia eiusmodi (Sp., eiusdem F) discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt. sine controuersia sunt quinque. legendum propter eorum qui dicunt naturam (DICVNTVR pro DIC=NATVR=.), cum haec superioribus 14 p. 402 respondeant in sua discrimina declinantur (nomina) aut propter ipsius rei naturam de qua (quo F) dicitur, aut propter illius, qui dicit. propter ipsius rei discrimina aut ab toto aut a parte e. q. s., quo loco breuiter tractato ad alteram declinationum causam, illius qui dicit naturam transit, aliter statuit G. Schoemann l. s. p. 13 n. 2. secuntur haec quis uocetur ut Hercules, quemadmodum uocetur ut Hercule, quo uocetur ut ad Herculem, a quo uocetur ut ab Hercule, cui uocetur ut Herculi, cuius uocetur ut Herculis. mirabere non quinque sed sex casus proferri, 12 quod eiectis uerbis a quo uocetur ut ab Hercule tollere uoluerunt, sed haec omnia expellenda sunt. primum enim haec casuum explicatio nulla ratione cum altera cum nocaret, cum daret, cum accusaret coniuncta et a Varrone aliena et per se absurda est, deinde hoc loco non de eo qui uocetur agi debuit, sed de eo qui vocet, propter cuius naturam casus declinati sunt, denique duplex haec casuum enumeratio ab hoc loco quo breuissime summam rerum perstringit abhorret.
13 9) Varronem plerumque graecos scriptores secutum esse iam perspexit, licet rem immodice auxerit, Christoph. Mylaeus, qui de scribenda uniuersitatis rerum historia (Basileae 1554) libro quinto (p. 271) sic scribit 'conuertendis autem graecorum literis iustum ocium delegit similitudine studiorum cum M. Tullio coniunctus M. Varro, a quo nullum in omni uarietate doctrinae praetermissum est argumentum' e. q. s.
14 10) In hoc loco scribendo L. Spengelium de emend. rat. libr. Varr. de l. l. p. 9, qui olim de eodem loco in Iahni annal. 1834 p. 7 egerat, secutus sum praeterquam quod simplicius uidebatur e codicis uerbis similis res dissimilibus uerbis et dissimilibus similes esse uocabulis notatas id quod supra posui efficere, quam quod Spengelius uoluit [similis] res dissimiles similibus uerbis, et dissimilibus similes 15 esse [uocabulis] notatas. addo quod IIII libros (cod. lei libri) Laerti Diogenis codicibus in indice librorum Chrysippeorum (VII 192) confirmatur. habet enim, ut mecum communicauit Curtius Wachsmuth, cod. Burbon. 253 saec. XII peri tês kata lexeis anômalias pros dion a b g d, cod. Laurent. plut. 69, 35 peri tou kata tas lexeis anômalias pros diôna a b g d, cod. Menagii a b g, Ionsius hist. phil. II 8, 2 coniecit sigma' e Varrone ubi olim sex libros legebatur.
11) Cic. Brut. 56, 205: 'fuit L. Aelius omnino uir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis antiquitatisque nostrae et in inuentis rebus et in actis scriptorumque ueterum litterate peritus. quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, uir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et illustrioribus litteris explicauit. sed idem Aelius stoicus esse uoluit, orator autem nec studuit unquam nec fuit.'
16 12) Episcopi Hipponensis enim hoc opusculum esse demonstrauit Prantl l. l. p. 666, quamquam id C. F. Webero proleg. in Augustini art. gramm. p. 1 non persuasisse uidetur. addere potuit in libro de magistro quem patrem breui post illud scripsisse constat (cf. Augustin. retract. I 12) nonnulla recurrere quae in illo libello leguntur ut V 12. 16. Tom. I p. 679. 682 ed. congr. S. Maur., unde apparet dialecticam illic expositam re uera Augustinum amplexum esse.
17 13) Apud Varronem recurrunt ueriloquia urbis V 143 p. 145 horrei V 106 p. 109 putei V 25 p. 41. uiolentum apud Augustinum a ui, ab eodem uis uiolare VI 80 p.256, et ab eodem per gradus quosdam apud ilium uinculum uimen uitis uietus, ab ipso uis V 62 p. 68 uincire uinclum uiere, V 37 p. 38 uinum, ab hoc uitis deriuatur (de postremis cf. Donat. in Ter. Eun. IIII 4, 21). solius uiae origo, quod V 35 p. 37. de re rust. I 2, 14 a uehendo ducitur, non respondet; talem inconstantiam autem nemini antiquorum grammaticorum non excidisse inter peritos constat, de Varrone cf. Mueller praef. Varr. p. VII. quae praeterea apud Augustinum occurrunt lucus bellum foedus e. q. s. in libris nostris non explicantur.—Breuiter moneo locum V 22 p. 31, qui multos uexauit, nuper Ludouicum Oxé de Varr. etymolog. quibusd. p. 22, et in codice ut tradunt ita legitur Vias quidem iter, quod ea uehendo teritur, iter iterum, actus quod agendo teritur e loco s. s. V 35 p. 37 illuc inlatum et quodammodo uicinis etymologiis accommodatum esse, quod neminem uidisse miror.
18 14) August. l. l. p. 48E: 'ea quae una defintio potest includere uniuoca uocantur: illius autem, quae sub uno nomine necesse est definire diuerse, aequiuoci nomen est'. p. 49C: 'haec sunt igitur uniuoca, quae non solum nomine uno, sed una etiam eiusdem nominis definitione clauduntur, quamuis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possunt.' Mart. Capella IIII 355 p. 103 sq. 'aequiuocum est quando multarum rerum unum est nomen, sed non eadem definitio, ut leo ... uniuocum est, quando duarum uel plurium rerum unum nomen est et definitio.'
15) Cassiodor. de artib. et discipl. liber, p. 536b Garet: 'dialecticam uero et rhetoricam Varro in nouem disciplinarum libris tali similitudine definiuit: dialectica et rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et palma distensa, illa breui oratione argumenta concludens, ista facundiae compos copioso sermone discurrens, 19 illa uerba contrahens, ista distendens'. cf. Isid. orig. II 23, 1. a Zenone haec Varronem transtulisse Cassiod. l. l. p. 531b Sext. Emp. adu. math. II 7 alii docent, et alia in promptu sunt, quibus illud confirmetur.
20 16) Hoc moneo propter Carolum Prantl l. l. p. 667 qui id a stoicis alienum putat. Laertius autem Diogenes (VII 63) scribit: ellipê (lekta) men oun esti ta anapartiston echonta tên ekphoran hoion 'graphei'; epizêtoumen gar tis? quod cum in prima et secunda persona absolute quaeri non possit, discrimen quoddam inter has et illam fecisse stoicos sequitur.
26 17) Recte uidit O. Mueller praef. p. L. ad hos libros referenda esse, quae 'de copia uerborum' (VIII 2 p. 392. 20 p. 406) Varro promittit, eosdemque indicari 'libris qui de formulis uerborum erunt' (X 33 p. 536) quod alterum testimonium M. Hertz (philolog. klin. streifzug p. 31) de libris XX-XXV accipere maluit, quamquam e uerborum contextu ibi de declinationibus actum iri intellegitur.
18) Reliquae sunt hae: uerba quae declinantur et quae non 27 declinantur (X 14 p. 551), uerba uernacula aduenticia notha ex peregrinis nata (X 69 p. 582), analogia quam sequitur populus singuli e populo (X 74 p. 586), consuetudo qua antiqui usi sunt qua nunc utimur qua poetae utuntur (X 73 p. 585), quas omnes non aptas esse argumenti indoles et mos scriptoris in libris etymologicis conspicuus docent.
19) Duae diuisiones sese excipiunt VIII 44 p. 424 oratio secanda ut natura in quattuor partis, in eam quae habet casus et quae habet tempora et quae neutrum et in qua est utrumque. has uocant quidam appellandi dicendi adminiculandi iungendi. appellandi ut homo et Nestor, dicendi ut scribo et lego, iungendi ut et et que (M. utque F), adminiculandi, ut docte et commode. quae diuisiones inter se non congruunt, iungendi enim et adminiculandi partes ambae nec casus nec tempora habent. secundam diuisionem Varro debuit philosophis a Prisciano (XI 6. I p. 511) indicatis: quibusdam philosophis placuit nomen et uerbum solas esse partes orationis, cetera uero adminicula uel iuncturas earum, quomodo nauium partes sunt tabulae et trabes, cetera autem id est stuppa et claui et similia uincula et conglutinationes 28 partium nauis, non partes nauis dicuntur. quarum altera parte eique coniunctis quae non exscripsi, num Ammonium (in Aristot. p. herm. p. 99a Br.), aequalem sibi scriptorem inpugnauerit an tritam eo tempore quaestionem tetigerit, incertum est. uerisimile autem est philosophos illos peripateticos fuisse uel in hac re cum eis facientes. Aristotelis (cf. Steinthal l. l. p. 257) sententiam Dio excoluit (VIII 11 p. 400) quorum generum declinationes oriuntur, partes orationis duae, si item ut Dion in tris diuiserimus partes res quae uerbis significantur: unam quae adsignificat casus, alteram quae tempora, tertiam quae neutrum. de his Aristoteles orationis duas partes esse dicit, uocabula et uerba, ut homo et equos, et legit et currit. hanc igitur diuisionem Dionis (qui num academicus ille fuerit quode Elink Sterk de paraplerom. symb. litt. belg. VIII p. 9 disseruit nescio) cuius pars tertia quae neutrum habet in duas partes iungendi nimirum et adminiculandi discribitur, quae itaque paullo magis est explicata, secundam Varronis esse censeo. Sed etiam prima Varronis diuisio orta est ex Dionea, adiecta parte quae utrumque habet. quare, quamuis non prorsus accurate, tamen non ita neglegenter (cf. Schoemann l. l. p. 14) Varro locutus est, cum has ad quattuor partes generales non ad proxime antecedentes singulas referret.
20) Vt hoc melius intellegatur simulque aequabilitas librorum VIII et VIIII nec in editis exemplaribus nec in O. Muelleri dispositione satis conspicua oculis subiciatur, eos breuiter hic conposui. respondent sibi haec
VIIII | VIII | |||
1-6 | praefatio | 1-24 | ||
7 | dispositio sequentium | 25 | ||
8-35 | consuetudo—ratio | |||
36-39 | A. pars generalis. 1. praefatio |
|||
40-44 | 2a de similitudine |
39-43 | ||
45 | 2b analogia ubique aut nusquam |
37-38 | ||
46. 47 | 2c de delectatione |
31. 32 | ||
29 | 48 | 2d de utilitate |
26-30 | |
lacuna | 49-54 | 2e analogiae leges |
33-36 | |
55-62 | 3a declinatio sexus |
46. 47 | ||
63-69 | 3b decl. multitudinis |
48 | ||
70 lacuna |
3c decl. casualis (in uniu.) |
49 | ||
B pars specialis. dispositio |
44. 45 | |||
I uerba iungendi adminic. |
lacuna in fine libri | |||
lacuna | II 1 articuli |
50. 51 | ||
2 pronomina |
lacuna in fine libri | |||
lacuna | 71 | 3 uocabula. a. decl. nominandi |
52-62 | |
72. 73 | 3b decl. augendi |
75-78 | ||
74 | 3c decl. minuendi. |
79 | ||
75-88 | 3d decl. casualis (de sing.) |
63-74 | ||
89-94 | 4 nominum decl. |
80-84 | lacuna quae reliqua deuorauit |
|
95-110 | III uerba temporalia |
Vides partem generalem (A) libri VIIII eidem in VIII ita respondere ut praemissis quibusdam de consuetudine et ratione reliqua inuerso ordine sequantur, sed disputationem de analogiae legibus (A 2e) libro VIIII grauiorem et pluribus tractandam ibi in fine huius partis positam esse. expositionem uero de sexu numero casu (A 3) in libro VIII principio partis alterius positam, in libro VIIII ubi lectores e libro octauo extremo nouerunt (cf. Mueller p. XXXXVI) praeter nomen et uerbum analogias non esse (cf. VIII 9 p. 398. X 79 p. 588) priori parti statim esse addita. Altera pars (B) ab eadem in libro VIII eo discedit ut quae minoris momenti sunt, aut praemittantur, ut particulae (I) et articulis adiecta pronomina II 2 (hoc autem factum esse apparet ex eo quod deinde nusquam memorantur) aut inter grauiora interponuntur, ut declinatio augendi et minuendi (II 3b. c). Lacunae autem, quas inter paragraphos 48 et 49, 70 et 71 subtili usus iudicio Mueller indagauit, in eodem codice ortae sunt, quo transpositio V13 p. 33 sq. facta est (cf. Spengel ztschr. f. alterthw. 1846 p. 142. ueb. d. kritik d. buech. de l. l. p. 10); in hoc enim quae leguntur VI-41 p. 40 quinque explebant folia, quorum singula circiter MMCCCXXXX litteras conplectebantur (Spengeli in hac re editione usus sum), quae uero leguntur IX 49 p. 490-70 p. 508 circiter I*C*CMDCCCC litteras conprehendunt, tribus igitur illius codicis foliis (MMCCC litterarum) scripta erant.
30 21) Hic enim scribendum esse cape unde accipe sed hoc in proximis libris (proximo libro F) retractandum mecum censebis, si hoc de libro octauo dici non potuisse Varronemque constanter ad 'libros' plurali numero lectores relegare et saepissime in his libris uocabulorum exitus corruptos esse reputaueris.
31 22) Laudat Plinius librum XI p. 131, 18. 141, 30 (cf. Schottmueller l. l. p. 41). p. 142, 21, librum XIII p. 105, 14. p. 139, 15, librum XXII p. 142, 20. praeterea e Plinio fluxit locus p. 106, 2 (cf. Schottmueller p. 43), quem in libri de l. l. octaui ea parte quae intercidit fuisse uidit O. Mueller praef. Varr. p. XXXXVII. ex eodem Plinio librum XI hausisse Romanus p. 80, 3 cl. Pompei p. 154 Char. p. 37, 13 uidetur. restant loci p. 58, 17 (de l. l. V 18 p. 131) 73, 10 ad Cic. V. (108 p. 111) 104, 13. 104, 28 ad Cic. VIII (54 p. 130) p. 105, 14 ad Cic. XIII quos Plinio Romanum debere demonstrari nequit.
35 23) Vno Plauti (mil. gl. 271) loco in codice Ambrosiano Philocomasii custos legitur, ubi tamen Ritschelius Philocomasio custos (cf. 1431) cum reliquis libris maluit; quem locum mihi significauit Carolus Zangemeister.
36 24) Etymologias in hoc Lactanti libello obuias cur non ad libros de l. l. rettulerim, quamuis cap. V libri ad Ciceronem laudentur, nunc accurate exponere longum est. uerbo moneo omnes ad hominum membra pertinere et cum artissime inter se cohaereant cum loco cap. 12 (cf. Censorin. de die nat. 6, 1) ad Tuberonem de origine humana (cf. Censorin. 9, 1. Ritschl de Varr. logist. p. XI) referendas esse.
39 25) Vsus est loco VI 20 p. 201 (roem. chronol. p. 235. p. 16) ubi in codice Vinalia rustica a. d. XII kal. Septembr. agi dicuntur, quod male correxit Augustinus in a. d. XIIII kal. Sept., qui in fastis correctis illi respondebat. idem quamquam intellexit L. Pontedera antiq. lat. graec. enarr. p. 317 nugis a uero abduci se passus est; nihilo minus praeclare eum rem demonstrasse iudicauit I. G. Schneider uita Varr. in script. rei rust. I 2 p. 230.
41 26) Maiore cum specie ueritatis sane inconstantiam terminorum doctrinaeque grammaticae incongruentiam protulisset, quae tamen nil demonstrant nisi parum definitam ac rudem illo tempore linguam latinam in rebus grammaticis fuisse et in diuersis librorum partibus diuersos auctores secutum esse Varronem securum de praeceptorum discrepantia.
43 27) Inpeditius est iudicium de sequentibus uerbis, quae nec cum reiectaneis nec cum antecedentibus coniunctione sic coniungi potuerunt, cum ne minima quidem similitudo inter illa et haec intercedat. praeterea suspitionem mouent praeterita, ut dixi, non nisi hoc loco obuia et iam ab Henrico Stephano Varrone indigna iudicata quasi quicunque metuit, etiam tremat. sed caue ne haec quoque praeter uerba tremuisti timuisti ab interpolatore orta existimes, nam ille suam doctrinam e Varrone hausit, talia autem nusquam leguntur, et non sunt ueriloquia a mente ducta, quae illum adamasse uidimus. uereor autem, ne interpositis illis nugis quaedam exciderint. cum enim transitus a reminisci comminisci uerbis ad tremorem nullo addito uerbo durior uideatur, quam quem in tali etiam scriptore feras, sic illud fortasse ad omissa quaedam spectauit et uerba cum sequentibus coniungenda sunt: sic quod frigidus timor, tremor dictum a similitudine uocis, quae tunc cum ualde tremunt apparet.
44 28) Nihil ex silentio in Ciceronis epistulis effici monuit L. Roth leben d. Varro p. 25.
45 29) Quod negauit O. Mueller praef. Festi p. XXX n. uid. contra eam disputantes Lachmannum l. l. Spengel l. l. p. 21. C. Lachmann Vitruui conmotus testimonio, existimauit statim post Varronis mortem opus, quod scriptor non prorsus perpolitum reliquisset, editum esse et hoc nixus fundamento singulari modo textum tractauit, de quo optime iudicat Spengel l. l. p. 21 sq.
30) Aliter placuit L. Mercklino in indice lect. Dorp. 1858 cui mirum inscripsit titulum 'de tralaticio Varronis scribendi genere' p. 9 sq.
46 31) Apud Ouidium nonnulla e Varrone translata inuestigasse sibi uisus est R. Merkel proleg. Ouid. fast. p. CVI.
47 32) Nonnullis enim locis (Gell. XVIII 12, 8. Aero ad Horat. art. poet. 202. Rufin. l. s. s.) laudantur libri de lingua latina ad Marcellum, ad quem libros de sermone latino scriptos esse Gellius (XII 6, 3. 10, 4) tradit. praeterea apud Gellium (XII 10, 4) et Charisium (p. 241, 27) legimus de latino sermone, sed uterque aliis locis (Gell. XII 6, 10. XVI 12, 7. Char. p. 103, 26. 124, 13. 126, 22. 135, 18. 205, 15) eundem quem Hieronymus ordinem tuetur.
48 33) cf. I. C. Ernesti lex. technol. lat. rhet. p. 354. L. Doederlein lat. synon. u. etymol. IIII p. 22. Cic. orat. 20, 67. 23, 79. 45, 154. de orat. III 11, 42. ad Herenn. III 13, 23. Quint. inst. or. VIII 3, 40 sq. cl. 3, 15 sq.
50 34) Quod caput non suo loco legi recte iudicauit L. Spengel allg. schulzeitung 1832 II p. 285.
51 35) Serui uerba p. 526 § 6 sunt haec: 'Est autem forma acuti accentus ... uerbum hic non id intellegendum cui proprie grammatici tempus cum persona dicunt accidere sed accipiendum generaliter pro qualibet parte sermonis ut est a Vergilio (Aen. VIII 404) dictum ea uerba locutus et nobis mos est dicere uerba aliquem fecisse, cum omnem orationem uolumus intellegi'. quibuscum cf. Quint. inst. orat. I 5, 2: 'uerba nunc generaliter accipi uolo, nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium (art. poet. 311) uerbaque prouisam rem non inuisa sequentur, alter in quo est una pars orationis lego scribo'.
52 36) Seruius § 16 p. 530: 'Accentus proprie qualitas syllabarum hoc est indicium tempora syllabarum, naturam positionemque significans. sunt enim tres: acutus grauis inflexus. hi a graecis prosôdiai dicuntur. ergo in hoc cognoscere debes, quaenam (quoniam cod.) littera uocalis capit (facit cod.) accentum secundum ordinem syllabarum cuiuslibet partis orationis primo loco, secundo uel tertio.
37) Laert. Diog. VII 55. sôma d' estin hê phônê kata tous stôikous hôs phêsin Archedêmos te en tê peri phônês kai Diogenês kai Antipatros kai Chrusippos en tê deutera tôn phusikôn. pan gar to poioun sôma esti, poiei de hê phônê prosiousa tois akouousin apo tôn phônountôn. VII 135. sôma d'esti, phêsin Apollodôros en tê phusikê, to trichê diastaton, eis mêkos eis platos eis bathos touto de kai stereon sôma kaleitai. cf. Stob. ecl. phys. I 15 p. 340. 350 Heer.
53 38) Ita scribendum est. nam neque hoc loco Wasii buccinarum nec paullo inferius Vindobonensium cithara auditur quia idoneum est. tibiae, quae uox etiam infra p. 533 tiuia (correctum ex uita) scribitur, in bis rebus ubique conmemorantur, et Varro hoc loco notissimorum organorum musicorum exemplo demonstrare uolt, quid sonus medius sit. mesê autem primitus nominabatur media chorda heptachordi eiusque sonus (Varr. de l. l. X 46 p. 571. cf. fragm. post Censorin. 12, 3 p. 90 Iahn. R. Westphal harmonik u. melop. d. griech. p. 84 sq.), postea erat certa notula musica cuiusuis organi, quamquam iam in octachordo nondum media erat, ut aut metuam ne nomen magis quam rem Varronem respexerit, aut hic quoque uestigia singularis neglegentiae Seruianae notandae sint. noli autem mirari quod tam audacter illa quae in illum qui mutaui; in archetypo enim e quo codex Lauantinus descriptus est uerba admodum breuiata legebantur, unde uerborum exitus saepissime corruptos esse adnotatio nostra critica docet. num autem in extremis uerbis recte Varronis mentem adsecutus sim qui rei musicae me peritiores sunt uideant.
54 39) Eadem quae Glaucus Samius prosodiis prioribus dederat nomina recurrunt in fragmento quod ex eodem fonte, Herodiano ut uidetur, atque Arcadii qui dicitur liber uigesimus fluxit et secundum codicem Parisinum 2603 a Goettlingio ad calcem Theodosii p. 202 sq. editum est. ibi leguntur haec: hê prosôdia oun phêsi tasis esti phônês poia, êgoun poiotêta tina echousa; ê gar epitetamenê estin ê aneimenê ê mesê, toutestin ê oxutonos ê perispômenos. extrema uerba excerptoris stupiditati tribuenda esse prioribusque nullo modo conuenire adparet, cf. Georg. Choerob. I p. 17 Gaisf.: hoi gar kurioi tonoi tôn lexeôn duo eisin hête oxeia kai hê perispômenê; hê gar bareia ouk esti lexeôs tonos alla sullabês.
55 40) Recte p. Langen in Fleckeiseni annal. 1859 p. 49 (cf. eundum de gramm. lat. praeceptis quae ad accentum spectant p. 6 sq. Lucianum Muellerum de re metr. poet. lat. p. 373) hunc locum corruptum esse uidit, sed ex ineptis uerbis inepta conligere quam emendationem 56 periclitari maluit. idem pauca tantum e Varrone Seruium hausisse contendit, e cuius opusculo num Varro flexam prosodiam statuerit perspici non possit. quorum alterum tota nostra disputatione refutatur, illud breuiter hic refellendum est. uerba § 21 p. 530 in eadem opinione et Varro fuit ad Tyrannionis opinionem quattuor prosodias esse spectant, nam alia Tyrannionis opinio non profertur, quare non uideo quid his verbis dictum sit, nisi easdem quattuor prosodias, itaque flexam quoque Varronem probasse nec quid neglegentia in re tam plana peccare potuerit intellego. manifestior alter locus est (ceterum Varro e. q. s.) de quo modo egi. quod enim ex tribus Glauci prosodiis quae uni flexae respondent duae tantum examinantur id fortasse Serui peccatum. largiamur uero hic non modo aliquid desiderari, sed de ipsa nêtê (ea uoce, quae quamquam male scripta aliter uix legi potest, quamnam uocis modulationem Glaucus significauerit obscurum est; nêtê in musica summus systematis sonus, in octachordo quam nos dicimus octave est cf. Westphal l. l. p. 84 sq.) Varronem agere, ut Langen uoluit; tum ipsa prosodiae huius descriptio docet, motum quendam in utramque partem ei tribui, nam hanc mutationem, quam H. Weilium et L. Benloewium théor. gén. de l'accent. lat. p. 14 dubitanter protulisse miror, nemo inprobabit qui de his rebus iudicare didicit. talis uero motus nec acutae nec graui nec mediae adscribi potuit sed soli flexae quam omnes fere grammatici (cf. Aristoph. Byzant. Pseudo-Arcadii p. 202 Schm. Diomed. p. 431, 6 K Prisc. de accent. II p. 520, 2 K. al.) ex acuta et graui constare dicunt quare si Varro hoc de quadam prosodia scripsit, utrum eam nêtên an perispômenên nominauerit nihil refert, re uera flexa erat.—Ceterum cf. de Serui opusculo et rebus ibi tractatis Weil et Benloew l. l. p. 5 sq. W. Corssen ausspr. uocalism. u. betong. d. lat. II p. 202 sq.)
41) Weil et Benloew l. l. p. 13 uerba § 23 p. 533 media quae 57 inter duas quasi limes est et infra § 24 p. 533 inter has est mesê, latine media, quia limes est per quam duae supradictae ultro citroque commeant ita intellexerunt, ut syllabas quae inter acutas et graues interpositae essent cum media prosodia efferri putarent. de talium syllabarum accentu nihil quantum e Seruio conligi potest a Varrone traditum, quem mediam altitudinem tantum sonorum spectasse idcircoque mediam inter grauem et acutam posuisse eamque utriusque quasi conpitum (§ 21 p. 531) duxisse uidimus. sine dubio media in quibusdam syllabis audiebatur sed ex opusculo nostro quae fuerint non patet. Langen l. l. p. 63 hoc inuentum Gallorum recipit indeque cum haec doctrina ueritati repugnet, ipsam disputationem Varrone indignam esse efficit.
42) cf. Aristoxeni elem. harm. I uel potius peri archôn 1 p. 18 Meib. (cf. Porphyr. ad Ptolem. harm. l. l. p. 257. G. L. Mahne diatr. de Aristox. p. 179 n. Westphal l. s. s. p. 41 sq. p. Marquard de Aristox. Tarent. el. harm. p. 33 sq.) legetai gar dê kai logôdes ti melos, to sunkeimenon ek tôn prosôdiôn, to en tois onomasi. phusikon gar to epiteinein kai anienai en tô dialegesthai. Aristid. Quint. de mus. I p. 8 Meib.: tasis de esti monê kai stasis tês phônês. tautês de eidê duo anesis te kai epitasis. anesis men oun estin hênika an apo oxuterou topou epi baruteron hê phônê chôrê; epitasis de hotan ek baruterou metabainê pros oxuteron. ek dê toutôn ta genomena to men barutêta to de oxutêta prosagoreuomen. cf. Sext. Emp. pros mous. p. 756. 9 Bekk. Mar. Vict. IIII 2, 7 p. 2605 P. Dionys. Halic. de conpos. uerb. 11 p. 126 Schaef.: dialektou men oun melos heni metreitai diastêmati tô legomenô dia pente hôs engista; kai oute epiteinetai pera tôn triôn tonôn kai hêmitoniou epi to oxu, oute anietai tou chôriou toutou pleion epi to baru. ou mên hapasa ge hê lexis hê kath' hen morion logou tattomenê epi tês autês legetai taseôs, all' hê men epi tês oxeias, hê de epi tês bareias, hê de ep' amphoin. tôn de amphoteras tas taseis echousôn hai men kata mian sullabên sunephtharmenon echousi tô oxei to baru, has dê perispômenas kaloumen, hai de en heterô te kai heterô chôris hekateron, eph' heautou tên oikeian phulatton phusin.
58 43) Ita scripsi pro codicis bamborio quod Vindobonenses in bomborio a bombos ductum mutare uoluerunt. bombux praeter phalaenam illam notissimam secundum Pollucem IIII 82. Hesych. u. bombux genus quoddam tibiarum, teste Polluce IIII 70. Pseudo-Arcad. p. 213 Schm. cl. Plut. quaest. symp. VII p. 317 A pars quaedam tibiarum est, quare diminutiuum, quamquam in hac significatione (bestiola est Aristoteli hist. anim. V 19, 24 al.) non occurrit quod sciam, eodem modo ac bombux pro tibiarum parte quadam usurpatum existimo, quae pars ut Arcadius l. s. et locus noster indicare uidentur eadem erat quam graeci plerumque keras, latini cornu uel corniculum nominabant. cf. Ouid, metam. XI 16. Hor. carm. I 18, 14. C. F. Heinrich ad Iuuen. VI 314. Aristotelis metaphys. N 6 p. 1093b3 scholiastam p. 832a45 recte explicuisse uix credo.
44) cf. Theophrastum in Porphyrii conm. in Ptolemaei harmonica ap. Ioh. Wallisium op. math. III p. 243 Ho gar makroteros aulos baruteros, en hô pleion to pneuma peri ho pan hê kinêsis. multa omnino huc facientia habes in Ptolemaei harm. I 2. 3 (l. l. p. 4 sq.) et Porphyrii conmentario in libri primi capita priora III p. 191 sq.—cf. Macrob. in somn. Scip. II 4, 5.
59 45) cf. turbatam Suidae de Tyrannionibus glossam cl. W. Drumann gesch. Roms V p. 85. I. Hasenmueller de Strabonis geogr. uita p. 23 sq. I. Bernays d. dialoge des Aristot. p. 31. 150. cum uero Ciceronis epistula a. u. DCCVIII scripta sit (cf. F. W. Fischer roem. zeitt. p. 297), male correxit Suidam M. Schmidt Philolog. VII p. 365.
60 46) De Epicharmo litterarum inuentore uid. Plin. VII 192. Villoison anecd. gr. II p. 187. Bekker anecd. gr. II p. 782. Cramer anecd. Oxon. IIII p. 400. cl. I. Franz elem. epigraph. graec. p. 21. F. A. Wolf proleg. ad Hom. p. LXIII. C. I. Grysar de Doriensium com. p. 157 sq. G. Bernhardy griech. litt. II 2 p. 461.
47) Alius erat Glaucus Rheginus uel Italus, Democriti Abderitae aequalis (Laert. Diog. VIIII 38) qui scripsit peri tôn archaiôn poiêtôn te kai mousikôn (Plut. de mus. 4 cl. uit. X orat. p. 833 D). cf. R. Volkmann praef. Plut. de mus. p. XII. E. Meier opusc II p. 159.
48) De nominibus Glaucus et Glaucon uid. M. Sengebusch. diss. Hom. I p. 208. cf. Ritschl de Oro et Orione p. 3 sq.—Aristot. rhet. III 1: triton de toutôn, ho dunamin men echei megistên oupô d' epikecheirêtai, ta peri tên hupokrisin ... dêlon oun hoti kai peri tên rhêtorikên esti to toiouton hôsper kai peri tên poiêtikên; hoper heteroi tines epragmateuthêsan kai Glaukôn ho Têios. esti de autê men en tê phônê, pôs autê dei chrêsthai pros hekaston pathos, hoion pote megalê kai pote mikra kai pote mesê. kai pôs tois tonois, hoion oxeia kai bareia kai mesê, kai rhuthmois tisi pros hekaston, ut fortasse a Glauco Aristoteles mediam prosodiam transtulerit. Glauci artis meminit schol. Plat. Phaed. (p. 108 D) p. 234 Herm.: esti de kai hetera technê grammatôn, hên anatitheasi Glaukô Samiô, aph' hês isôs kai hê paroimia diedothê. cf. Zenob. II 91. hunc praue confudit scholiasta cum Glauco Chio, quem Herodot. I 25 (cf. Pausan. X 16, 1) sidêrou kollêsin inuenisse dicit. (cf. Fr. Osann anecd. rom. p. 301.)
61 49) I. A. Fabricius bibl. gr. III p. 472 unum profert Athenodorum cuius peripatous Laertius Diogenes ter quaterue adhibuit.
50) Frustra fragmenta rhetorica exceptis quattuor ex Demetrii peri hermêneias (p. 191) quaeris in fragmentorum Theophrasteorum conlectione, quam nuper edidit F. Wimmer, qui quamquam aliorum sollertia se fructum esse praedicat, ne Schmidti quidem librum I s. l. nouit.
62 51) In eo conmentario haud pauca occurrunt, quae ei particulae quam nostro opusculo peculiarem esse diximus similia (ut Aen. I 100. II 778. III 569. IIII 268. V 613 al.), in hoc uero omnia exempla e Vergilio sumpta sunt.
63 52) In libri rhetorici parte de elocutione (cf. L. Spengel nou. mus. rh. XVIII p. 492) tibias conmemorari posse non prorsus negem. illud autem quod ad accuratam disputationem spectat in libro de musica fuisse sane multo maiorem habet probabilitatem, quare transpositionem illam recipere non dubito.
64 53) De adspiratione infra disputabo.
54) In quo rerum conexu duo reliqua huius libri fragmenta fuerint difficile est dictu; fortasse de primae syllabae longitudine in fenore (fr. 62) locutus ad originem huius uocabuli ut adsolet transiit. ceterum Ludouico Mercklin d. citiermeth. d. Gell. p. 649. et Iulio Kretzschmer de Gelli fontib. p. 9 (cf. M. Hertz in Fleckeiseni ann. 1862 p. 715 sq.) Cloati Veri dictum Varroni Gellium debere negantibus adsentior. quod enim a Verrio Flacco (teste Festo u. obstitum p. 193. subuculam p. 309. molucrum p. 141 sacrima p. 318, posterioribus enim locis certissimum Vrsini supplementum; solus occurrit Cloatius u. obscum p. 189. piacularis p. 213.) saepe cum Aelio Stilone laudatus est, id in utramque partem ualet atque uter ab altero adhibitus sit non facile adfirmabis. neque e Varrone de l. l. V 102 p. 104 ubi conplura uerba latina e graeco ducta recenset, quorum quaedam a Cloatio tractata esse Macrob. sat III 18, 4. 19, 2 docet (cf. praeterea de l. l. VI 96 p. 277 cum Gelli XVI 12, 2), Varronem Cloati libris usum esse efficies, nam haec uterque ut alia mittam a conmuni auctore Hypsicrate (cf. de l. l. V 88 p. 90, M. Schmidt Philol. III p. 458. M. Sengebusch diss. hom. I p. 11 sq.) accipere potuit.
66 55) Idem consensus cum Diomede in arte grammatica uolgo Maximo Victorino adscripta et post Putschium a Lindemanno in corpore grammaticorum lat. I p. 271 sq. edita conspicuus est (cf. L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286. F. Osann beitr. z. gr. u. roem. litteraturgesch. II p. 355 sq.). quare non tam inprobabile ab eodem scriptore duas illas artes profectas esse mihi uidetur, quam Osanno l. l. p. 371, qui tamen ipse eadem apud Marium et Maximum quibusdam locis recurrere concedit cf. L. Lersch ztschr. f. alterthw. 1840 p. 116. Wentzel l. l. p. 55.
56) Has definitiones cum Aristoxeneis quem ad modum ab ipso prolatae erant prorsus conuenire non magis adfirmare uolo, quam in his Varronis ipsa uerba seruata existimo. reputa enim, omnes fere metricorum latinorum definitiones inter se pugnare et hebeti iudicio nec rebus subtiliter perceptis esse perscriptas, praeterea singulos scriptores longe a primo fonte abesse, pluribus qui eadem retractauerint interiectis auctoribus, neque sane miram tibi uidebitur Varronis doctrinam haud mediocriter deprauatam et deformatam esse. quamuis uero Aristoxeno Varronem usum esse mihi constet, omnia 67 quae in Victorini libris ex illo fluxisse Westphal (l. l. p. 91. 101. al. cf. harmonik u. melop. d. gr. p. 36 sq.) probauit Varroni tamquam ab hoc accepta tribuere nolui, quia etiam alios uelut Caesium Bassum ex illo, posteriores autem ex enchiridiis posteriorum Graecorum, qui iterum ilium hic illic adhibere potuerunt, hausisse uel certum est uel probabile.
57) I p. 49 Meib.: metron men oun esti sustêma podôn ex anomoiôn sullabôn sunkeimenon epi mêkos summetron. diapherein de tou rhuthmou phasin, hoi men hôs meros holou, tomên gar rhuthmou phasin auto, paro kai metron eirêsthai, dia to meirein ho sêmainei merizein. hoi de kata tên hulên; tôn gar ginomenôn ek duoin anomoiôn toulachiston gennômenon ton men rhuthmon en arsei kai thesei tên ousian echein; to de metron en sullabais kai tê toutôn anomoiotêti.
58) Vnde etiam adparet paullo inferius apud Victorinum (I 13,6 p. 2498), quem omnino iusto corruptiorem edidit Thomas Gaisford, 68 non inserendum esse: 'partes ergo uersus, cum ea qua non coniunctus erat parte dissoluitur, cola efficient; cum uero ea qua coniunctus erat parte absciditur particula quae diuolsa ex eo est comma dicetur, ut in illis uersus soluatur, in his caedatur'.
59) Noli autem putare ex hoc libro fluxisse quae in Diomedis libro tertio de tragoedia comoedia palliata (p. 487, 15. 488, 7. 489, 18) e Varrone leguntur (nam de satura p. 486, 8 liber quaestionum Plautinarum II laudatur). haec enim e Suetonio Diomedem sumpsissa constat (cf. A. Reifferscheid quaest. Suet. p. 370 sq. W. Christ philol. XVIII p. 161 sq.) nulloque prorsus uinculo cum reliquis uestigiis doctrinae Varronianae apud Diomedem coniuncta sunt. quae cum e libris de poematis excerpta uideantur, facile ad eosdem cum Isidor. orig. VIII 7, 3 reliqua quae de poetice poesi poemate libro nostro tribui referas nixus Varronis uerbis de l. l. VII 36 p. 325 'antiquos poetas uates appellabant a uersibus uiendis ut de poematis 69 cum scribam ostendam'. quamquam sine dubio ex libris de poematis sunt quae Isidorus l. l. habet ibidemque fortasse quae Victorinus (I 15, 1 p. 2499 p. et Diomedes (p. 473) cum his coniuncta fuisse ostendunt exposita erant, tamen non magis in dubio relinquit Victorini et Diomedis consensus eadem breuius opinor et quasi in transcursu in eo libro scripta fuisse cui omnia reliqua debent.
60) Quo nomine etiam tetrametrum dactylicum in dactylum desinentem intellegunt Seruius l. s. s. et Victorinus II 2, 33 p. 2518 P. cf. Rossbach u. Westphal griech. metr. p. 42.
61) Non inprobabiliter quidem Ritschelius l. l. p. 36 suspicatus est plura Diomedem in capite de uersuum generibus p. 506 sq. Varroni debere, sed rationibus supra expositis obsecutus in eis quae conposui acquiesco.
73 62) Ad disciplinarum librum de rhetorica Rufini testimonium refert Ritschelius l. l. p. 33, in quo quamquam eadem res paucis retractari potuit, tamen nescio an interpretatio mea probabilitatis quadam specie conmendetur.
74 63) 'Duo sunt quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciant, quorum alterum est quod graeci êthikon uocant, ad naturas et ad mores et ad omnem uitae consuetudinem accommodatum, alterum, quod eidem pathêtikon nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. illud superius come iucundum, ad beneuolentiam conciliandam paratum, hoc uehemens incensum incitatum, quo causae eripiuntur; quod cum rapide fertur sustineri nullo pacto potest'. cf. O. Iahn l. l. p. 108 sq.
75 64) De gramm. et rhet. 4: 'ueteres grammatici et rhetoricam docebant ac multorum de utraque arte commentarii feruntur. secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo quamquam iam discretis professionibus nihilo minus uel retinuisse uel instituisse et ipsos quaedam genera institutionum ad eloquentiam praeparandam, ut problemata paraphrasis allocutiones ethologias atque alia hoc genus, ne scilicet sicci omnino atque aridi pueri rhetoribus traderentur. quae quidem omitti iam uides desidia quorundam et infantia, non enim fastidio putem'. ethologias pro codicum aethiologias uel ethiologias i.e. aetiologias, quod retinere uolt W. Christ philol. XVIII p. 161, scripsit Beroaldus.
65) Idem habes apud Macrobium saturn. IIII 6, 17: 'exclamatio, quae apud graecos ekphônêsis dicitur, mouet pathos. haec fit interdum 76 ex persona poetae, nonnumquam ex ipsius quem inducit loquentem. ex poetae quidem persona est: Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae! (Verg. ecl. VIIII 28). Infelix! utcunque ferent ea facta nepotes ... (Aen. VI 823), crimen amor uestrum! (Aen. X 188) et alia similia. ex persona uero alterius Di capiti ipsius generique reseruent (Aen. VIII 484), Di talia Graiis instaurate, pio si poenas ore reposco! (Aen. VI 529), Di talem terris auertite pestem! (Aen. III, 620).
66) In exemplis autem interiectionum quae locum nostrum praecedunt nullae Varronis partes esse ostendunt Caeselli Vindicis Statili Maximi Pauli nomina adscripta.
77 67) Et totum quidem caput, retento igitur Rutili et Polybii testimonio a Varrone Gellium accepisse puto, cf. L. Mercklin d. citiermeth. d. Gell. p. 651. A. Krause uit. et fragm. hist. rom. p. 230. H. Nissen krit. untersuchgn. ueb. d. quell. d. Liu. p. 42 sq.
78 68) Vide Isidori orig. I 38, 1. 2. 3 siue adnotationem nostram ad fragmenta 65. 69. 64.
69) Locum a Probo apud Gellium VIIII 9, 9 (fr. 84) seruatum huc traxi propter singularem congruentiam cum Charisi loco p. 103, 26 (fr. 85). quare haec arte conexa et de communi origine uocabulorum caper capus (caballus) dictum fuisse credo. aliam capri etymologiam proposuit Varro de l. l. V 97 p. 99. rer. rust. II 3, 7.
70) Cum fragmenta 87. 88 de aduerbiorum formis plura in hoc libro tradita esse doceant ad eundem locum pertinere puto quae de usu coniunctionis quando Formianorum et Fundanorum (oppida ea in Latio esse scis), ubi pura latinitas cum postulet, apud Charisium ex Romano p. 111, 23 leguntur (fr. 90).—Praeterea apud Donatum in Terenti Eun. IIII 3, 7 Varro in Marcellum pro Varro in Varro ad Marcellum (fr. 82) scriptum esse conicio, quem locum Ausonius Popma (Varronis opera quae extant p. 153) incerto libro de lingua latina tribuit. de tali oratione enim nihil unquam auditum est obseruationemque quandam de obsoleta dicendi figura praesente legatis omnibus bene libro quinto aptam esse uides.
79 71) Hoc unicum uidetur fragmentum quod non Romano debuit Charisius. in codicis quidem Bernensis 123 fol. 21 excerptis legitur ut Comminianus dicit constat ergo latinus sermo, sed nihil inde efficiendum esse docet Henricus Keil praef. gramm. lat. uol. I p. XXXXVIII. Palaemonis potius est initium capitis XV (Char. p. 50), cf. A. Schottmueller de C. Plini Secundi libris gramm. I p. 20. W. Christ philol. XVIII p. 124. muenchn. gel. anz. 1859 p. 220.
80 72) Proportionis ea scripsi pro eo quod codex Florentinus habet proportione a grece (i.e. proportioñ ea graece), ex quo effecit Spengelius de emend. rat. libr. Varr. de l. l. p. 13 proportione. ea graece cf. Gell. XV 9, 4 analogon a graecis non declinari docuit idem ad Philodem. rhet. IIII col. XIII 10 in abhdlgn d. muenchn. acad. 1840 I p. 267.
73) Ibi natura plerumque significat declinationem naturalem quae 81 uoluntariae opponitur (cf. VIII 22 p. 409. X 51 p. 574), auctoritatem contra simul conprehendunt usus et consuetudo (cf. X 73 p. 585).
74) religio edidit Spalding religiosa habet Ambrosianus I, religio Bambergensis (de quo cf. C. Halm ber. d. muenchn. acad. 1863 p. 391). idem recte deleuit uel, quod in codice Bambergensi non legitur: sermo constat ratione uel uetustate auctoritate consuetudine.
75) Gelli caput e fonte graeco deriuatum esse ueri simile facit Theodosius p. 15, ubi eidem auctores recurrunt: ho de Dêmokritos kai ho Epikouros kai hoi Stôikoi sôma legousi tên phônên, hoti pan ho echei 82 energeian kai pathos, êgoun dunatai drasai kai pathein, sôma estin; hôsper ho sidêros; paschei gar houtos hupo puros, dra de eis anthrôpous kai eis ta xula kai petras; ei toinun hê phônê kai dra kai paschei sôma estin; kai dra men, hênika akouontes hêmeis ê phônês ê kitharas pros terpsin erchometha. paschei de hôs hotan phônountôn hêmôn pneusê anemos kai poiêsê hêtton akouesthai tên phônên. kai eti pan aisthêton sôma estin, hoion to xulon kai ho sidêros, ho lithos kai ta homoioa; tauta gar aisthêta eisi kai tê horasei hupopiptousin. aisthêton toinun kai hê phônê esti kai tê akoê hupopiptei; ara hê phônê sôma estin. kai eti idion tou sômatos esti to pote men auxanesthai, pote de lêgein hê oun phônê pote men auxetai pote de lêgei; ara sôma estin; epi men tôn paidiôn bracheia estin hê phônê mikrôn ontôn; auxêthentôn de megalê; lêgei de epi tôn asthenountôn. kai eti pan to antitupoun sôma estin, hôs epi tou lithou; kai gar haptomenôn hêmôn touto antitupia ginetai; tote oun ginetai hê antitupia hotan heurethê ti proskrouon; ei oun hê phônê antitupei proskrouousa tais akoais, ara sôma estin. cf. Pseudo-Galen. hist. phil. XVIIII p. 310 sq. K. Plut. de plac. phil. p. 903 A. sq. Vitruu. V 3, 6.
76) cf. Laert. Diog. VII 56: pan to poioun sôma esti, poiei de hê phônê prosiousa tois akouousin apo tôn phônountôn. lexis de estin hôs phêsi Diogenês, phônê engrammatos, hoion hêmera ... tês de lexeôs stoicheia esti ta eikositessara grammata.
85 77) Prorsus alienum hoc esse ab eo quod supra (p. 64 n. 2) in libro tertio (fr. 62) positum fuisse uidimus uix est quod moneam.
86 78) Cum uero e consensu huius loci Seruiani cum Velio Longo, e quo simul adparet Velium non ita accurate Varronis uerba reddidisse, sequatur Seruium, qui libros nostros nominatim non adfert, eos in usum suum conuertisse, ad eorundem librum quintum refero duo fragmenta apud Seruium ad Verg. Aen. VIIII 194 (fr. 86) et I 595 (fr. 89), quae perquam bene cum eo congruunt. alterum (fr. 89) neglegentius a Seruio excriptum esse conparata Suetoni et Isidori eorundem uerborum explicatione quam subieci facile intelleges.
79) Cum uero in Charisi libris praeter singulas librorum de similitudine uerborum et utilitate sermonis mentiones nonnisi libri de lingua latina et de sermone latino nominentur, hac quoque re illa ex his sumpta esse quodammodo confirmatur.
80) Etiam in principiis Scaurus cum Varrone consentit p. 2251: 'recorrigitur uero (scribendi ratio) regulis tribus: historia, originatione quam graeci etumologian appellant, proportione quae graece analogia dicitur'. historia quaerit quid auctoritas ueterum commendet et etymologia naturam uocabulorum indagare studet, ut artem rei in qua uertitur substituerit. consuetudo tantum desideratur. praue orthographiam analogiam nuncupat Mar. Vict. I 4, 1 p. 2465 P.
87 81) Quanta scientia et sollertia Cassiodorius auctores suos 'deflorauit', ostendunt misera excerpta ex Velio Longo p. 2287. non melius rem in Cornuto praestitit, quem Curtius Valerianus excripserat, id quod extrema uerba Cornuti conlata cum Valeriano p. 2289 docent. Cornuto igitur Curtius debet quae de litteris Ζ Ξ Ψ p. 2289 leguntur, quae omnia Cassiodorius in Cornuto deflorando omisit exceptis paucis de Ζ littera et lepido additamento, quod bis ponere ei non longum erat.
82) Eidem igitur operi praeter locum de deliro (Velius Long. p. 2233), quem supra excripsi reliqua quoque tribuo quae apud hos scriptores Varronis nomine inscribuntur: Velius Long. p. 2236, p. 2238 = Papirian. Cassiodori p. 2291, Cornutus p. 2284, quae obseruationes apud ceteros non repetuntur.
88 83) Quintilianus (inst. orat. I 7, 21) et Velius Longus (p. 2228) in Caesaris titulis ita scriptum fuisse tradunt.—Cum hoc loco Varro Caesarem nominet, contra Varronem a Caesare inpugnatum esse noli efficere e Pompeio ad Don. p. 233 Lind.: 'Lectum est hoc saepius praecipue apud Varronem. ille dicit, lac non debemus dicere sed lact. sed dixit Caesar contra ipsum rem ualentissimam, nullum nomen duabus mutis terminari'. Caesaris enim praecepto ad castigandum Varronem utitur Pompeius siue quis fuit eius auctor, sed ipsum Caesarem id fecisse e contorto et fere ubique absono Pompei genere dicendi conligere non licet.
90 84) Idem uoluit Nigidius Figulus in libro XXIIII commentariorum grammaticorum (Gell. XIII 26, 4): 'Si huius' inquit 'amici uel huius magni scribas, unum i facito extremum, sin uero hei magnei, hei amicei casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus'. sic codex Lugdunensis Voss. F 7 et Gronouius, praeterquam quod ille hii magnii hii amicii, hic hi magnei hi amicei habet. ceterum Lucilium magis quam Varronem Nigidium secutum esse docet idem Gelli caput.
91 85) Verba non mediocriter corrupta sic teste Henrico Keil leguntur in cod. Bern. 330: quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia dilabitur, dicens in plurali quidem numero debere litter{e,} {*above {e,}: ·i·} praeponi in singulari uero minime cum alioqui {*above space: &} non aliunde in singulari quam in extrema syllaba sonat ut in uerbis manifestum est. dicimus enim mitto emisimus, nisi aliam hic uult esse rationem quod absurdum est, ut cum uerba quoque ex syllabis constant et diuersa regula corrigantur. uox et non suo loco ac littera ·i· omisso e (quod requiri uidit L. F. Schmidt C. Lucili saturar. quae de nono libro supersunt disp. et ill. p. 24) suprascriptae praue scripta esse uerba ostendunt. et haud uolgari modo confusa et perturbata esse debent quae neque intellegi neque singularum uerborum mutationibus restitui possunt. librarium quendam existimo nonnulla omisisse et margini adscripsisse, quae deinde non solum alieno loco inrepserunt, uerum etiam alia et necessaria expulerunt, ut ita fere uerba se habuisse uideantur:
quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia dilabitur dicens in plurali quidem numero debere litterae praeponi, in singulari uero minime cum alioqui aliunde in singu- lari quam in plurali syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, |
·i· extrem{e,} ·e· & non |
92 dicimus e. q. s. in recipiendis omissis uerbis in ordinem neglecta sunt signa, quae singulorum locum significari solent, itaque uerba extrem{e,}, et, non falso loco inserta sunt, qua in re, intrusa et ad syllaba accommodata uoce extrem{e,}, uocabulum plurali et littera ·e· intercidit. praeterea autem aliunde, quod quid sibi uelit non adsequor, in aliter correxi. in extremis uerbis ut superuacaneum et pro et diuersa fortasse nec diuersa scribendum est, nisi hoc obscuriori cuidam generi dicendi tribuere mauis.
86) MIRQVRIOS legitur in speculo etrusco apud Eduardum Gerhard tab. 182. Ritschl prisc. lat. mon. epigr. I F. Similiter autem dios pro deos antiquos pronuntiasse dixit in libro tertio de lingua latina (fr. 4), ab hoc pluralem di, a mium uocatiuum mi duxit.
87) Seruauit hoc testimonium Cornutus apud Cassiodorium p. 2282, quocum prorsus congruit Priscianus I 4, 20 p. 15. Prisciani locum Ritschelius libris de origine linguae latinae adscripsit (quaest. Varr. p. 27), quia eos grammaticum nouisse constaret. sed recte H. Keil quaest. gramm. p. 10 (cf. M. Schmidt Didymi Chalcent. fr. p. 345 sq.) uidit, haec Priscianum Didymo debere, qui etiamsi ex pluribus libris ea transferre potuit, tamen in opere, cui inscriptum erat peri tês para Rhômaiois analogias (Prisc. II p. 411) uel de latinitate (Prisc. I p. 548), fortasse libros de sermone latino potissimum respexit, quae suspitio confirmatur consensu illo cum Cornuto.
93 88) In hac quoque re Nigidium adseclam fuisse Varronis docet Mar. Vict. I 4, 5 p. 2456 P. ceterum cf. Schneider l. l. p. 180 sq. Corssen l. l. p. 46 sq.
94 89) Cum uero praeterea e Varrone antiquos habam dixisse quod posteriores fabam proferatur, hoc non multum ab eis abesse uides quae A. Kiessling de Dionys. Halic. antiq. auct. lat. p. 39 Varrone non indigna putabat apud Seruium ad Verg. Aen. VII 695: 'Faliscos Halesus condidit. hi autem immutato H in F Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt apo tês hormês. nam posteritas in multis nominibus F pro H posuit'.
96 90) Stoicos quidem eadem qua in libris de lingua latina constantia sequi non potuit, quia ibi principia prorsus generalia tractanda erant, hic de latinorum uocabulorum pronuntiatione accentibus e. q. s. agebatur.
91) Posidonii quoque peri lexeôs eisagogên (cf. I. Bake Posidon. Rhod. rel. p. 233. C. Wachsmuth philol. XVI p. 649 n. 4) Varronem fortasse adhibuisse supra uidimus p. 17. Antipater quoque Tarsensis scripsit peri lexeôs kai legomenôn (Laert. Diog. VII 58), ubi lexeôs cod. Arundel. et teste Wachsmuthio cod. Burbon. 253 et Laur. plut. LXVIIII 13. 35, lexeôn cod. Laur. plut LXVIIII 28, qui peioris est notae.
99 92) Ter omnino in eo opere Varronem laudat Probus. non uidetur tertium testimonium ad librum quendam grammaticum spectare (p. 127, 31: 'quaeritur qua de causa Varro masculum et feminam auos pronuntiarit. hac de causa, quoniam quaecumque generis feminini nomina generibus masculinis reperiuntur esse coniuncta, haec sub sono generis masculini necesse est ut procedant'. eodem modo ante et post hunc locum quaestiones e Cicerone Lucilio Sallustio Vergilio sumpsit. cf. Ter. Scaur. p. 2251 P.
93) Eam definitionem Sextus Empiricus adu. gramm. 57 ita tradit: grammatikê estin empeiria hôs epi to pleiston tôn para poiêtais te kai sungrapheusi legomenôn, quam pro genuina Dionysi (nam huius scriptoris Aristarchi discipuli re uera opusculum illud esse demonstrauerunt G. Schoemann opusc. III p. 244 sq. M. Schmidt l. s.) definitione post Ptolemaeum Peripateticum apud Sextum l. s. 72 acceperunt Lehrs l. l. Schmidt l. l. p. 242, Schoemann l. s. p. 247, id quod Varronis auctoritate, qui manifesto Dionysii artem sequitur, non confirmatur.
100 94) Cf. eundem l. s. s. p. 530. 521. idem grammatistikên adpellat p. tou theopomp. einai tous oneir. p. 652 paidikên grammatikên. cf. schol. Dion. Thrac. p. 667, 17: kai hê grammatikê de kata ton palaion en duo sêmainomenois ên. tên men gar mikran ekaloun, hê tis ên technê peri tou graphein kai anagignôskein tên engrammaton phônên tous te charaktêras tôn grammatôn eidenai kai tas sullêpseis autôn êgoun tas sullabas; tên de megalên ekaloun tên epi tous poiêtas theôrian, hên tina nun exêgountai oi grammatikoi, kai estin hautê technê theôrêtikê tôn para poiêtais te kai logeusin. iam apud Platonem Euthyd. p. 276A grammatistês occurrit.
101 95) Non dubito quin eadem causa qua rhetores oratorum officia persecutos esse Spengelius docet nou. mus. rh. XVIII p. 493 hanc officiorum descriptionem grammatici excogitauerint.
102 96) Nisi probare pro dêloun accipiendum esse et duas officiorum enumerationes ita fere ut in scholiis ad Dion. Thr. p. 659, 1 inter se coniunctas fuisse putas.
97) Ex Sexti Empirici adu. gramm. 47: tacha de hôs phasin hoi peri ton Asklêpiadên, kai autê apo men grammatôn ônomastai, ouk apo toutôn de aph' hôn kai hê grammatistikê, all' ekeinê men apo tôn stoicheiôn, haitê de apo tôn sungrammatôn peri hois poneitai sequitur Asclepiadis discipulis (qua loquendi formula plerumque nihil nisi praeceptoris sententia intellegenda est) hanc partitionem notam fuisse. Asclepiadem illum esse Myrleanum negauit Lehrs l. l. p. 436, quia Dionysii artem, quam Asclepiadem nostrum legisse constat (Sext. Emp. l. s. 72), post Myrleani tempora conscriptam esse putabat. hanc offensionem cum sustulerit M. Schmidt in conmentatione saepius adlata (cuius cf. p. 510) nihil obstat, quominus nostrum pro Myrleano accipiamus. fuit hic Cratelis discipulus (cf. C. Wachsmuth de Crat. Mall. p. 6), Cratetei autem qui crisin a grammatica tamquam maiorem discernere solebant, facile quoque gradum alterum, bonorum ludi magistrorum munus, seiungere potuerunt. optime autem conuenit temporum ratio. Asclepiadem Myrleanum 'primo ante Christum n. saeculo ita ut certe natales ante annum septuagesimum ponendi sint' floruisse ostendit Lehrs l. s. p. 432 cf. M. Sengebusch diss. Hom. I p. 61, aetas igitur eius inter Dionysii Thracis et Varronis tempora intercedit.
103 98) Idem scholiasta p. 737, 22: ean oun to palai tessara merê ên tês grammatikês, pôs nun hex auta phêsin ho Dionusios? to hen ex autôn etmêthê eis tria kai ta men alla tria gegonasin hex. to poion etmêthê eis tria? to diorthôtikon. cf. p. 659. 671. 683. 728. E. Meier opusc. II p. 21 sq. sed euidenter errauit qui haec scripsit. ex tribus partibus enim, quas in diorthôtikô coniunctas esse dicit, prima (glôssôn kai historiôn apodosis) omnino non ad diorthôsin sed ad exêgêsin paullo plus quam apud Dionysium amplificatam pertinet et similiter reliquae duae, analogiae et etymologiae inuentio, quamquam hae praesertim analogia non raro emendationis duces erant; Dionysius uero de earum in diorthôsei usu nihil significat. uerum potius haec altera diuisio ex Dionusiana orta est (cf. H. Steinthal gesch. d. sprachw. p. 547), sed prorsus alio spectat. Dionusius enim in sua diuisione sex omnino partes praecipuas grammaticae quae tunc erat conprehendit, altera tamen ad praeclaram tantum industriam doctorum uirorum pertinet, quae in legendis recensendis aestimandis poetarum scriptorumque libris uertebatur, et egregie summam rerum conplectitur.
104 99) Diom. p. 436, 10: 'dictio est uox articulata cum aliqua significatione, ex qua instruitur oratio et in quam resoluitur; uel sic: dictio est ex syllabis finita cum significatione certa locutio, ut est dico facio'.
105 100) Steinthal l. l. p. 547 in Diomedis socordiam et neglegentiam nimis festinanter inuexit neque quid apud euro melioris esset notae excussit.
106 101) Ea satis bene cum fragmento 91 conuenit; praecipue illud ortum est e Varronis uerbis ex parte maiore, quae non recte intellexit Diomedes.
102) Singulariter in multis conuenire Maximum Victorinum et 107 Diomedem uidit L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286, ut supra monui. sed consensus ille magis in dispositionibus quam in rebus conspicuus est (exempli gratia cf. adnotationem ad fr. 93), nam omnia fere doctiora apud Victorinum desunt. quem e Diomede hausisse non credet, qui rerum diuersam tractationem et diuersum ordinem spectat. tertium igitur habemus testem, quamquam longe a fonte remotum, de libro Varroniano.
103) Melius quam Maximi lectionis expositio Theodosi, qui Dionysium secutus est (cf. Villoison anecd. gr. II p. 102 sq. Bekkeri anecd. gr. II 676. gramm. post F. Osanni Philemon. p. 303), anagnôseôs explicatio cum librorum de sermone latino argumento conueniret, unde quam fallacia talia sint adparet.
104) Dionysii de accentibus sententiam in libro tertio de sermone latino a Varrone prolatam fuisse supra uidimus (p. 59).
105) Nihil fere ad Varronem rettulerim nisi fundamenta eorum quae p. 437 sq. de posituris leguntur conlatis Aristophane in Pseudo-Arcad. p. 214 sq. Schm. et Dionysio p. 630.
109 106) In hoc loco (de l. l. VIII 45 p. 424 sq.) scribendo Spengelium et Augustinum ab eo laudatum sequor.
107) cf. W. Freund in Iahni annal. V 1832 p. 100. Ritschl nou. mus. rh. VII p. 606 sq. H. Wentzel symb. crit. ad hist. scr. rei metr. lat. p. 33. I. Vahlen anal. Non. p. 10. L. Mueller de re metr. poet. lat. p. 379. W. Corssen krit. beitr. z. lat. formenl. p. 578.
110 108) Donat. II 11, 2 p. 1752. cf. Sergius p. 1847 P.: Probus autem pronomen in quatuor partes diuidi putauit, id est pronomen infinitum, finitum, minus quam finitum et possessiuum. quod non uidetur 111 habere rationem. unde Donatus melius qui in duas partes in primo diuisit. nam si ea sunt finita pronomina, quae recipiunt personas, alia omnia quae non recipiunt personas infinita dicenda sunt; unde apparet quod infinita et minus quam finita et possessiua sunt. quod quam bene ad artem logicam accommodatum sit doceat Cledonius p. 1906: 'minus quam finita sunt quae nec finita sunt nec infinita, nam iste et ipse et de praesentibus dicimus et de absentibus'.
109) Prisc. XIII p. 548: 'stoici enim articulum et pronomen unam partem orationis accipiebant, infinitum articulum uocantes, quem grammatici articulum, eique adiungentes etiam infinita nomina uel relatiua,... finitum autem articulum dicebant idem stoici, quod nunc pronomen uocamus finitum, quod et uera ratione solum pronomen est dicendum; ergo Romani quoque artium scriptores stoicorum secuti magis traditionem pronomina finita dixerunt et infinita, nam articulos non habent e. q. s.'—aliter Dionysius Thrax p. 640 Bekk. cf. Apoll. de pron. p. 4 cl. M. Schmidt l. s. p. 513. G. Schoemann lehre v. d. redeth. p. 119 sq.
110) Num ille huic classi adnumerauerit dubito cf. Diom. p. 329, 5: 'qualitas finita in prima et in secunda persona est, infinita et minus quam finita in tertia inuenitur. finita est, quae notat certum numerum et certum gestum dirigit ad certam personam ut ego. infinita est, quae certam non recipit personam sed cuilibet potest aptari, ut quis quae quod, minus quam finita est quae certis et incertis personis aptari potest, ut ipse'. Seru. ad Don. p. 1785: 'ille plerumque uariatur, nam si ad praesentis personam refertur, tunc recte finitum est; si de absente dicatur, minus quam finitum est'.
112 111) His coniunctis testimoniis obsecutus sum, quamuis alia diuisio a Prisciano XII 1. tom. I p. 577 (cf. p. 575) prolata, secundum quam octo pronomina primitiua (ego tu ille ipse iste hic is sui), septem deriuatiua (meus tuus suus noster uester nostras uestras), reliqua quae uolgo hue referuntur nomina sunt, simplicior sit meliusque cum Dionysio (p. 640. 22) conueniat.
113 112) Etiam quae hanc disputationem excipiunt (p. 2264) de rebus orthographicis Lachmannus ad Varronem rettulit. sed quamuis per se probabile uideatur omnia interpolatorem ex uno eodemque 114 libro sumpsisse, res tamen tam diuersae et discrepantes inter se sunt, ut in hac re Lachmannum sequi non audeam, cum circumspecte et caute hic agendum esse doceat satis ampla de ex et ab scribendis expositio, quam ipse a Varrone alienam esse iudicauit, et memoria aliorum statim in initio excerpti posita.
115 113) De generibus utroque loco tractandum erat et non dubitarem fragmentum illud grammaticae uindicare, nisi haud pauca Donati interpretes Plinio debere scirem, quem praecipue libris de lingua latina usum esse supra uidimus.
114) Pro articulo enim latini ad explendas octo partes interiectionem, a graecis aduerbio adnumeratam (cf. Dion. Thr. p. 642, 3. 11. 17) addiderunt, quam Varroni notam fuisse ostendit fr. 81.
118 115) Pro Attio ponere uoluerunt D. Ruhnken (post Mallium Theodorum ed. Heusinger p. 64), probante L. Krahnero de Varr. antiq. libr. p. 10, Atticum, ad quem libri de uita populi romani (cf. H. Kettner de M. Ter. Varr. de uita p. r. lib. p. 2 sq.) missi erant, F. Osann (anal. crit. p. 67) Atteium (cf. Suet. de gramm. 10), quos refutauerunt I. G. Schneider de uita et script. Varr. p. 239. O. Mueller ad Varr. p. 264. Ritschl quaest. Varr. p. 25 sq. de Q. Axio (cf. rer. rust. III 2 sq.) cogitare uidetur B. ten Brink M. Ter. Varr. locus de urbe Roma p. 2, idemque proposuit L. Roth leben d. Varro p. 11 n. quibus ne credas cf. Lachmannum ad Lucr. IIII 727 p. 254 de Actio, quod legitur in Pompei codice Guelferbytano, et Attio disputantem.
119 116) Schol. Dion. Thr. p. 786. Lucii Tarrhaei haec esse ostendunt Crameri anecd. Oxon. IIII p. 318 sq. cf. L. Preller Polem. fragm. p. 62. praeterea de litterarum inuentione cf. sch. Dion. Thr. p. 781 sq. 1168 sq. Theodos. p. 1 sq. 10 sq.
120 117) Ioannes Lydus quoque de mens. I 9 Euandrum sedecim litteras in Italiam tulisse scribit, sed qua est inscitia et inconsiderantia Cn. Flauium, quem M. dicit, reliquas addidisse opinatur (cf. Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2, 7. S. W. Zimmern gesch. d. roem. priuatrechts p. 205 sq.). ingeniose subicit philei gar ho chronos enameibein ta pragmata, sed uereor ne tantundem stupor Lydorum.
122 118) Qui hanc rationem secuti sunt Q, quod saepe in antiquorum graecorum scriptura occurrit (cf. Franz l. s. p. 16), antiquitus traditum putauerunt (cf. W. Corssen l. s. p. 15), V contra aliam atque Υ litteram, quia alium apud graecos sonum haberet, eamque postea XVI illis adiectam esse duxerunt.
123 119) Debet quidem hoc testimonium Censorino, sed fortasse alterum quoque (fr. 103) ex eiusdem sumpsit libro grammatico, de quo parum constat cf. O. Iahn praef. Censor. p. VII.
120) Minus patet, quid Caesarem (Pomp. ad Don. I 17 p. 27) mouerit ut undecim tantum litteras adsignaret antiquissimis romanis. fortasse, si tam peruersas opiniones explicare operae pretium est, has admisit: A E I O, nam V alios quoque omisisse uidimus, B C D, quorum singula simul pro tenuibus, uel tenuia pro mediis posita essent, L M N R. restat S, quod nonnulli ut Messala Coruinus (cf. Quint. inst. orat. I 7, 23. Mart. Cap. III 245 p. 55 Gr. Cledon. p. 1882 sq. Prisc. I 42 p. 32, 19) sibilum esse uoluerunt, nisi eos Caesar secutus est, qui Appium Claudium Caecum demum R inuenisse putabant (Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2, 36). undecim litteras Palamedem inuenisse tradit Hygin. fab. 277, ubi G. I. Vossius Arist. I 10 p. 35 F. sexdecim scribere maluit, cf. O. Iahn Palam. p. 24.
124 121) Cf. de Nigidio Figulo disserentem Marium Victorinum I 4, 5 p. 2456 P.: Nigidius Figulus in commentariis suis nec K posuit nec Q nec X. idem H non esse litteram sed notam adspirationis tradidit.
122) Cuius libros III peri stoicheiôn Laert. Diog. V 23 profert, cf. Plin. VII 192. schol. Dion. Thr. p. 783. 786. V. Rose Aristot. pseudepigr. p. 472. 534. praeterea occurrunt Pythodorus (cf. supra p. 119), Apion eiusque discipulus Apollonius Archibii, qui idem esse uidetur ac Messenius, peri archaiôn grammatôn (sch. Dion. Thr. p. 484), Diogenes uel Diogenianus et Apollonius Dyscolus (Suid.).
125 123) Simile argumentum Terentius Scaurus tractauit in libro de nouis litteris, quem ipse conmemorat p. 2264, cui larga materia praesto erat inde ab Appio Claudio et Sp. Caruilio usque ad Ti. Claudi Caesaris litteras.
127 124) Angma e coniectura ten Brinki l. s. scripsi cum nomen litterae sono illi accommodatum fuisse consentaneum sit.
125) Verba Victorini (I 4, 4 p. 2456 P.) Attius cum scriberet anguis angulus (anguies angules cod. Paris. 7539 Gaisfordi et cod. Valentinianus cf. Ritschl l. s. p. 23) imponebat referenda sunt ad ea quae praecedunt consonantes litteras non geminabant, ...sed supra litteram quam geminari oportebat scilicet sicilicum imponebant..., sicut apparet in multis adhuc ueteribus ita scriptis libris. iidem uoces, quae pressiore sono educuntur ausus causa fusus odiosus per duo S scribebant aussus (caussa fussus odiossus). iuxta autem non ponebant CM, deinde nec Alcmenam dicebant nec Tecmesam e. q. s. in quibus quaedam de scribendo nomine Tecmesa cum duobus S excidisse puto, a quibus ad formas Tecumesa et Tecmesa declinarit Victorinus, quem quidem satis neglegenter scripsisse uel hic locus docet. de sicilico cf. Ritschl. prisc. lat. mon. epigr. enarr. p. 81.
128 126) Lydum hunc locum scholiis Vergilianis debere iudicauit I. F. Schultze quaest. Lyd. I p. 17. 43, quod, quamuis ipsum Diogeniani Varronis Catonis libros, quos omnes eodem loco laudat, legisse minime credam, certum non est. Seruius quidem ad Aen. I 292 Quirinum a koiranô, eundem Lydus a kuriô ducit, et scholia ad eum uersum fortasse quondam pleniora erant Lydumque praeterea permulta simulasse et sine ulla religione fontibus suis usum esse (cf. Schultze l. l. p. 47 sq.) scimus; sed his omnibus concessis parum similes Lydi Seruique expositiones sunt, quam ut illud inde efficias.
127) Spengelius ed. Varr. p. 7 librum primum de lingua latina, de origine linguae latinae, ad Pompeium missum fuisse uoluit, L. Krahner l. s. p. 20, ut quam plurima confunderet, librum illum primum a Prisciano de origine l. l., in Pompei conmento ad Atticum, a Lydo pros Pompônion, quod pro pros Pompêion scribit, uocari opinatur.
130 128) De Lydi indole fide linguae latinae peritia optime disputauit I. F. Schultze l. s. p. 6 sq. cf. praeterea E. Dirksen verm. schr. I p. 62 sq. C. Wachsmuth proleg. Lydi de ostentis p. XVIII. XXXVI. ipse de se uerissime iudicauit de magistr. I 23: kai polla an tis toiauta sunagoi kata scholên, ei tuchon auton, ouk echonta ho ti prattoi, aphrontida sumbainei diabioun, kai toioutois hopoiois ego, kaiper muriais sumpeplegmenos phrontisin, enagrupnô môrainôn athurmasin.
132 129) Ex re etiam titulus libri septimi in scholio quodam Plautino apud Ritschelium d. alex. bibl. p. 5 M. Varro in libro de uerbis poeticis sumptus est.
130) Locos qui cum Varronis uerbis congruunt his conposui. de diphth. 9 p. 129 cf. de l. l. VII 23 p. 308. Isid. XIII 12, 1. 14, 2. XX 3, 1. p. 132 cf. VII 96 p. 372. p. 135 cf. V 20 p. 29. p. 138. 139 cf. VI 50 p. 226. Isid. I 26, 14. X 155. p. 141 cf. V 178 p. 178. p. 141 cf. V 40 p. 40. p. 142 cf. VI 79 p. 255. p. 143 cf. VI 11 p. 193. locum p. 145 e pluribus locis Varronianis conglutinauit V 173 p. 173. VI 11 p. 193 deque suo addidit saenus a sex.
133 131) Quod non reiciendum est, quia apud Apuleium haec secuntur: et e quam in diphthongo habet a principali traxit. sed male uidetur dicere quod a principali traxit e, cum edo breuietur in prima syllaba. pro priore e habet codex Gudianus ae et scribendum est a, in omnibus enim his etymologiis exponitur unde a in diphthongo ae oriatur. quae uero secuntur sed male e. q. s. quidam adscripsit uerbis iam deprauatis.
134 132) cf. X 51 p. 574: uoluntatem dico impositionem uocabulorum, naturam declinationem uocabulorum, quo decurritur sine doctrina.
135 133) G. Boissier étude sur la uie et les ouvr. de M. T. Varron p. 130 errat cum scribit le de similitudine uerborum, qui était sans doute quelque traité sur les synonymes. ne uero mirere quod hunc librum nusquam conmemoraui, in illo crasso uolumine nihil noui inesse scito, quod homini germano aut accipere liceat aut refutare lubeat.
134) E Charisi uerbis pix singulariter dicitur ut ait Varro de similitudine uerborum II, quamuis Vergilius (geo. III 450) dixerit; Idaeasque pices et pingues unguine ceras effecit grammaticus incertus de generibus nominum a Mauritio Haupt post Ouidi Halieutica p. 74 sq., deinde plenior a F. G. Ottone Gissae 1850 editus haec (p. 93 H. p. 49 O.): pix gen. fem. ut Varro: Idaeasque pices. idem p. 92 H. p. 48 O. et p. 104 H. p. 59 O. Ouidi, p. 45 H. p. 50 O. et p. 98 H. p. 53 O. Lucili, p. 101 H. p. 56 O. Vergili uerba pro Varronianis uendidit. talis homo nullam habet fidem et neglexi quae apud eum leguntur. ne autem prorsus desint hic adscribam duo uel tria testimonia, quae ad Varronis libros grammaticos fortasse pertinere possent. 50 p. 28 O.: calcem hominis aut iumenti fem. gen. dicendum ut Virgilius (Aen. XI 714): ferrata calce fatigat. calx uero aedificiorum fem. gen. cuius nom. calcs per s non per x ut Varro: calcs circum fura quam, quae misere quidem corrupta sunt, praeterea autem Varronis mentem non adsecutus est scriptor (cf. de x littera supra p. 124). 63 p. 31 O.: compago gen. fem., ut Varro: haec compages. 312 p. 99 H. p. 53 O.: stiria dicuntur ab stillis quid Virgilius genere fem., Varro neutro dixerit. sed uicit Virgilii auctoritas, cf. Seru. in Verg. geo. III 366. gloss. ant. ap. A. Mai. class. auct. VII p. 581.
M. TERENTI VARRONIS
LIBRORVM GRAMMATICORVM
PRAETER LIBROS V-X DE LINGVA LATINA
RELLIQVIAE
In adferendis grammaticorum latinorum testimoniis Keili et Hertzi usurpaui notas.
Bongarsi nomen primo secundo ultimo folio inscriptum est, qui unde codicem nactus sit non magis liquet quam unde sua hauserit F. Ritterus Hor. I praef. p. XXXII. codex est quadratus. schedis constat membranaceis CLXXXXVII. conpositus est uno quinione qui primo loco collocatus est et XXIIII quaternionibus; sed excisae sunt quaternionis XI duae schedae, quat. XXII una, quat. XXV duae. scriptus esse uidetur saeculo aeui n. VIII exeunte uel incunte VIIII litteris saxonicis. uersuum numerus in alia scheda alius, nam litterarum uersuumque species minime aequabilis. cum in Seruio paginae uersus continuos exhibeant, in Fortunatiano (cf. C. Halm praef. rhet. lat. min. p. VIII) eisque quae hunc secuntur bipertitae, in Horatio nonnumquam tripertitae uel adeo quadripertitae sunt.folio 153u. leguntur: {-c} · chIRII {*starting above h: consulis} for|TuNaTIaNI · aRTIs Rhe|TORICe lib · III · expl. IN|cIpIT · auRElII · au|GUSTINI · de dialecTica C = cod. Bern. 548 saeculi decimi, litteris scriptus quae perquam similes longobardicis sunt, non raro euanidis; tituli INCIPIT TRACTATUS SCI AGI INDIALECTICA extremae litterae legi uix possunt, sed manifesta est subscriptio EXPLICIT FELICITE TRAC|TATus BEATI AuGuSTINI IN dIAlECTICA P = cod. Paris. lat. 7730 saeculi undecimi, quem Carolus Morel in usum meum contulit. D = cod. Darmstadiensis 166 cuius scripturas e W. Creceli editione opusculi Augustiniani Elberfeldae 1857 typis uolgata sumpsi. 'in D liber tribuitur C. Chirio Fortunatiano et inscribitur de dialectica liber': Crecelius.
p. 3 | u. 2 inf. | lege | Aristophanem | Aristophanon |
» 8 | » 11 inf. | » | talêthê | talathê |
» 19 | » 10 inf. | » | posuisse | posuise |
» 21 | » 3 inf. | » | in libro XXIIII | in libro XIIII |
» 23 | » 18 | » | saeculum | seculam |
» 26 | » 5 inf. | » | indicari | iudicari |
» 27 | » 17 inf. | » | populus | populis |
» 30 | » 6 inf. | » | huc referendis | hic referendis |
» 36 | » 6 | » | oxycomino | oxycomina |
» 38 | » 12 inf. | » | quam | qnam |
» 50 | » 3 | » | duabus | duabis |
» 52 | » 1 inf. | » | quoque | quoquo |
» 53 | » 3 | » | eorum quos | earum quas |
» 57 | » 9 inf. | » | p. 126 Schaef. | p. 1126 Schaef. |
» 60 | » 7 | » | de Isaeo | de Isaco |
» 61 | » 16 | » | technês | (incorrect accent) |
» 66 | » 4 | » | fuit | fuerit |
» 67 | » 12 inf. | » | enchiridiis | encheiridiis |
» 68 | » 9 inf. | » | quaestionum | quaestionem |
» 78 | » 6 inf. | » | Varro in V ad Marcellum | Varro ad Marcellum |
» 81 | » 4 inf. | lege | nulla potest | ulla potest |
» 85 | » 5 | » | facinoris | facineris |
» 85 | » 16 | sordidi sermonis usum
receperit ci. Vsener |
s. s. uires (uirus P.) ceperit | |
» 88 | » 1 | lege | cognoscendam | cognoscendum |
» 97 | » 16 | » | quaesitum sit | quaesitum est |
» 107 | » 12 | » | restet | restat |
» 112 | » 13 | » | quo ipso Putschius | quo ipso uel simillimo Putschius |
» 118 | » 17 | » | clarissimum | clarissinum |
fr. | p. | fr. | p. | fr. | p. | ||
1 | 36 | 47 | 93 | 80 | 76 | ||
2 | 23 | 49 | 49 | 81 | 73 | ||
3 | 23 | 50 | 93 | 82 | 78 n. 3 | ||
8 | 32 | 51 | 93 | 83 | 78 | ||
9 | 32 | 52 | 93 | 84 | 78 | ||
10 | 32 | 53 | 83 | 85 | 78 | ||
11 | 32 | 54 | 83 | 86 | 78. 86 | ||
12 | 32 | 55 | 52 | 87 | 78 | ||
14 | 32 | 56 | 94 | 88 | 78 | ||
15 | 32 | 57 | 94 | 89 | 78. 86 | ||
16 | 32 | 58 | 94 | 90 | 78 | ||
17 | 33 | 59 | 52 | 226 91 | 99. 101 | ||
18 | 33 | 60 | 53 | 92 | 100 | ||
19 | 34 | 60A | 62 | 93 | 101 | ||
20 | 34 | 60B | 63 | 94 | 108 | ||
21 | 34 | 61 | 63 | 95 | 108 | ||
22 | 34 | 62 | 64 n. 2 | 96 | 115 | ||
23 | 34 | 64 | 66 | 97 | 109 | ||
24 | 35 | 65 | 67 | 98 | 110 | ||
26 | 35 | 66 | 67 | 99 | 110 | ||
27 | 35 | 67 | 67 | 100 | 110 | ||
28 | 35 | 68 | 65. 67 | 101 | 113 | ||
29 | 35 | 69 | 65. 68 | 102 | 112 | ||
30 | 35 | 70 | 65. 68 | 103 | 125 | ||
31 | 36 | 71 | 69 | 104 | 119 | ||
32 | 19 | 72 | 69 | 105 | 122 | ||
36 | 20 | 73 | 69 | 106 | 129 | ||
38 | 36 n. | 74 | 70 | 107 | 126 | ||
41 | 79 | 75 | 70 | 108 | 131 | ||
42 | 82 | 76 | 70 | 109 | 135 | ||
43 | 90 | 77 | 70 | 110 | 34. 136 | ||
44 | 90 | 78 | 73 | 111 | 137 | ||
45 | 92 | 79 | 77 | 112 | 137 | ||
46 | 92 |
BEROLINI APVD WEIDMANNOS
(I. REIMER)
FORMIS CAROLI GEORGI BONNENSIS
1 Augustin. de dial. V. ed. congr. S. Mauri uol. XVI p.39 sq. ed. Creceli p. 7: Verbum est ... litteris potest. 142 haec omnia quae definita sunt, utrum recte definita sint et utrum hactenus uerba definitionis aliis definitionibus persequenda fuerint, ille indicabit locus, quo definiendi disciplina tractatur. nunc quod instat accipe intentus. omne uerbum ... signum est. quippe inspectis a legente litteris occurrit animo quid uoce prorumpat. quid enim aliud litterae scriptae quam se ipsas oculis, praeter se uoces animo ostendunt? et paulo ante diximus signum esse quod se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. quae legimus igitur non uerba sunt sed signa uerborum. sed ut, ipsa littera cum sit pars minima uocis articulatae, abutimur tamen hoc uocabulo, [et] ut appellemus litteram etiam cum scriptam uidemus, quamuis omnino tacita sit neque ulla pars uocis sed signum partis uocis appareat, ita etiam uerbum appellatur cum scriptum est, quamuis uerbi signum id est signum significantis uocis non uox (uox add. Vsener) eluceat. ergo ut coeperam dicere omne uerbum sonat. sed quod ... restat significat. sed exemplis haec inlustranda esse perspicio. fac igitur a quoquam grammatico puerum interrogatum hoc modo: arma quae pars orationis est? quod dictum est arma propter se dictum est id est uerbum propter ipsum uerbum. cetera uero, quod ait, quae pars orationis, non propter se, sed propter uerbum, quod arma dictum est, uel animo sensa uel uoce prolata sunt. sed cum animo sensa sunt, ante uocem dicibilia erunt, cum autem propter id quod dixi proruperunt in uocem, dictiones factae sunt. ipsum uero arma, quod hic uerbum est, cum a Vergilio 143 pronuntiatum est, dictio fuit: non enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur uel bella quae gessit Aeneas uel scutum et cetera, quae Vulcanus heroi fabricatus est. ipsa uero bella uel arma, quae gesta aut gestata (corr. Vsener pro ingesta ex D in quo igestata) sunt ab Aenea (ipsa inquam quae cum gererentur atque essent uidebantur quaeque si nunc adessent uel digito monstrare possemus aut tangere, quae etiamsi non cogitentur non eo tamen fit ut non fuerint) ipsa ergo per se nec uerba sunt nec dicibilia nec dictiones, sed res quae iam proprio nomine res uocantur. tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticae de uerbis, de dicibilibus, de dictionibus, de rebus. in quibus omnibus cum partim uerba significentur partim non uerba, nihil est tamen, de quo non uerbis disputare necesse sit. itaque de his primo disputetur per quae de ceteris disputare conceditur.